Domonkos-kódex 1517

DomK. 236. – DomK. 299.


DomK. 236.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/250.html

 

DomK. 236/6[406]–25.

Itt kezdetnek némely tanolságok az imádságnak jószáról [= jószágáról ’erényéről’] az isteni zsolozsmákban való tunyaságnak ellene ezképpen.[407]

De virtute orationis

Frater quidam Teutonicus, magnae vitae et famae, a pueritia consueverat habere passionem Christi et eius vulnera in magna reverentia et amore, et singulis diebus dicebat ad illa V vulnera adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam >sanctam<[408] redemisti mundum”,[409] quinque venias faciendo et totidem Pater noster, rogans Christum, ut daret sibi timorem suum pariter[410] et amorem. Huic autem, sicut ipse postea narravit, visibiliter[411] apparuit Christus dominus dans >ei<[412] de singulis vulneribus suis[413] bibere miram dulcedinem; qua percepta omnis mundi dulcedo et consolatio in amaritudinem est illi conversa. Idem[414]

 

 

DomK. 237.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/251.html

 

DomK. 237/1–25.

frater consueverat venerari Beatam Virginem, cor eius, quo in Christum credidit et ipsum amavit, uterum, quo eum portavit, ubera, quibus eum lactavit, manus eius tornatiles, quibus ei servivit, et pectus eius, in quo recubuit, virtutum omnium apothecam[415] specialiter venerans, ad singula faciens frequenter singulas venias cum totidem Ave Maria, adaptando illi virtutes, quibus meruit fieri mater Dei, scilicet fidem, humilitatem, caritatem, castitatem, benignitatem et patientiam, et rogabat eam, ut eas sibi a Domino impetraret. Huic autem apparuit Beata Virgo in sabbato quodam et de singulis, quas in veneratione habebat, propinabat[416] ei virtutes, pro quibus oraverat, sensibiliter infundens. Frater igitur postposito studio vacans

 

 

DomK. 238.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/252.html

 

DomK. 238/1–15.

orationi mira dulcedine continue fruebatur. Quod advertentes fratres accusabant eum frequenter, quod se inutilem ordini reddebat, non studens. Tunc frater rogavit >dominum<,[417] quod partem illius dulcedinis in scientiam commutaret, qua ad eius honorem utilis fìeret animabus. Exaudivit igitur illum Dominus et infudit ei scientiam, quam prius non noverat, et modo Teotonice et Latine praedicabat[418] gratiose, magno etiam consilio pollens.

 

DomK. 238/17[419]–25.

Quodam fratre in Anglia, lectore et praedicatore admodum devoto, in domo cuiusdam militis existente, subito succensus est ignis magnus in domo, in qua cenabant; deficiente autem aqua et omni humano consilio, et magis ac magis igne invalescente, cum socius eius

 

 

DomK. 239.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/253.html

 

DomK. 239/1–7.

cum familia discurreret et clamaret, ipse in oratione prostratus ignem oratione repulit et extinxit ita, ut nullum eius vestigium appareret.[420] Hoc autem frater nec ostendens ad gloriam, nec celans ad aedificationem scripsit magistro ordinis, nec alii homini dixit.

 

DomK. 239/7[421]–25.

Duo fratres, dum mitterentur ad quendam conventum et oboedientiam hilariter adimplerent, contigit eos pluviae tempestate nimia obumbrari; quam expavescentes nimium coeperunt ad invicem dicere: „Forte non acceptat Deus oboedientiam nostram.” Dum igitur nullum viderent locum, ad quem divertere possent, venit in mentem unius miraculum, quod fecerat Dominus Beato Dominico[422] pluviam ab eo et eius socio removendo; et excitatus in spem et ad orationem conversus, fecit signum crucis contra tempestatem inminentem et statim ad dextram et ad laevam se dividens permisit transire fere per leucam[423] eos intactos, nec una gutta

 

 

DomK. 240.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/254.html

 

DomK. 240/1–2.

cecidit super eos, cum eam viderent ex utraque parte cadentem.

 

DomK. 240/3[424]–25.

Miles quidam Hispanus cruce transmarina signatus, cum votum retardaret implere, in bello quodam occisus est. Qui filio suo apparens crucem gravissimam baiulans, rogavit, ut sui misereretur. Filius autem eius industrius et litteratus, intelligens patrem voto crucis gravari, pro ipso crucem assumpsit. Cum igitur venisset Bononiam, ut de Brundisio[425] navigaret, invenit quosdam scholares sibi notos, qui Ordinem Praedicatorum intraverant. Quos devote visitans, interrogatus exponit causam itineris in adiutorium patris. At illi, ut ordinem intraret, hortantur,

 

 

DomK. 241.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/255.html

 

DomK. 241/1–25.

promittentes animae patris eius plus proficere; crucem vere sic tollere, et Christum > sequi<[426] et orationes fratrum et altaris sacrifìcium animas efficacissime ad lucem et requiem trahere sempiternam. Consensit sociis et factus frater coepit devote et libenter servire celebrantibus et, ut orarent pro anima patris sui, humiliter deprecari.

