HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Verseghy Ferenc művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Korondi Józsefnek
Buda, 1822. január 16.

Admodum Reverende Domine Secretarie!
De Libello per Samuelem Liptay sub titulo A’ Thebéi Kébesz’ erkölcsi Rajzolvánnya edito sequentes habeo animadversiones.
1. Quatuor diversas personas video ad edendam hanc opellam concurrisse, quas cominus noscere necessarium est.
Antesignanus est Joannes junior Gyöngyössy de Pettény. Primae nimirum iconi subscriptum legitur: Gyöngyössy invenit. Ei ergo adtribuenda est etiam iconis explicatio, quae pag. 39. et seqq. legitur. Ipsi ego Dedicationem etiam adtribuere audeo: Liptay enim, qui Catholicus nondum est, ut ex Epistola Gyöngyössiana ad A. R. Dominationem vestram scripta patet, et cetera etiam notum est, Religionem, aut ut in Dedicatione loquitur, Confessionem Suae Celsitudinis et suam eandem esse his verbis: Keresztényi Szent Vallásunk dicere non potest: utut de ipso etiam Gyöngyösio verisimile sit, quod se catholicum esse tantum simulet.
A. R. D. Vizhoffer Parochus refert, Gyöngyösium de Pettény sub ipsius directione ad Sacra nostra ex Confessione Augustana transire voluisse: verum, antequam id factum fuisset, post varias professionis Fidei dilationes per semialterum annum identidem factas, evanuisse; deinde iterum Budam redivisse, atque correctorem Typographiae Regiae Budensis agere; neque certum esse, an Fidem Catholciam alicubi professus sit, nec ne? Porro, ut clarum fiat, hunc eundem Gyöngyösium esse, qui opellam Liptayanam in lucem promovit, adii Factorem ejusdem Typographiae Matthiam Savoral, a quo sequentia mihi relata sunt: eundem nimirum Joannem juniorem Gyöngyösy de Pettény et correctorem Typographiae esse, et carmina Hungarica Memoriae Archiducis Herminae dicata et hic advoluta scripsisse, edique curasse; et opellam Liptayanam edidisse; eum ad Dicasterium prius Practicantem fuisse, verum ob immoderatum vini potum, et excentricum cogitandi modum munere excidisse; in variis scientiis versatum, sed impostorem esse; e regione Typographiae Landererianae in Aquatica apud vietorem habitare, et Factori hujus Typographiae Gabrieli Rutkay variis elucubratiunculis literariis servire.
Gyöngyössianae Iconis primae sculptor Lehnhardt est Adjunctus Samuelis Falka, Sculptoris Typographiae Regiae Budensis Acatholici.
Supra memoratus Factor Gabriel Ruttkai, qui sub titulo libri, ubi Impressor et locus impressionis nominari deberent, nomine Editoris comparet, homo Augustanae Confessionis est.
De Samuele Liptay 1ae Humaniorum Classis studioso testatur R. D. Szemes Capellanus Arcensis, eum juvenem innocentem et bene moratum esse, seque jam apud Directorem Scholarum insinuasse, quod ad Sacra Catholica transire velit.
Ex his inferre facile est: Gyöngyössinum, postquam ficta, ut ex circumstantiis manifeste apparet, conversione sua ad fidem Catholicam, ut notus impostor, nihil amplius impetrare potest, in Liptayanam se ingesisse, ut aliquid nomine promotoris a Benignitate Suae Celsitudinis eliciat. Sed quam imprudenter istud instituerit, videamus.
