Domonkos-kódex 1517

DomK. 299. – DomK. 338.


DomK. 299.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/291.html

 

 

DomK. 299/14–16.[529]

„It kezdetyk egÿ pelda azrol · hog zent damancos atyank · meg esmerte embereknek tytkon valo byneket”

DomK. 299/18[530]–27.

Cum Beatus Dominicus esset Bononiae et ibi instantissime praedicaret, populus Bononiensis propter ipsius maximam sanctitatem et verba gratiosa et plurimum fructuosa, quae ei Christi gratia conferebat, ita eum avidissime audiebat, quod quando sciebat

 

 

DomK. 300.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/292.html

 

DomK. 300/1–27.

eum[531] ire ad praedicandum, ut moris est, non praeveniebant ipsum ad locum praedicationis,[532] sed omnes primo veniebant ad ecclesiam Sancti Nicholai, (305) ubi habitabat Beatus Dominicus cum fratribus, et ibi eum mira devotione recipientes ipsum usque ad locum, ubi praedicare debebat, cum reverentia deducebant.

Cum igitur quadam vice populus ad Sanctum Nicholaum congregatus fuisset, ut eum duceret et associaret ad locum, ubi praedicaturus erat,[533] duo scholares ad eum veniunt, quorum unus dixit ei: Pater, rogo, ut oretis[534] pro me, ut Dominus mihi parcat[535] peccata mea. Ego enim ea confessus sum diligenter, quantum memoria ministravit.”[536] Tunc Beatus Dominicus paululum ante altare orans et ad ipsum[537] rediens ait: Confide, fili, et persevera in dilectione Dei, quia Dominus dimisit tibi peccata tua.

Tunc alius scholaris, socius eius hoc audiens

 

 

DomK. 301.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/293.html

 

DomK. 301/1–19.

Dixit: Rogo, pater, ut etiam oretis pro me, quoniam et ego omnia mea peccata confessus sum. Beatus autem Dominicus reversus ad altare accedens oravit. Et post brevem orationem dixit ei: Fili, noli in tui ipsius detrimentum illudere Deo; nam confessionem de tuis peccatis imperfectam fecisti. Unum enim peccatum heri sero propter verecundiam tacuisti.”[538] Et trahens eum ad partem peccatum illi revelavit. Cui ille:[539] Ignosce mihi, pater, quia omnia ita sunt facta, sicut dixisti. Igitur ipsum beatus pater instruxit de his, quae suae saluti expediebant et hilarem illum dimittens ivit[540] ad praedicandum.

DomK. 301/21.[541]

„It kezdetyk egy pelda zent damancosrol”

DomK. 301/23[542]–27.

Narravit[543] frater Albertus conversus[544] ordinis minorum[545] quod, cum aliquando iter ageret cum Beato Dominico.[546] quidam canis

 

 

DomK. 302.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/294.html

 

DomK. 302/1–13.

ei magnam partem tunicae praedicti fratris Alberti dentibus laceravit. Tunc videns Beatus Dominicus, quod erant in loco, in quo nec acum nec filum[547] habere poterant ad suendum, accipiens lutum linivit super fracturam tunicae et partes divisas cum luto reintegravit. Quo facto cum ambularent, frater ille lutum exsiccatum manibus confricando removit et tunicam integram ac sine ulla scissura invenit pristinae lacerationis nullum signum habentem.

DomK. 302/14[548]–27.

Quadam vice dum Beatus Dominicus cum quibusdam saecularibus necessitate coactus ad quoddam hospitium declinasset et ceteris carnes manducantibus ipse cum sociis modico vino essent contenti ac pane, hospita unde aedificari debuit, inde indignationem ostendit eo, quod parum se de eorum comestione lucrari posse videbat. Dei igitur timore postposito ipsum beatum virum[549] verbis contumeliosis aggreditur.[550]

Quam[551] cum beatus vir[552]

 

DomK. 303.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/294.html

 

 

DomK. 303/1–25.

verbis humilibus placare non posset, sed deterius illa contra eum contumeliis afficeret, rogatus a circumstantibus ut tanto furori remedium adhiberet, dixit illi: „Ut discas Dei servos cum caritate suscipere et de cetero ab eorum iniuriis abstinere, rogo dominum Iesum Christum, ut tibi imponat pro tua correctione silentium.

Statim igitur, ut Beatus Dominicus[553] verba complevit, mulier muta totaliter est effecta nec unquam potuit verbum[554] ulterius loqui usque ad beati viri reditum de Tholosa. Qui post VIII menses rediens[555] ipsam nihil penitus loqui valentem invenit. Quae viso viro Dei ad pedes eius cum lacrimis provoluta misericordiam postulavit.[556] Ille[557] autem brevi oratione facta ac ori eius impresso signo crucis continuo loquelae restituit. Haec narravit praedictus[558] frater Albertus ordinis minorum, qui haec propriis oculis vidit.

