HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Pethö János – Kazinczy Ferencnek
Sárospatak, 1787. szeptember 2.
Spectabilis ac Generose Domine Inspector,
Domine mihi peculiariter colendissime!
Dispositionibus Spectabilis Dominationis Vestrae cohaerenter pro una classe normalis tyrocinii cubiculum iam praeparari, curari, ac pro professore quarterium etiam designari, ut quippe bono cum Deo opus institutionis puerorum inchoari, ac successive promoveri queat; licet ergo communitas oppidi Patakiensis, ignara doctrinae huius, aliena sit ab adiutorio, proptereaque de salario professorum ne denarium quidem applacidare velit. Feci interim eam in motivum plebis subtilitatem ut interimaliter victum professori domino Josepho Sárváry ad mensam meam tenuem resolverim, et quia idem linguarum Graecae[,] Hebraicae et Gallicae foret ita gnarus ut legere et inteligere ac praeterea scribere etiam sciret, apud professores clarissimos illustris Collegii Patakiensis eundem feci adeo notum, ut iam ibidem acceptus etiam foret. Ac speraverim visa eius initiali institutione maiorem collegii partem pro certo ad se pertrahit, et sic haec suavit inter diversae religionis cultores socialitas, ubi per linguarum cognitionem procurata extiterit. Dignabitur Spectabilis Dominatio Vestra experiri quod plebs oppidana suapte ad succursum salarii et adiuti in naturalibus accedet, ex hoc itaque fundamento Spectabilis Domine enixe rogo ut praedictum dominum Josephum Sárváry Patakini relinquere, hucque eundem pro professore defigere non dedignetur, iste etenim erit qui probitate methodi suae status singulos saltem lectione linguarum ad se pelliciet. Alter autem Joannes Dersy facultate sua musicali, scholarum auditores exhillarabit et ornabit. Obsecro pro certo specialem Dei provisionem in materia introducendi huius studii, et spero eius gratiam, quod saltem post duarum hebdomadarum efluxum gloriosam situ Dominationi Vestrae Spectabili submissurus communitatis applacidationem et conventionem;
Quamvis itaque duae pro primo ingressu classes exordium summere non possint, alteram tamen etiam scholam praeparo, quia pro certo scio felicem eventum scholarum harum, quod ipsum Deus optimus reddet bonum felicem faustum et fortunatum, et vix duas putarem necessitas esse septimanas, iam ipsa communitas intendet dividere classes, et sic aliud Spectabilis Domine non restat saltum ut Dominatio Vestra Spectabilis dispositionem meam hanc ratificare et dominum Sárváry pro huiate professore denominare et decreto suo roborare dignetur. Sic scio et mihi summopere persuadeo quod Ujhelienses etiam motivis his sumptis soli supplices recurrent pro professoribus; caeteroquin etiam hoc passu rogandam habeo Spectabilem Dominationem Vestram ut siquidem Ujhelienses penitus obfirmati nihil resolverent, nec praeterea officiolatus ad utramque partem tam propere scholas et habitationes praeparare posset, saltem per mensem circiter Ujhelini scholarum harum introductionem differre non dedignetur. Spero a domino ibidem etiam felicem futurum successum;
Restat meum, ut praemissis addam, quod scilicet dominus Sárváry penitus metuat Spectabilem Dominationem Vestram, ne forte in eo offenderet quod Ujhelinum dispositus, Patakini tamen mansio ipsi defigetur, animari attamen ipsum, ut evictioni meae semet concredere velit, et quod onus respirationis, in me sim assumpturus, expeto proinde dignetur evictionem meam ipsi oblatum saecurum reddere et ipsum confirmare, praeterea id etiam eidem domino suadere ut siquidem modo initium scholarum hic summeretur, ille incipiat a fundamento, et primam secundamque classem ille doceat. Quorum intuitu dum favorabilem Dominationis Vestrae Spectabilis expeterem favorem et benevolentiam, iisdem saepius expertis me commendo et persevero
Spectabilis ac Generosae Dominationis Vestrae,
humillimus servus
Joannes Pethö mp.
Regio Cameralis Dominii Sarospatakiensis pro[viso]r regio fiscalis.
Patakini die 2a Septembris 1787.
[A levél címzése a külzeten:] Spectabili ac Generoso Domino Francisco Kazinczy de Kazincz complurium Inclytorum Comitatuum Tabulae Iudiciariae Assessori, nec non Regio Nationalium Normalium Scholarum Districtus Cassoviensis Inspectori etc[.] Domino mihi peculiariter colendissimo. Cassoviae ex Officio Regio Fiscalatus Dominii Sarospatakiensis. Locus sigilli.