2.) Explicationes iconis primae pag. 39. et 40. adeo contortae atque adeo excentricae sunt, ut tantum instar pallioli servire videantur. Quod, quaeso, pondus illud est, sub quo palma, vel – cujus symbolum esse deberet, – Patria nostra, crescit? Forte illud, quo se gravari malecontenti queruntur, dum a se mella, non sibi ipsis, sed exteris Dominis congeri existimant? An non hunc sensum indicat subscriptio alvearis: A’ M. Haza? Opto, ut errem, dum his querelis Domum Austriacam, Protestantibus nostris dudum exosam tangi autumo. Galli clamor Serkennyetek, hajnallik! cui non videatur esse signum, ad abjiciendum hoc jugum, palam datum? praesertim si cum explicatione pag. 41. conferat: Rajtunk a’ sor! praeeuntibus nimirum tot regnorum Europaeorum revolutionibus? Deinde Mutassátok meg ama’ Kárpáth’ sorompójinak három felemelkedett köszirtyain nyugvó Észt (atramentarium et calamum in prima icone) és Erőt (gladium ibidem in monte medio) azon Fáklyával (candelam ardentem*
arden[…] [Átírással javítva.]
ibidem), melly a’ köz jóra világol. Addit quidem in fine Királyunkért; sed si de Rege bene sentiret, prius jam loco a’ ti haza-atyai vezérléstek alatt (Ország’ Naggyai!) dicere debuerat: a’ Királynak vezérlése alatt készek leszünk feláldozni vérünket és éltünket.
Symbolum praeterea, quod ad indicandum magnum caritatis Christianae praeceptum arbitrario elegit, – columbae nimirum sese basiantes – nimium indecens est, quia carnalem amoris impetum notat.
Rotam Fortunae Liptay quidem sculpsit; sed periculosam ejus interpretationem nonnisi Gyöngyösi praecidere potuit. Rex in supremo ejus apice sedens, ruinae proximus exhibetur, quam directio manus motricis aperte indicat.
In Dedicatione illud, quod de Celsitudine Sua his verbis adserit: úgymint a’ kinek Isteni boldogító intézetei szerint az Elenyészendők’ helyébe felserdűlő Statusnak is Boldogsága Nagyszívén fekszik, penetrare nequeo. Ut haec de aeterna Beatitudine interpreter, nomen Statusnak, et generatim ipsa loquendi methodus non admittit. Estne ergo hic status rerum politicarum loco eorum succrescens, quae evanscere debebunt? Atque novi hujus status felicitas sit Suae Celsitudini cordi?
Dedicationem ad Archiducem Palatinum nemo Censorum Regiorum imprimi admittit, nisi Archiducis facultatem supplici Dedicantis libello et ipsi Dedicationi indorsatam videat; quam instar documenti archivo etiam concredit suo. Porro, ut haec facultas impetretur, necessarium est, ut Dedicans Opus suum manuscriptum, aut etiam jam impressum, Inspectioni Suae Serenitatis Regiae subjiciat, vel minimum Censoris testimonio comprobet, opus admitti posse.
Nisi Celsitudo Sua tale Mandatum ad Regios Censores a Sua Majestate impetraverit, dedicationibus similium opellarum indubie obruetur.
Haec sunt, Admodum Reverende Domine Secretarie, quae circa opellam Liptayanam proponenda esse existimavi. Ut Celsissimo Principi profundissimam meam venerationem et humlillima Manuum oscula hac occassione deferre velit, enixe rogo, meque amicis affectibus et jugi cum venerationis cultu persvero.
Admodum Reverendi Domini
Budae die 16. Januar 1822.
humillimus servus
Franciscus Verseghy mp.

[A külzeten, más kézzel:]
N. 146. 1822
praec. 17. Jan.
Liptay per Samuelem edito de libello A’ Thebéi Kébesz Erkölcsi Rajzolvánnya observationes Francisci Verseghy ddo 16a curr.

penes communicationem libelli serennissimus Princeps C. R. Regni-Palatinus demisse elocabitur, ut libelli hujus citra meum scriptum multo minus annutum dedicati resque noves improvido consilio molicutis confiscationum et in*
confiscationum <…> et in <…>
impressorem et censorem investigationem praeedidita decurrere dignetur

Ad F. XLVII. # 4508.