 

 

DomK. 304.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/296.html

 

DomK. 304/ 1–3.[559]

„It kezdetyk egy pelda azrol hog zent damancos atyank az kwtnak vizeet meg jobbeyta”

DomK. 304/5[560]–304/27.

Contigit aliquando Beatos Dominicum et Franciscum pro suorum promotione ordinum[561] simul esse Cremonae.[562] Cum igitur hi Dei famuli ad invicem loquerentur, ecce, quidam fratres minores[563] accedentes ad eos dixerunt eis: Cum in isto loco aquam claram habere non possimus, rogamus vos, patres nostros, servos Dei altissimi,[564] ut oretis Dominum, ut putei nostri aquam[565] sanare dignetur, quae turbida est et corrupta.

Cumque patres sancti se invicem respicerent et pro responsione facienda unus alium invitaret, Beatus Dominicus dixit fratribus: Haurite de aqua ipsa et afferte nobis.” Cum autem attulissent de aqua in vasculo et, ut ipsi dixerant, corrupta et turbida videretur, Beatus Dominicus dixit Beato Francisco: Benedic, pater, aquam istam in nomine Domini. Beatus autem Franciscus respondit: Benedic

 

 

DomK. 305.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/297.html

 

DomK. 305/1–12.

eam[566] tu pater, quia maior es”.[567]

Et dum pia reluctatione se invicem honore praevenissent, Beatus Dominicus coactus a Beato Francisco signum crucis fecit super vas[568] aquae et iussit eam in puteum fundi. Quo facto iussit ex aqua putei hauriri. Quae confestim ab omni turbulentia purgata[569] clarissima effecta est. Ipsamque sinceritatem usque hodie operante Domino conservavit.

DomK. 305/14–15.[570]

„It kezdetyk egy pelda zent damancos atyāknak choda tetelerevl ez keppen”

DomK. 305/17[571]–27.

Cum idem pater per Franciam vadens castrum Castellionis venisset, contigit filium sororis eapellani, qui eum receperat hospitio, de solario cadere, et quasi exanimem a matre et parentibus plangi. Quibus Beatus Dominicus[572] compassus sese in oratione cum lacrimis prostravit, et exauditus est a Deo, et puerum reddidit incolumem matri suae. Tristitia igitur conversa in gaudium, sacerdos, avunculus pueri fecit

 

 

DomK. 306.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/298.html

 

DomK. 306/1–8.

convivium magnum, multis Deum timentibus invitatis. Cum autem mater pueri aliis anguillas edentibus non gustaret, quia patiebatur quartanam, Beatus Dominicus frustum anguillae signans sibi dedit in nomine Ohristi dicens: Comede in virtute Domini Salvatoris”. Comedit et ab omni febre sanata est.[573]

DomK. 306/10–11.[574]

„It kezdetnek zent damancos atyanknak halala vtan valo choda tetely ez keppen”

Cf. Post sepulturam beati patris nostri Dominici infinita miracula ad eius invocationem contingerunt.

DomK. 306/13[575]–27.

Cum[576] igitur huiusmodi praeconia quidam frater praedicator coram fratre Nicolao Veronensi Ordinis Minorum eiusdem Beati Dominici praeconia exaltaret, idem frater minor verbis stomachantibus ei contumaciter obsistens contradixit. Mox igitur febris validissima eum arripuit et tota nocte vexavit. Cumque frater ille praedicator ipsum visitasset (=visitavisset), dixit illi: „vide, frater, ne haec plaga tibi evenerit, quia sanctum Dei blasphemasti.” Tunc

 

 

DomK. 307.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/299.html

 

DomK. 307/1–27.

ille[577] caeca mente et obstinato corde laudantem virum gloriosum patrem suum acrius irridebat.

(III. lectio) Cumque circa meridiem febre invalescente vehementius aestuaret, vexatione dante intellectum in se reversus dixit: „vere vereor, quia sanctum inhonoravi. Aggravata est super me manus Domini plaga crudeli me percutiens et prosternens. Voveo igitur Deo et sancto[578] eius, Sancto Dominico, quod si meritis ipsius a dolore in hac die fuero liberatus, de cetero numquam eius gloriae derogabo, immo etiam derogantibus contradicam et insuper eius vigiliam ieiunabo, festumque eius devote celebrabo, donec vixero. Vix verba finierat et sensit se continuo ab omni dolore penitus liberatum. Huius autem miraculi veritatem fratribus praedicatoribus per suas litteras Deum et Beatum Dominicum laudans declaravit.

 

 

DomK. 308.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/300.html

 

DomK. 308/1–3[579]

„It kezdetyk egy aytatos peld azrol mene jok adatnak azoknak · kyk zent damancos atyank fyaynak valamy jot teznek”

DomK. 308/5[580]–27.

