HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Boros Sándornak
Kassa, 1787. március 20.
Spectabilis ac Generose Domine Vice Capitanee,
Domine mihi singulariter colendissime!
Statim cum aditu Officii Inspectoratus Regii Scholarum Nationalium Districtus Litterarii Cassoviensis transmisi ego circulare meum de dato 9ae Novembris 1786. dominis directoribus scholarum nationalium in inclyto Districtu Jazygum, et Cumania Minore iacentium sonans ad Spectabilem Dominationem Vestram ea cum requisitione, ut illa concernentibus dominis directoribus de nomine mihi neutiquam notis, consignari facere dignaretur. Ad quod cum ne hodie quidem ullum ad manus aliud meas pertigerit responsum, nullum aliud mihi superest remedium, quam ut eandem Dominationem Vestram Spectabilem novius orem, quo eosdem districtim ad submittendas mihi quantociius relationes semestrales, (in quibus peculiariter exprimendum veniet, an ipsi docentes linguae Germanicae gnari sint? an eandem iuventuti scholasticae tradiderint? haec vero quantum in obiecto hoc progressum fecerit) excitare velit. Ego certe casum in illum, si iidem domini directores locales attactas relationes semestrales intra terminum 14. dierum non submiserint, cogar adhaesionem huius excelso Consilio Locumtenentiali Regio remonstrare.
Qui in reliquo debito cum respectu persisto Cassoviae die 20. Martii 1787.
Spectabilis Dominationis Vestrae
obligatissimus servus:
Franc[iscus] Kazinczy.