HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Verseghy Ferenc művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – a Helytartótanácsnak
[Buda], [1788. június 30. után]

Excelsum Locumtenentiale Consilium!

Infra adnotatus petit humillime, Officio Censuræ Budensis, laboribus utcunque obruto, penes pensionem suam, Adjutoris instar adjungi: e causis sequentibus:
1o Quia servire Publico, et donec vires habet, sustentationem suam, quam ab illo accipit, labore promereri exoptat; eo intentus vel maxime, ne pensionem suam in otio consumat. Id, quod ex eo clarum est quod illico post abolitionem Ordinis sui curam animarum ad Militiam adsumserit a qua tamen vita propterea quia castra sanitati suæ non favebant, recedere debuit. Quia porro
2do Vitæ, prout dici solet, sedentariæ a puero adsvetus, utprimum copiosis corporis motionibus, et aeris vicissitudinibus expositus esse deberet, amarissimos simul, ac diuturnos arthritidis dolores pateretur ob quos longiori etiam tempore lecto adfixus maneret; quod ex advoluto Chyrurgi testimonio adparet: servitia vero parochialia sive in castris, sive ad civiles communitates ipsissima sunt, ubi corporis motiones, et aeris vicissitudines in sepulturis, visitatione infirmorum, et baptismatibus, indiscriminatim in pluria, calore, frigore, nivibus, et noctu, peragendis, continus interveniunt, ineptum se esse judicat pro cura animarum. Atque ita
3io Ut sanitati suæ, quam præsertim ideo conservare vult, ne Publico, qua aeger simul, ac pensionatus duplici sit oneri, consulat, juxta Medici sui consilium ad ejusmodi munus transire cupit, ubi, relictis in quiete corporis membris, animus tantum laborare debeat. Ne tandem
4to De aptitudine sua ad hoc Officium dubitari possit, omnimodis sese lubenter subjicit experimentis: firmiter sperans
Quod hac inventa, et rationum adductarum pondere perpenso, gratiosa cum resolutione dignaturum sit Excelsum Locumtenentiali Consilium.

Eugenius Versegi
aboliti Paulinorum
Ordinis Presbiter
[A külzeten Verseghy Ferenc kezével:]
Ad Excelsum Regium Locumtenentiale
Concilium Hungaricum

Eugenius Versegi
aboliti Paulinorum
Ordinis Presbiter

Petit Officio Censuræ
Budensis adjungi

[A külzeten más kézzel:]
Mit dem hinauszugeben, daß seinem Gesuche nicht willfahret werden könne.
Ex Consilo R. Locumtenentiali Hungarico
Ofen den 11t 9ber 1788
Ph. v. Seeberg

[Melléklet:]

Attestatum.

Quod Rheverendus Pater Eugenius Versegi, aboliti Paulinorum Ordinis Sacerdos ingentes Arthritidis Dolores, qui hominem plurrimis septimanis Lecto affigunt, et e quibus supradictum Patrem curaveram, ex ea ratione acceperit, quia de vita sedentaria, et constanti aere ad vitam, copiosis corporis motionibus, et aeris vicissitudinibus obnoxiam, castrensem nempe, transiit; et quod imposterum, si vitæ simili se se dederit, eandem Ægritudinem in tanto etiam gradu, ut per plurium Mensium Spatium Lecto affigatur, experturus sit; eum proinde pro nullo tali Munere ubi plures corporis motiones interveniunt, et aeris vicissitudines sufferendæ sunt aptum esse, sed in vita sedentaria, si sanitatem conservare vult, permanere eum, satius esse praesentibus testor. Signatum Mohács Die 30 Junij 1788.

Ignatius Boros mpria
Comitatus Baranya
Chyrurgus Processualis