(Lectio I.) Miles[581] quidam honestus in Theutonia de consilio cuiusdam probatissimi fratris de ordine praedicatorum ingressus est ordinem fratrum minorum, in quo religiosissime vivens ab omnibus diligebatur et fratres praedicatores, per quos ad illam conversationem venerat, magno persequebatur amore et venerebatur honore. Et cum ad conventum suum declinabant, cum magna caritate eis exhibebat obsequ[i]a caritatis. Tandem graviter infirmatus est, ita, ut elephantino morbo putaretur infectus.[582] Quem cum fratres sui iam de salute corporis desperatum communicassent, prae nimia debilitate soporatus

 

 

DomK. 309.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/301.html

 

DomK. 309/1–27.

vidit[583] sequentem visionem. Videbat siquidem dominum Iesum Christum, omnium Salvatorem sedentem fratrum praedicatorum indutum habitum miri decoris habens et praecipue album, qui nimio candore nitebat.

(Lectio II.) Stabant autem ei et sancti apostoli et aliqui ex prophetis: sanctique Martinus et Nicolaus episcopi multique doctores. Aderat et beatissimus pater Franciscus cum sui ordinis sanctis. In eodem quoque raptu vidit insignes viros: fratrem Iordanum et Iohannem episcopum,[584] olim Praedicatorum Ordinis magistros, iuxta eos aliquos priores eiusdem ordinis, sibi in saeculo notos conspexit.

Dixit vero Salvator clara voce: „Dominice, Dominice!” Et exurgens Sanctus Dominicus: „adsum” – inquit – „Domine”. Et Dominus demonstrans ei infirmum, ei dixit: „Ecce amator tui et tuorum. Assume igitur ipsum et duodecim legiones angelorum, eique lavacrum adhibe balnei salutaris! Cunctisque tui ordinis dilectoribus

 

DomK. 310.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/302.html

 

DomK. 310/1–27.

beneficia[585] salutis semper procurare memento! Quem cum lavaveris, indue tui ordinis indumentis!

(Lectio III.) Assumens ergo Sanctus Dominicus infirmum in dolio aureo ministrantibus angelis lavit ipsum. Cui in lavacro, ut testatur, delectatio magna fuit. Sic iuxta mandatum Domini loto et veste suae religionis induto Beatus Dominicus duodecim litteras ei tradidit dicens: „accipe has litteras et mittantur XII fratribus ordinis mei per XII provincias,[586] ut quod in te factum est miraculum, omnibus innotescat. Reconditis ergo apud se litteris evigilans, dum litteras qaereret, sensit corpus suum, quod prius erat plenum ulceribus, pristinae sanitati restitutum.

Surgens ergo incolumis et ecclesias ingressus gratias egit Domino et ad laborem consuetum rediit et postea haec

 

 

DomK. 311.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/303.html

 

DomK. 311/1–2.

scribens[587] praedicatoribus revelavit.

DomK. 311/4[588]–27.

„Esmeg egy choda tetel oluastatyk zent damoncos atyankrol ...”

Sanctae[589] memoriae frater Ludovicus guardianus in ordine minorum fidelisque amator fratrum praedicatorum narravit dicens: Fuit quidam sacerdos in quodam famosae religionis ordine, qui in festivitate Beati Dominici celebrans missam quidem de eo dixit, sed evangelium vos estis sal terrae,[590] quod proprie doctoribus et viris apostolis congruit, eius officio annotatum dicere noluit. Accidit autem, ut annua die eiusdem patris frater ille in suo sensu perdurans obstinato noluit etiam idem evangelium dicere. Omnipotens vero Deus piorum benignus correptor famulum suum nequaquam in huius perversi erroris stultitiam dereliquit. Nam dum

 

DomK. 312.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/304.html

 

DomK. 312/1–18.[591]

secundum consuetudinem sui ordinis corpus Christi in patena depositum sumere debuisset, invenit patenam totam salis massa terribiliter occupatam.Coactus igitur acerbum et amarum sal pro dulci sacramento sumere didicit Beatum Dominicum conditum esse sale divinae sapientiae et apostolicae doctrinae. Conpunctus igitur exarsit in amorem, qui fatue deviaverat per errorem factus igitur est devotus beati patris Dominici et decetero eum in summa veneratione et honore habuit.

 

 

DomK. 313.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/305.html

 

DomK. 313/1–3.[592]

„It kezdetÿk predicator zerzetbelÿ regÿ kevzevnseges es dychyretes bodog atyaknak eletevkrevl · Ezenkeppen”

DomK. 313/5[593]–27.

