Spectabilis ac Magnifice Domine Consiliarie Ordinarius Vice Comes,
Domine singulariter colendissime.
Occasione ea dum 8va praesentis scholas nationales Augustae Confessionis addictae Varallyaiensis a scholis nationalibus Catholicis eiatibus separatas vi intimati excelsi Consilii Locumtenentialis Regii de dato 14 Novembris 1786 No 47852 emanati constabilivissem, relatum mihi fuit cives memoratae confessionis hoc fine 1000 Rhenenses florenos congessisse; hancque summam usque hodiernum diem sub sequestro magistratuali conservari.
Cum vero cubicula illa, in quibus nunc proles confessionis huius instituitur, in tam ruinoso statu sint, ut nec reparari nec citra metuendum scholasticae iuventutis lapsus periculum tolerari possint; primoribus memoratae communitatis imposuerim, ut erectioni horum aedificorum cum initio appropinquantis veris, manum admoveant: officiose requirendam habeo Spectabilem Dominationem Vestram ut pro reservatione sequestri memorati deputationem aliquam exmittere dignetur, quae summam hanc primoribus eiusdem communitatis effective resignet. In reliquo solita cum veneratione persisto
servus humillimus
Franziscus Kazinczy.
Cassoviae die 11. Februarii 1787[.]
[A levél címzése a külzeten:] Spectabili ac Magnifico Domino Emerico Horváth Stansith de Gradecz Sacratissimae Caesareae Regiae Apostolicae Maiestatis Consiliario et Comitatus Scepusiensis Ordinario Vice Comiti. Leutschoviae. Ex officio.