HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Verseghy Ferenc művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Rudnay Sándornak
Buda, 1822. július 15.

Celsissime ac Reverendissime Princeps!
Regni Primas!
Archipraesul Benignissime!
Utut jam initio prioris mensis, altero scilicet post discessum Celsitudinis Vestrae die, febribus rheumaticis, quarum sequelis, tussi cumprimis importuna usque ad praesens momentum premor, lecto graviter affixus fuerim, Divina tamen Gratia optitulante, tam correcturam typotheticam curare, quam ipsi Operi, diebus a morbi gravamine tantisper liberioribus, optatum finem imponere potui.
Conclusionem Operis, ut Celsitudo Vestra peculiariter perlustrare dignetur, humillime oro; ne aliquid dicam, quod dicere aut ad me non pertineret, aut fortassis intempestium foret.
Brevem Conspectum Differentiarum orthographicarum et etymologicarum, quae inter me ac magnam Scriptorum Patriae partem vigent, huic Opellae adnectendam esse existimavi: ne Viri cetera ingenui ac probi, mihique nihil minus quam alieni, perpetuis adversus Hungarismum meum in genere profusis clamoribus obruti, tandem erga me cognitionesque meas philologicas refrigescant, antequam seipsos vel de statu quaestionis breviter informare possint, sicque res, in se exigua, sed studio exaggerata, principi causae, rectae inquam Sacrorum Librorum versioni officiat.
Dignetur denique Celsitudo Vestra Benigne indulgere, ut pro peculiari illa Gratia, qua Dedicationem hujus Opellae acceptare, atque elucubrationes meas Suis sumptibus edi curare dignatur, aeternam hac iterum occassione gratitudinem, profundissimamque devotionem meam contester. Nihil mihi, dum vixero, ita cordi erit, quam ut Benigno-Paternis Celsitudinis Vestrae Gratiis indignus non sim.
Benignitati ac Protectioni Celsitudinis Vestrae enixissime commendatus, Paternam Benedictionem humillime imploro, et inter Manuum oscula, profundissima cum veneratione filialique devotione emorior
Celsitudinis Vestrae
Budae die 15. Julii 1822.
humillimus in Christo filius
et obsequentissimus capellanus
Franciscus Verseghy.

[A külzeten, más kézzel:]
1822.
N. 469. praec. 21a Julii –
Verseghy Franciscus Archi-Dioecesis Strig. Presbyter AA. LL. et Philosophiae Doctor ddo 15ta Julii a. c. substernit Suae Celsitudini Dissertationis de Versione Hungarica Scripturae S. cui speciminia correcta, atq ad vulgatam exacta versionis subjunguntur conclusionem.
Revisum opus per suam celsitudinem.