Felix vitis Beatus Dominicus: de cuius sarculo tantum germen redundat saeculo caeli. Vinum propinans populo vitali poculo doctrinae sanctae: et exemplaris vitae, et auctoritatis eximiae. Ex ipso enim Ordine Praedicatorum ab eo instituto sunt progressi viri eximii coram Deo et hominibus. Quorum aliqui refulserunt in ecclesia in magna sanctitate, alii magna scientia et doctrina libros plurimos componentes, alii magna dignitate papatus, cardinalatus, pontificatus, magistratus generalis et de his per singula. Temporibus primitivis tantus fuit fervor in ordine, quod nullus sufficiat enarrare. Si quidem spiritus vitae erat in rotis, cuius virtute animalia ibant et revertebantur, movebantur et elevabantur

 

 

DomK. 314.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/306.html

 

DomK. 314/1–27.

voluntatem spiritus dirigentis. Videres utique per ordinem fervorem mirabilem. Alios protentis suspiriis post quotidianas et puras confessiones amaris singultibus, altis clamoribus sua et aliorum peccata lugentes; alios in orationibus noctem ducentes cum die centenis et ducentenis genu flexionibus laborantes. Videres ecclesiam numquam vel raro sine orantibus esse. Unde cum plerique a portariis[594] quaerebantur, in ecclesia facilius, quam alibi poterant inveniri orantes. Denique quidam valde religiosus frater retulit, quod infra paucum tempus centum fratrum confessiones generales audiverat, quorum invenit LXX integritatem mentis et corporis servasse non sine magna orationis instantia et religionis custodia:

 

 

DomK. 315.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/307.html

 

DomK. 315/1–27.

quibus ipsa castitas maxime custoditur. Ceterum plures illo sancto fervore succensi non prius ab oratione surgebant, nisi aliquam spiritualem gratiam a Domino impetrassent. Unde unus dixit, quod non poterat in nocte quiescere, nisi prius se lacrimis irrigasset. Retulit alter magnae auctoritatis se vidisse, dum staret in oratione ante altare Bononiae, alterum ferventem spiritu toto corpore elevari a terra. Eodem tempore quasi festivum quoddam fratres completorium expectabant, recommendantes se invicem cum multo cordis affectu. Pulsatoque signo de quibuscumque locis ad chorum festinantius properabant. Ubi completo officio et totius mundi regina nostrique ordinis advocata devotissime salutata[595] se disciplinis duris subiciebant.

 

 

DomK. 316.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/308.html

 

DomK. 316/1–8.

Post ultimo quasi per peregrinatione quadam altaria omnia visitabant humiliter procumbentes et tanta producentes ab intimis flumina lacrimarum, ut si esses a foris, crederes plangi funus quoddam, quod positum esset in medio. Quod plerique saecularium explorantes viderunt et audierunt, et quam plurimum aedificati sunt, et ex hoc aliqui ordinem intraverunt. His peractis non statim currebant ad quinternos revolvendos, sed in ecclesia vel in capitulo vel claustri angulis[596] latitantes contra suos actus examinatione strictissima percurrebant, et ex hoc disciplinabant se fortiter. Aliqui virgis, aliqui nodosis corrigiis, ut sonus eminus redderetur. Post matutinas pauci curreban

 

 

DomK. 317.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/309.html

 

DomK. 317/1–27.

ad libros, pauciores revertebantur ad lectos, paucissimi, qui non confiterentur, antequam celebrarent. Cum autem claresceret, pulsabant signum ad missarum celebrationem. Tunc ad unum fratrem multi currebant gratia ministrandi. et inter eos sancta vertebatur contentio, quis prior sacerdotem de tam sacro misterio invitasset,[597] de devotione ad beatam Virginem quis dicere posset. Dictis autem eius matutinis devote astantibus ad altare devotius recurrebant, ne illud tantillum spatium ab oratione vacaret. Post matutinas autem et completorium altare beatae Virginis quandoque ordine triplici ambientes in gyro se et ordinem ipsi Domino devotione mirabili commendabant. In cellis etiam habebant eius et filii crucifixi imagines

 

 

DomK. 318.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/310.html

 

DomK. 318/1–27.

ante oculos suos, ut legentes et orantes et dormientes ipsas respicerent et ab ipsis respicerentur oculo pietatis. In servitiis autem mutuis se praevenientes in infirmaria,[598] in hospitio,[599] in mensa,[600] in lotione pedum beatum se reputabat, qui poterat alium in huiusmodi anteire. O, quotiens fratres eruebant capas, tunicas, scapulare,[601] et exhibebant fratribus peregrinis et incognitis prius! Tanta erat in serviendo devotio et hilaritas faciei, ut non hominibus sed Deo et angelis servire viderentur. Aliquis quandoque in hoc tantas sensit dulcedines, ut pro cordis laetitia ipsas deoscularetur scutellas. In observatione etiam silentii[602] mirabiliter erant fratres devoti. Fuit etiam aliquis, qui abstinentiam