Contigit autem illis diebus fratrem quendam >Albertum<,[427] virum valde bonum ire Florentiam civitatem, ubi daemon quidam per os cuiusdam obsessi varios eventus et acta hominum referebat; qui inter cetera multis astantibus rettulit, quod fratres praedicatores sibi suisque praedicando, ad confessiones trahendo, orando, celebrando multas inferebant iniurias

 

 

DomK. 242.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/256.html

 

DomK. 242/1–25.

et militem quendam Hispanum, qui in bello occisus fuerat, eorum missis liberatum a poenis, et de voto et processu fìlii et ingressu ordinis seriatim narrabat. Dictus vero frater Albertus hoc audiens et nesciens praemissa, verba daemonis non curavit. Post hoc rediit Bononiam et quadam die sedens cum fratribus, inter quos et praedictus erat novicius, audivit in ecclesia strepitum, eo quod quaedam daemoniaca fuerat ad altare Beati Dominici adducta. Cuius occasione, quae Florentiae audierat et viderat, rettulit seriatim; quod frater ille Hispanus audiens et exultans in spiritu, Deo et fratribus gratias multas egit; et statum patris et causam itineris et cetera per ordinem narrans in ordine confìrmatus est. >In his ergo datur intelligi non esse tutum vota sua

 

 

DomK. 243.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/257.html

 

DomK. 243/1–3.

differre, utile cito persolvere, posse ea in melius commutari, beneficia vivorum defunctis valere, daemones cogi quandoque vera sibi dicere, Deum suos devotos diversimodo consolari solere<[428]

DomK. 243/5–25.

Duo fratres Hispani, qui Parisiis in theologia studuerant, dum ad suam redirent provinciam, ad terram Pictaviae[429] devenerunt. Cumque a mane usque ad >ad horam sextam<[430] ivissent afflicti et fessi, esurire coeperunt. Erant autem prope villulam, in qua pauci homines et pauperes morabantur. Frater autem, qui amplius erat fessus, volebat, ut ibi cibum quaererent hostiatim; alius autem, qui magis esuriebat, monebat, ut ad meliorem, sed ad magis distantem irent, ne si minus comederent, postea deficerent in via. Tunc qui lassus erat valde, volens alium consolari, ait: Nonne Deus, frater, potens est in villa paupercula sufficiens nobis praestare convivium?” Cui alter: Scio” – inquit – quod potest, sed non consuevit.

 

 

DomK. 244.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/258.html

 

DomK. 244/1–25.

Tunc alius ait: Noli timere, carissime, quia in hac villa modica nobis Dominus22 necessaria ministrabit. Cumque sic loquerentur, ecce castellana Sancti Maxentii[431], dives et nobilis domina, cum fìlio suo et familia multa supervenit. Quae videns fratres admodum fessos, affectuosissime praecepit filio suo dicens: Fili descende et amore Dei et mei fratres istos praedicatores[432] repausa. Qui ad mandatum eius descendens pastilla optima piscibus bonis ferens farsita[433], quae suae matri erant parata, accepit et vinum et caseum et ova, panem quoque recentem et alios pisces obtulit fratribus abundanter, frequenter invitans, ut oblata cum gaudio susciperent, quia pauperes Dei erant et multum laborare debebant, et in aliis locis vix aliqua invenirent; postquam autem mirabili affectu cum multis iuvenibus devotis ministraverat eis,

 

 

DomK. 245.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/259.html

 

DomK. 245/1–25.

maior fratrum ait minori: Oremus Dominum,[434] ut iuvenem istum, qui nobis tam devote servivit, ipse custodiat et ad vitam >bonam<[435] perducat.” Flexis ergo genibus, dicto Veni, creator spiritus cum Pater noster et oratione, valedicentes iuveni et eum saepius Domino commendantes abierunt. Aliquanto autem transacto tempore, alter eorum de Hispania veniens ad capitulum Parisiis generale, in conventu fratrum Pictaviensium dictum iuvenem iam factum fratrem invenit, stupensque ait priori: Unde est iuvenis iste?” Cumque illum fìlium castellanae audisset, vocavit eum et ait illi: Reducis, frater, ad memoriam, qualiter ad praeceptum matris duos fratres >de Parisiis venientes<[436] in tali loco pavisti?” Bene” – inquit – recolo et Deo gratias ago,

 

 

DomK. 246.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/260.html

 

DomK. 246/1–12.

quia orationibus eorum Dominus ad istum ordinem me adduxit”. Et frater ad eum : „Ego” – inquit, „sum unus ex illis, qui frequenter tibi oravimus vitam >bonam<[437] et exitum beatum; >et ecce bonam vitam in te video <[438] conare, carissime, ut perseveres, et sic certe pervenies ad finem beatum.” Haec frater Egidius de Portugalia[439] scripsit, vir totius sanctitatis, qui fuit prior provincialis in Hispania, fama, litteratura, et auctoritate perspicuus, qui fuit unus ex illis duobus.

