Die 10a Augusti 1795.
Mortis sententia initio Maji publicata, Typhographus Pestiensis D. Trattner cum consorte sua Matrem meam ad ejusmodi Testamentum conficiendum subreptitio modo adduxit, quod vel in meam vel in Fisci Regii elusionem subseruiturum erat. Hac eadem occassione Matrem meam persuasit etiam, ut relicta moderna sua habitatione, Pestinum ad eundem pro festo Michaelis anni currentis transmigret. Accepta vitæ gratia, postquam eadem Mater mea, mecum personaliter constituta, sensum memorati Testamenti, a se nunquam intellecti et tamen subscripti, altis penetrasset, Instrumentum hoc coram me annihilavit, nomen nempe suum
*suum <…>
elacerando, reliquum vero apud se pro
*pro <…>
ulteriore, si necesse foret, informatione ubinis facienda retinendo. Istud factum Dominum Trattnerianam in rabiem egit. Vindicatæ causa inprimis pecuniam
*pecuniam <apud>
nostram apud se elocatam, neglecta contractuali ante quadrantem anni facienda renunciatione, illico restituit; suum vero censum hospitii, quod a se jam in Majo pro festo Michaelis susceptum esse assecurabat, pro quadrante anni obtingentem et a se, prout prætexebat, praemia jam exsolutum exegit. Mater mea Capitale per Dominum Trattner relatum acceptavit quidem; sed censum petitum non soluit, nec sibi ex adlata pecunia detrahi permisit. Nunc jam sollicita, ne forte me absente propter hunc censum rursus inquietetur, consilium a me petiit; ego vero eandem cum hac informatione ad Dominationem Vestram Perillustrem relegavi. Rogo proinde humillime, dignetur Eidem alioquin undique derelictæ et sui impoti in hoc negotio, si necesse fuerit, consulere, atque etiam assistere.
Quod Testamentum adtinet, insinuationem et improthocollationem annihilationis ejusdem per Matrem factæ coram Pesthiensi Magistratu instituendam commisi quidem Domino Perillustri Francisco Pavianovics Budensi senatori; sed is Viennæ existens, hanc meam Commissionem a Matre non accepit. Si res hæc per eum forte differretur velit Dominatio Vestra Perillustris in hoc quoque negotio defectus ejisdem supplere.
Siquid denique pro eliberatione mei nomine Matris faciendum fuerit, dignetur etiam supplicum Libellorum confectionem et Viennam ad loca competentia submissionem, facto prævie cum Matre mea tractatu, in se assumere.
Id quod vel maxime atque ex intima confidentia rogo, est: dignetur data occasione, si alioquin Budam dumetquando transiverit Dominatio Vestra Perillustris, Matrem meam freqventius accedere, eamque solari, atque hac ratione factum suum humanissimum, quod nuper sponte sua patraverat, et pro quo æternum obstrictus maneo, amice prosequi.
Interea me amicitiis, Matrem vero meam sollicitudinibus enixe commendans, persevero
Perillustris ac Generosæ
Dominationis Vestræ
Quod prætensionem Domini Trattner circa censum adtinet: id quoque ei responderi potest; quod ego vicissim pro quibusdam laboribus a me ipsi præstitis, qualis inter reliquos confectio Calendarii hungarici sub nomine: Magyar Almanak cumprimis pro anno currente est, contraprætensiones in ipso formandas habeam, quæ memorato censu certe non minores erunt.
Socius meus penes salutem rogat: quatenus ad eum venire dignetur Dominatio Vestra Perillustris, antequia abeat
Perillustri ac Generoso Domino, Domino Josepho Trsánszky [!] de Nádasd, causarum Fori utriusque per Sanctim Imperium Regnum Hungariæ Jurato advocato, Domino mihi singulariter colendissium
beym H. Constandi Emanuel