 

 

DomK. 319.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/311.html

 

DomK. 319/1–27.

in non bibendo aliquando per octo dies protraxit. Alius, qui cum ei offerabant scutellam, saporem eius aquam subfundens frigidam diluebat et illud bibebat. Alius tota quadragesima stetit non bibens, nisi semel in die, nec loquens, nisi interrogatus. Multi raro pictantiis utebantur,[603] multi ne in specialem[604] incurrerent notam, modo ab isto cibo, modo ab illo abstinebant omni die de sibi oblatis aliquid subtrahentes. In praedicando autem verbum Dei, ad quod ordo a principio deputatus est, Deus super eum tantum effuderat fervorem, ita quod multi eorum non cum tuta conscientia comedere audebant ulla die, nisi uni vel pluribus praedicassent. In quibus Spiritus Sanctus supplebat ex interiori unctione,[605] quod eis

 

 

DomK. 320.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/312.html

 

DomK. 320/1–27.

deerat ex scientia acquisita. Quia multi multos converterunt ad paenitentiam solum cum textu septem canonicarum,[606] quas cum evangelio Beati Matthaei Beatus Dominicus frequenter fratribus imponebat, in quodam capitulo generali Parisius cum incumberet aliquos mittere ad provinciam terrae Sanctae.[607] Dixit magister Iordanis fratribus in ipso capitulo, quod si qui parati essent bono animo illuc[608] ire, quod[609] significarent ei. Vix verbum impleverat, et ecce, vix fuit aliquis in tanta multitudine, quin faceret veniam, cum fletu et cum lacrimis petens mitti ad illam terram Salvatoris sanguine consecrata[m]. Frater autem Petrus Remensis, tunc prior provincialis[610] in Francia, haec videns surrexit, et facta venia cum aliis locutus est magistro

 

 

DomK. 321.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/313.html

 

DomK 321/1–5.

 

in hunc modum: „Bone magister, aut carissimos illos fratres meos mihi dimittatis, aut mittatis me cum ipsis, quia et ego paratus sum cum eis ire ad mortem.”

DomK 321/6–8.[611]

„Esmeeg vgÿ oluastatÿk ez zerzetnek kornykayaban[612] ez regy atyaknak istenhez valo nagÿ zerelmekrevl

DomK 321/9[613]27.

Mandavit dominus papa Innocentius priori provinciali Franciae, quod aliquos fratres mitteret ad Tartaros propter quaedam, quae sperabat de fructu viae illius.

Recitatum est mandatum illud in capitulo provinciali.[614] Et ecce, tot et tanti fratres se obtulerunt, quod fletus mirabilis illud capitulum occupavit nimium: aliis cum lacrimis petentibus huius oboedientiam, aliis flentibus pro tam caris et tam dilectis fratribus se ingerentibus ad labores inextimabiles et mortes frequentes. Flebant alii prae gaudio, quod habebant licentiam.

 

 

DomK. 322.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/314.html

 

DomK. 322/1–27.

Flebant alii prae dolore, quia licentiam obtinere non poterant.

Frater Humbertus magister ordinis[615] circa principium officii sui mandavit fratribus ubique, quodsi qui voluntarii essent ad transfretandum ad barbaros et linguas barbaras propter nomen Domini[616] dilatandum, suum circa hoc animum intimarent eidem.

Quis digne valeat enarrare, quot et quanti fratres et quoque de remotis nationibus ad hoc non solum se gratis obtulerunt, sed per aspersionem sanguinis et beatam mortem filii Dei adiurarunt eundem, ut ipsos mittet sciens eos paratos ad mortem propter fidem et gloriam Salvatoris in gentilibus tolerandam

De fervore autem, quem Deus accendit in fratribus[617] circa translationem Beati Dominici non solum Bononiae, sed et per totam Italiam et fere ubique per ordinem, non solum in praedicationibus, sed crebris apertisque[618]

 

 

DomK. 323.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/315.html

 

DomK. 323/1–5.

quae lingua enarrare, quis stilus sufficit exarare. Ideo totum Deo relinquimus, qui hoc plenius novit: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

DomK. 323/7[619]–27.