DomK. 246/14[440]–25.

Itt kezdetnek némünemű csodák azrúl, kik ő zsolozsmájokat gonoszul, resten, ájtatlan mondják, jelesül az Bódogasszony zsolozsmáit ...

Contra negligentem divinum officium. Fuit in Anglia frater David, valde religiosus[441] et devotus vir, qui in infìrmitate, qua obiit, raptus ad iudicium audivit Beatam Virginem conquerentem de his, qui suum officium cursim et irreverenter dicebant. Cui filius, dominus Iesus Christus respondebat:

 

 

DomK. 247.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/261.html

 

DomK. 247/1–9.

Mittamus hunc ad fratres suos, ut praemuniat eos, ne et ipsi similia committant. Rediens igitur ab exstasi praedictus infìrmus,[442] et erigens se in lecto, quod audierat, nuntiavit, exhortans fratres, quod reginae caeli,[443] Beatae Mariae, horas dicerent cum maiori devotione; et his dictis postmodum decessit.

DomK. 247/10[444]-25.

In eadem Angliae provincia cum frater Ricardus iam exanimis esset, subito clamavit: Heu, heu vobis, qui divinum officium neglegenter[445] dicitis, quia conqueruntur animae de purgatorio, quod ita tarde et tepide solvitis, quod eis debetis. Et pauca superadditis.[446] Heu, Beata Virgo conquesta est fìlio, me praesente, de vobis, quod istud modicum, quod dicitis de ea, indistincte et indevoto dicitis corde, quod quasi pro nihilo deputatur.

 

 

DomK. 248.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/262.html

 

DomK. 248/1–3.

Ego[447] autem audivi melodiam in caelo, qualem nullus nec cogitare posset in terra. His dictis in domino obdormivit.

DomK. 248/4–15.[448]

Quidam frater antiquus in ordine et conversationis honestae narravit, quod dum fratres dicerent matutinas Beatae Virginis, vidit ipsam dominam nostram puellis duabus comitantibus ad ostium dormitorii dicentem haec: „Fortiter fortiter, viri fortes!” Hoc autem retulit praelato,[449] ut induceret fratres ad amorem Beatae Virginis et ut devotius dicerent officium eius.

DomK. 248/17[450]

 

 

DomK. 249.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/263.html

 

DomK. 249/7[451]–25.

In conventu Lingonensi[452] fuit quidam frater, virgo a nativitate, qui propter suam munditiam, quam in saeculo et in claustro habuerat, non sicut moris est fratrum, bis vel ter in hebdomada, sed in mense semel vel in quindena confìtebatur. Accidit autem, quod quadam nocte per visum ad iudicium tractus est. Videbatur autem sibi, quod super montem magnum valde videbat sedem et supra eam Christum et Beatam Virginem iuxta eum; totus autem mundus stabat in valle, et omnes singulariter ante iudicem[453] cogebantur venire; cuius sententia alii ducebantur ad requiem, alii ad supplicium trahebantur,

 

 

DomK. 250.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/264.html

 

DomK. 250/1–19.

alii autem ad purgatorium. Adductus autem frater ille ad iudicem sententiam accepit, ut in purgatorium iret. Tunc Beata Virgo intercedens pro eo ait : „Quare fili et domine, hunc mittis illuc? Delicatus[454] est iuvenis et tantas poenas non poterit sustinere; praeterea mundus est carne, et de ordine, qui tot tibi et mihi servitia facit.” Cui Christus respondit: „Hoc facio,[455] quia raro confìtebatur; tamen tuis precibus ei modo indulgeo”. Frater igitur ad se reversus hanc neglegentiam correxit[456] et fratribus multis hoc retulit.

DomK. 250/21[457]–25.

Cum quidam frater iaceret prostratus in oratione post completorium ante quoddam altare Bononiae, accepit eum diabolus et traxit eum per pedem retro usque ad ecclesiae medium;

 

 

DomK. 251.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/265.html

 

 

DomK. 251/1–25.

quo clamante concurrerunt fratres plus quam XXX, qui in locis diversis orabant per ecclesiam; qui tractum videntes et non trahentem,[458] nitebantur eum tenere, nec poterant. Unde perterriti valde plenis manibus[459] proiciebant aquam benedictam super eum, sed nihil proficiebat. Frater autem quidam senex proiciens se super eum pariter trahebatur. Tandem post multa conamina ductus est frater ante altare Beati Nicolai, et advenienti magistro Reginaldo unum mortale,[460] quod numquam dixerat, confessus est, et a tractu diaboli liberatus.

