Spectabilis, ac Perillustris Domine Domine singulariter mihi Colendissime!
Benignas ordinationes caesareo regias quoad institutionem normalium scholarum medio Suae Dominationis Spectabilis rite percepi, cursus normalium scholarum in oppido Nagy Mihaly a sex annorum spatio (cum scholarum normalium professor Carolus Shik simul et organista perfectus sit in linguis Germanica, Hungarica, Slavonica, et Latina, ubi Cassoviae trimestrum spatio est probatus et approbatus in scholis normalibus) accurati, exacte, et regulariter currit in germanica, Slavonica, et latina lingua, et arithmetica, examina etiam publica regulariter servantur, omniaque, quae ad normales scholas sunt necessaria, exacte tractantur. Verum normalium scholarum professor a sex annis exiguum suum salarium, ubi scire in regno cum 40. florenorum salario scholae normales docentur, excipere non posse, a sex annis non plus, quam 34. florenos et 20 cruciferos percepit, ex eo nec animum habet docendi. Hinc humillime insto, quatenus Dominatio Sua Spectabilis dignabitur benignos ordines facere, ut summum pensum (dignus est enim operarius mercede sua) habere possit, et quia moderno tempore plebs etiam dominis terrestribus resistit, hinc nec scamna, nec fornacem, nec nunquam vult procurare, nec scholam tegere, cogitur professor cum uxore, prolibus, pueris, puellisque studentibus in uno cubiculo summe constrictus esse. Hinc eo magis gratulor Dominationem Suam Spectabilem ad haec dignitatis officium evectam esse, quod qua patriae et inclyti comitatus filius medio inclyti comitatus citius effectuare ad scholas normales reperdita posita exceperunt etiam militares benignum mandatum in specie in Nagy Mihaly dominus perillustris locumtenens inclyti regiminis Harachiani, ut invigiles scholis normalibus. Hinc demum me gratiis, et favoribus Dominationis Suae Spectabilis humillime commendo maneo Dominationis Suae Spectabilis
humillimus servus
Joannes Kanynch
parochus Nagy Mihalyiensis et scholae normalis professor
In Nagy Mihaly
Die 25ta Novembris 1786.
*A külzeten: praesentatum 2a Decembris 1786.