Anno ab incarnatione Domini MCCXXX praedicante magistro Conrado in Theutonia contra haereticos et ab ipsis feliciter martyrisato, haereticus quidam seductus a daemonibus fratrem quemdam praedicatorem sibi dilectum ad haeresim invitabat, quem cum videret omni modo[620] resistentem ait: „Si ipsum Christum et matrem eius et apostolos et sanctos mecum sentientes[621] ostendam, credes.”[622] Frater autem cogitans eum fantasia[623] deludi et deceptum esse ait: „Non immerito credam, si vere probaveris, quod promittis.” Tunc haereticus gavisus

 

 

DomK. 324.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/316.html

 

DomK. 324/1–27.

noctem statuit, qua compleret. Frater autem secreto et reverenter corpus Christi in pixide sub caputio ante pectus suum ponens porrexit devote orans Deum, ne illis[624] aliqua illusio praevaleret. Cum autem duxisset eum haereticus ad pedem vicini montis, viderunt subito palatium praeclare fulgentem et aromatibus redolentem, thronos etiam ex auro in circuitu positos. In quibus rex fulgore chorusco circumdatus dealbatorum multitudine, et iuxta eum regina pulcherrima residebat. Hoc ut vidit haereticus cadens in faciem adoravit. Frater vero accedens propius extraxit pixidem et obtulit reginae in solio residenti dicens: „Si caeli et terrae regina es, ecce filius tuus, adora ut Deum.” Statim fantasia illa omnis evanuit. Et tantae tenebrae factae sunt, quod vix egredi potuerint. Haereticus igitur conversus est ad Christum

 

 

DomK. 325.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/317.html

 

DomK. 325/1–6.

et una cum fratre dicto fratri Conrado priori provinciali Theutoniae narravit. Qui praedicta fratribus multoties[625] tacitis nominibus[626] personarum et loci enarravit.

DomK. 325/7–27.

Frater quidam Parisiensis in oratione et lacrimis quasi continuus studium et scholas et sermones dimiserat, totus devotioni intentus. Cui diabolus frequenter in figura Beatae Virginis apparens revelabat multa, et eius statum multum laudabat.[627] Cum autem fratri Petro Cremonensi[628] priori domus narra(vi)sset, iniunxit ei, quod si rediret, spueret in faciem eius, „quia si est,” inquit, „Beata Virgo, humilis est et non indignabitur, sed excusatam habebit oboedientiam tuam. Si vero diabolus est,

 

 

DomK. 326.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/318.html

 

DomK. 326/7[629]–27.

Vir religiosus et verax, frater Petrus de Sezaria, Gallicus,[630] qui fuit prior et lector in ordine, conversionem cuiusdam Saraceni scripsit et rettulit in haec verba: „Tempore” – inquit – „piissimi imperatoris Iohannis Venerani Constantinopolim cum fratribus aliis a domino papa missi sunt pro sedanda, si fieri posset, modernorum contradictione Graecorum. Quo tempore venit illuc quidam Saracenorum monachus, paternarum suarum traditionum[631] vehementissimus aemulator. Virtutibus quidem politicis miro modo extrinsecus adornatus. Simplicissimo aspectu, vilissimo habitu, modesto incessu, sermone raro, sed virtutibus vacuus erat. Cum ergo

 

 

DomK. 327.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/319.html

 

DomK. 327/1–27.

colloquerentur in porta quaerens eos avertere et post se discipulos trahere.[632] Ego vocatus, adveni. Miratus sum; fateor, tantam in eo compositionem, quantam apud nos in nullo meo iudicio viderim unquam. Sed paulo post, cum blasphemasset Deum Iesum Christum dicens purum[633] hominem esse, exhorrui vehementius, et fidei gratiam meritumque plus solito sentiens in me ipso fratres compescui.[634] At indicto silentio interrogavi Saracenum, si in lege eorum esset scriptum, ut quisquam in potestate eorum contra Machometum diceret sine ulla misericordia decapitaretur. Respondit, quod sic. Et intuli: »Et tu igitur a nobis decapitandus es? Vel Machometi lex

 

 

DomK. 328.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/320.html

 

DomK. 328/1–27.

est iniusta, et hoc evidenter ostendo. Nam si ille, qui coram Saracenis Machometum blasphemaverit, (quem prophetam Dei summi asseritis, non tamen Deum) iuxta legem occiditur eodem modo et ille, qui coram Christianis blasphemaverit Christum, quem non tantum prophetam, sed et omnium Deum et dominum prophetarum confitemur, iusta lege immo iustiori occidetur ab eis. Legem igitur patere, quam ipsemet tuleris pro tuo Machometo.« At ille obmutuit. Tunc ego subiunxi: »Noli timere, non morieris. Lex enim Machometi iusta non est. Verum tamen, quia Deum blasphemasti, non impunitus[635] evades.« Et cum hoc castellano imperatoris mandassem, misit continuo duos de suis, qui blasphemum duxerint ad carcerem. Ingressus igitur carcerem monachus ille die illa et sequenti non manducavit, neque bibit,[636] sed sedit

 

 

DomK. 329.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/321.html

 

DomK. 329/1–27.

