Infrascriptus humillime supplicat,
*humillime <rogeat> supplicat
sibi in sequentibus punctis gratiose faveri.
1o Ut cubiculum in quo habitavit, pro matris suæ commoditate aperiatur. Imprimis enim hæc eadem mater totum hospitium soluit; 2o supellectilia ipsis libris non exceptis, pecuniis ejusdem matris pedetentim comparata sunt, cum supplicanti pensioni victum, amictum atque curandas suas ægritudines vix suffecerit; 3o quia si
*quia |si| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajelel.]
in unico cubiculo nimis angusto constricta præsertim tempore hyemali degere debuerit, istud facile etiam sanitati ipsius nocumentum adferre potest.
2o Postquam supplicans D. T. R. pollicitus est, se omnia talenta sua in id conversurum, ut id, quod per datum scandalum destruxit, per contrarias etc satisfactorias actiones reædificet, indulgeri sibi humillime rogat, ut expletionem promissi sui in ipsa captivitate incipere, et Comitis Ayala aut quodcunque aliud opus, quaslibet revolutionales opiniones energice
*opiniones |energice| [Betoldás a lap szélén, korrektúrajellel.]
confutans, in linguam hungaricam aut latinam vertere possit.
3io Humillime supplicat, scrpita sua præsertim ad pragmaticam analysim linguæ hungaricæ, tanquam laborem quinque annorum, conservari, sibique restitui, unaque indulgeri, ut istud opus sub tempore detentionis suæ continuare possit.
4o Tandem etiam, cum otium vel maxime abhorreat, et continuus animi moeror sanitati ipsimus nimiopere nocinus sit, lectionem librorum e sua collectione adferendorum humillime rogat.
Pro quibus gratiis etc favoribus cum omni devotione ac veneratione eruditor