HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Verseghy Ferenc művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Rudnay Sándornak
h. n., 1821. április 25.

Celsissime Princeps et Regni Primas!
Praesul Benignissime!
Versione exacta, earum, quas in Opere*
Opere <Hilleana>
Augustini Hille a pag. 57. usque ad pag. 92. editionis tertiae interiora Reformationis pertractant, totam potius denuo adornare, quam priorem corrigere satius esse dixi partim ideo, quia editio prima, quam nuper*
nuper <cas[.]>
fortuito videram, et quam Traductor Hungaricus vertisse videntur, centum et triginta paginis pauciopres habet, quam Editio tertia; partim etiam ideo, quia materiis difficilioribus et paene delicatissimis abundat, quae versori negotium non mediocre facessunt, ut*
ut <..>
vel e paucis Reflexionibus, exactae huic versioni praemissis, quas hic sub ./˙ humillime aductere praesumo, manifestum fit.
Cum plenissima praeterea opinionis meae Sapientissimo Celsitudinis Vestrae judicio submissione humillime insinuandum habeo, verba Auctoris pag. 91. in Nota*
Nota <…>
circa finem: und darum sogar sich nicht entblödete, Beicht-Geheimnisse aus den Beichtstuhle aufzudecken, per me in versione Hungarica consulto suppressa esse. Hic nimirum Auctor Scriptorem libri Fromme Wünsche einesKatholiken, sacerdotem Catholicum non immerito reprehendit, quod superstitiones in Confessionibus fidelium auditas, qua ibi auditas, in hoc suo libro manifestaverit.*
manifestaverit. <Ratio, cur>
Ratio porro, cur hanc circumstantiam in ipso Originali non exstare cupexem*
exstare |cupexem| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
et minimum in versione Hungarica praeveriri exoptem, est, quod tempora vivamus, ubi non paucis fidelibus, ceterea bene moratis, confessio annicularis ob defectum confidentiae erga Confessarios onerosa esse videtur. In his ergo diffidentiam, exemplo scriptoris libelli Fromme Wünsche augere, intempestivum fore humillime existimo.*
existim[.]<.>. [Átírással javítva.]
*
<Utprimum Celsitudo Vestra continuationem versionis Hungaricae Bibliorum nuper mihi Benigne demandare dignata fuit, mentem meam cogitatio illa subiit, valde consultum fore, ut praeter Genesim, e Novo quoque Testamento aliquid vertere tentem, nimo tantum ex utroque Testamento, antequam Synosus Nationalis initium sumserit, traducam, quantum commode licuerit. Quia vero versionem |hungaricam| praeter inspectionem textus Originalis, versio quoque in aliud idioma, vernaculus, mihi familiarius, si fidelis sit, incompalabiliter faciliorum et securiorum reddit, consului Reverendum Dominum Canonicum Veszprémiensem Joannem Horváth, in Literatura Theologica hodie florentiae […]issium, quo mihi fideles Bibliorum Traductiones in hunc finem amice svadere vellet. Nominat ille mihi versionem germanicam Brentanoianam, quam Dereser continuavit; es addito, quod Librum Jobi Ludovicus Bridel in gallicum multo adhuc felicius transtulerit. Versionem denique Novi Testamenti per Van Ess in <…>nona editione adruatam longe praestantissimam esse. Has ergo versiones Celsitudini Vestrae humillime substerno, impentissime orans.>
Benignitati et Protectioni C. V. enixissime commendatus Paternum Benedictionum humillime imploro et inter Manuum osculu profundissium cum veneratione, filialique devotine emorior
C. V. 25. Apr. 1821.
humillimus in Christo filius
et obsequentissimus capellanus.
F. V.