super lapidem orans quasi immobilis, ut testati sunt nobis alii, qui in carcere vincti erant. Post haec cogitavi ego visitare illum, et cum socio, qui Graecum et Latinum sciebat, veni ad carcerem hora diei prima. Invenimus autem eum super lapidem illum sedentem. Sed cum vidit nos, surrexit et ait: »Audite, quaeso, sermones meos.« Et addidit: »priusquam veneritis, obdormivi super lapidem istum et videbatur mihi videre abbatem meum, partem panis taeterrimi afferentem mihi; deinde vos supervenire panemque unum integrum et splendidum afferentes mihi, et invitare me ad esum illius.« Statimque ego, frater Petrus panem unum integrum (quem ignorante socio meo mecum detuleram) obtuli, et pauperi et famelico dedi dicens: »Ecce veram fecit Dominus visionem tuam. Accipe

 

 

DomK. 330.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/322.html

 

DomK. 330/1–27.

panem hunc et manduca!« Qui cum accepisset, aio ad eum: »Interpretationem quoque visionis veraciter tibi ostendam. Partem panis taeterrimi et foedi, quam vidisti, quo canes pasci solent ac porci, certissime noveris esse Machometi doctrinam, quam faucibus avidis devorant homines[637] ferini et foedi, et irracionabiliter contra veritatem latrantes exterius tantummodo delectati, sed corde vacui et inanes, propter quod et partem illius panis vidisti in manu tui abbatis, qui tibi hanc doctrinam miseram propinavit. Porro panis unus et integer et splendidus Dominus Iesus Christus est, qui suos pascit et reficit scientia et doctrina. Panis, inquit, qui de caelo descendit. Hic est panis supersubstantialis splendor gloriae et figura substantiae Dei, qui sumitur totus a singulis, et integer semper manet, quem tu heri blasphemasti, quem

 

 

DomK. 331.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/323.html

 

DomK. 331/1–18.

tamen adorandum et credendum offerimus tibi.« Discessimus ergo his dictis. Post non multum de nostro mandato de carcere dimissus venit ad fratres minores, qui remiserunt eum ad nos. Et doctus diligenter a fratribus per XL dies in horto domus nostrae in quadam veteri Graecorum ecclesia solus commorans, cibo parvissimo sustentatus, Symbolum fidei[638] et didicit orationem Dominicam.[639] Et ex toto corde ad Dominum conversus die conversionis Beati Pauli baptisatus est, et Paulus vocatus, quem multo tempore vidimus Domino devote et humiliter servientem, per omnia benedictus,[640] amen.

DomK. 331/19[641]–25.

Cum fratres minores de Albia diu laborassent ad quaerendam aquam nec invenirent, superveniens frater Mauricius de conventu Tholosano missus ad praedicandum, alemannus[642] natione, nobilis genere, corde humilis, habitu vilis, verus paupertatis amator, et contra haereticos fervens et efficax praedicator, qui fratrum laboribus compatiens,

 

 

DomK. 332.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/324.html

 

DomK. 332/17.

Deum invocans ostendit eis locum dicens: „Hic in nomine domini nostri Iesu Christi fodite et invenietis.” Statimque ibi foderunt puteum, qui usque hodie manat aquam praebens abundantem et sanam.

DomK. 332/7–9.[643]

„Esmeeg vgÿ oluastatÿk zent damancos atÿank fraterÿnek kornÿkayokban · hog...”

DomK. 332/9–27.

Frater Gualterus quondam prior et lector in Argentina Theutoniae, humilis, devotus, misericors, postquam capitulum tenuerat sororibus de Columbaria, quaedam officia diversis sororibus iniungebat. Tunc soror curiae grandis, quae febribus vexabatur, ait illi: Et mihi, pater, quid officium datis?” Respondit: Febres tuae pro officio tibi sint. Illa ergo medicinalibus uti amplius noluit, dicens, quod officium sibi iniunctum teneret, donec ab eodem, qui iniunxerat illud, absolveretur. Nec credebat, quod interim medicina aliquid prodesset. Peractis igitur sex vel septem septimanis secundum ordinationem prior praedictus

 

 

DomK. 333.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/325.html

 

DomK. 333/1–6.

ad locum rediens, sororis illius devotione audita et eius misertus, dixit coram multis: Ego in nomine Christi ab officio istarum febrium te absolvo.” Quae se humiliter prostravit ad terram et ex tunc plenissime est sanata.

DomK. 333/8–27.

Cum quidam frater Wilhelmus Theutoniae valde religiosus et magnus animarum zelator semel praedicans et quidam de turba praedicationem suis clamoribus perturbaret, ne eum frater corrigere posset, dixit ei omnibus audientibus: Scito pro certo, quod hoc non transibis impune.” Qui egressus de loco contumaciter mox amens efficitur et ab amicis ne alios laedere possit, ligatur. Decem igitur septimanis peractis dictus frater ad eundem locum revertitur cum fratre Theophilo, qui cum eo fuerat prius. Rogatus ergo ab amicis insani hominis iniuriam oblivisci, et Dominum pro ipso precari. Fusa oratione supra ipsum amentem eum Dominus restituit pristinae sanitati. Idem frater Wilhelmus

 

 

DomK. 334.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/326.html

 

DomK. 334/1–27.

sororem quandam tercianis febribus laborantem orando restituit sanitati dicens: “Vade, et age gratias Christo!”

