HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Verseghy Ferenc művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Korondi Józsefnek
Buda, 1822. január 17.

Admodum Reverende Domine Secretarie!
mihi peculiari veneratione colendissime!
Heri, postquam Observationes meas in Libellum Liptayanum, Tabulam nimirum Cebetis in Hungaricum versam, una cum eodem libello et Epistola Gyöngyösiana per Typothetum sodalem ad A. R. Dominum expedivissem, invisit me circe vesperam D. Francis. Sághy, Curator Typographiae. Huic proinde, amico meo veterano, ulterioris etiam informationis capessendae gratia, Observationes suprafatas communicavi. Ait ille, omnia vera esse, quae scripsi, excepto eo, quod Lehnhardt, nihil minus quam Adjunctus Falkaianus, sed Sculptor Pestiensis sit. Addidit deinde, Joannem jun. Gyöngyösy de Pettény, Augustanae Confessioni hucusque addictum, hominem summe periculosum esse, adeo ut non dubitet, existere consocitationem Protestantium et Liberalium, cujus machinationes eo tendunt, ut Celsitudini Suae quaqua ratione obumbret, ac cumprimis, ut cogitandi rationem suae similem appingat.
Oramus ergo A. R. Dominum tam Sághy, quam ego, ut Celsitudinem Suam eo adducat, ne protestationem suam adversus Liptayanum Libellum, Sibi dedicatum, vel momento differat, quae pro more recepto in eo consistit, ut Sua Celsitudo ab Archiduce Palatino confiscationem, hujus libelli, Sibi sine Suo indultu et scitu dedicati, simulque investigationem in Impressorem et Censorem Praesidialiter – quia Sessiones hac hebdomada amplius non celebrantur, – decerni postulet. Hac ratione genus istud hominum, nihil nisi reformationes et revolutiones spirans, a similibus Dedicationibus feliciter etiam deterrebitur.
Dum simul amicissime flagito, ut me per hunc Pusionem unico minimum verbo certiorem facere non gravetur, an heri Observationes meas reapse perceperit? amicis affectibus commendatus, jugi cum venerationis cultu persevero
Admodum Reverendi Domini
Budae die 17 Januar. 1822.
humillimus servus
Franciscus Verseghy mp