Una domina castri cuiusdam filium morbum caducum habentem a multo tempore adduxit eum ad fratrem Henricum, senioremTheutonicum rogans, ut pro eo Dominum precaretur. Qui victus instantia dominae oratione facta coram omnibus et filio manu imposita perfectam ei continuo impetravit sanitatem. Idem frater Henricus hospitatus apud quandam matronam relictam cuiusdam militis eius filium morti proximum oratione sua et socii, quem secum compulit ad orandum, de morte revocavit ad vitam.

Duo fratres Hispani missi ad praedicandum venerunt ad Mandricum ad sorores, quibus Beatus Dominicus dedit habitum sanctae religionis. Cum ergo alter eorum in quadam domuncula de verbi Domini proponendo sororibus cogitaret, gallus quidam sui cantus frequentia fratrum animum perturbat. Et licet

 

 

DomK. 335.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/327.html

 

DomK. 335/1–27.

frater gallum importune fugasset pluries, nihilominus rediens suis eum cantibus taediabat. Frater igitur motus arrepto fuste gallum percussit, qui interiit statim. Quod cum idem frater vidisset, considerans levitatem suam et damnum sororum dolens de eo, quod fecerat, accepit mortuum gallum in manibus et ait: „Domine Iesu Christe, resuscita illum tu, qui eum fecisti et omnia potes et per gratiam tuam ego cavebo de cetero ab huius levitate.” Statim gallus de manibus avolavit in terram et excussis alis cantavit, non tamen importune, sicut prius. Haec frater Egidius Hispanus scripsit magistro, quae ab ipso fratre, cui acciderat hoc, audivit, cui tantam fidem sibi adhibuit, eo quod esset frater verax et bonus.

Capellanus quidam Hispanus cum de uno oculo penitus nil videret, fidem habuit, quod si frater Laurentius praedicator manus super eius oculum

 

 

DomK. 336.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/328.html

 

DomK. 336/1–27.

poneret, sanaretur. Rogatus ergo frater oculum tetigit: et statim visum ille recuperavit.

Idem frater Laurentius cuidam iuveni, qui rogatus ab eo nolebat parcere cuidam inimico, dixit: Scio, quod impediris a daemone, quem portas.” Quo dicente vir sanctus recessit. Et ecce, infra triduum est a daemone acceptus corporaliter et miserabiliter vexatus. Veniens ergo ad fratrem Laurentium et humiliter ei oboediens perfecte curatus est.

Fuit in conventu Papiensi frater Ismaraldus, vir religiosus et fervens et gratiosus admodum praedicator, per quem Deus multos convertit et miracula multa fecit per testes fide dignos probata. Inter quae claudi quinque gressus, surdi quattuor auditum, muti duo loquelam, caeci tres visum, tres manus usum ad tactum eius et invocationem nominis Iesu Christi plene recuperaverunt. Verum quendam Papiensem, qui iam ab omnibus dicebatur defunctus,

 

 

DomK. 337.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/329.html

 

DomK. 337/1–27.

facto signo crucis cum invocatione nominis Christi supra eum multis praesentibus suscitavit. Sex iuvenes in Pado flumine periclitatos invocatus mirabiliter liberavit. Cum quaedam paralytica comedisset de reliquiis mensae eius, curata est. Hydropicus osculatus est, et illico detumuit. Paraliticum, qui per xiiii annos iacuerat, sanitati Christo invocato restituit.

Frater quidam conversus valde spiritualis vidit in visione (ut sibi visum est), quod clerus et populus Papiensis veniebat ad domum fratrum praedicatorum, postulantes sibi unum fratrem in patrem donari. Quod cum supprior ipsi fratri Isynardo tunc priori narrasset, providens ipse prior suum finem adesse. Statim cecidit ad pedes supprioris et ipsi generaliter est confessus et post paucos dies feliciter decessit. Fuit autem virgo et carne et corpore. Claruit etiam post mortem

 

 

DomK. 338.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/330.html

 

DomK. 338/1–11.

multis miraculis, quae infra ponemus. Cum autem Ordo Praedicatorum a Beato Dominico contra haereses et errores spiritualiter fuit institutus Tholosae, et fere XL annis fratres de partibus illis in fame et siti, frigore et nuditate et in tribulationibus multis certaverunt contra illas et contra tyrannos, qui haereticos defendebant.

 



M. Nagy Ilona, Boda István Károly 2024.