Sed[461] mirum de silentio, quod tunc post completorium ita strictissime servabatur, quod in tali ac tanta vexatione nullus fuit, qui vel verbum modicum sit locutus.

 

 

DomK. 252.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/266.html

 

DomK. 252/1[462]–19.

Frater quidam de provincia Romana, qui in saeculo multum in audiendis et cantandis saecularibus cantilenis fuerat delectatus, nec adverterat, quod confiteretur huiusmodi vanitatem, in infìrmitate gravi positus, dictos cantus quasi continue in aure et cerebro habebat, et inde non delectationem, ut prius, sed vexationem et poenam non modicam sustinebat. Quadam ergo die surgens de lecto, licet multum gravatus ad lectum prioris sui, qui secum in eadem domo >infirmus<[463] iacebat, venit, et sibi dictam tribulationem aperuit, et de illis vanitatibus humiliter est confessus. Cumque ab illo absolutus fuisset, statim omnis illa resonantia, quae resultabat in eius cerebro, ex toto recessit.

DomK. 252/20[464]–25.

In conventu Narbonensi[465] cum frater quidam infirmus vellet confiteri priori, dixit ei prior : „Frater carissime, expecta me usque post processionem, quia festum Assumptionis Dominae nostrae est hodie,

 

 

DomK. 253.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/267.html

 

DomK. 253/1–8.

et post statim revertar”. Cui frater ait: „Ideo volo confiteri, quia hanc processionem ego faciam cum angelis et Beata Virgine,[466] Domino concedente”. Confessus est igitur et post modicum obdormivit in Domino.

DomK. 253/9[467]–25.

In conventu Lausaniae[468] fuit quidam novicius, qui cum fuisset confessus plene, ut sibi videbatur nocte praecedente communionem videbat in somnis, quod diabolus staret ante illum et diceret: „Tu credis te bene confessum, sed certe in carta ista sunt multa, pro quibus es meus.” Cum autem ille quaereret cartam videre, nec diabolus vellet ostendere, sed fugeret cum carta, visum est fratri, quod diabolus allideret pedem ad vas aquae benedictae, quod ibi erat, et cadens cartam invitus dimisit; quam frater avide elevans, inveniebat in veritate aliqua, quae non fuerat confessus.

 

 

DomK. 254.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/268.html

 

DomK. 254/1–14.

Et statim evigilans et illarum plene recordans, ea confessus est; et licet diabolus hoc fecerit, ut ipsum in tristitiam deiceret, >et ne communicaret,<[469] tamen Deus pius et bonus ei hoc in bonum convertit. Praedicta confessor eius, vir sanctus et dignus fide, magistro ordinis enarravit.

DomK. 254/15–17.[470]

Itt némely példák kezdetnek azról, hogy némely fráterek mentek az szerzetben ez világi hétságnak[471] meggondolásából

De intrantibus ex consideratione sanctitatis fratrum

DomK. 254/18[472]–25.

Cum fratres Bononiae post completorium duras reciperent disciplinas, quidam scholaris levis et lascivus eos per quandam aperturam inspexit; et unde debuit aedificari, suum auxit peccatum. Nam inde recedens ad quendam socium suum venit dicens: „Ego venio a magis stultis hominibus

 

 

DomK. 255.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/269.html

 

 

DomK. 255/1–17.

qui sunt in toto mundo, a praedicatoribus scilicet, qui sicut asinos verberant se et lacerant totos”. Socius autem eius tactus cordis compunctione rogavit eum, ut hoc ostenderet illi. Qui sero sequenti ducens eum ad locum: „Vide, inquit, fatuos homines, quid faciunt?” Ille igitur non ex curiosiate vel derisione, sed ex devotione intuens diligenter, compunctus aìt intra se: „Si isti viri sancti ita se affligunt et verberant propter Deum, quid faciam ego, infelix peccator?” Illustratus ergo a Deo, hac de causa ordinem est ingressus.

DomK. 255/18[473]–25.

Duo scholares Parisius fuerunt, qui cotidie officium Beatae Virginis dicebant, quorum unus habebat propositum intrandi Ordinem Praedicatorum, et socium saepius ad idem inducebat. Cum autem die quadam dicerent vesperas Beatae Virginis, subito ille, qui non habebat propositum,

 

 

DomK. 256.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/270.html

 

DomK. 256/1–25.

tanta devotione compunctus est, tantoque lacrimarum imbre perfusus, quod se non poterat sustinere. In qua devotione sensit cor suum in melius inmutatum et completo officio dixit socio suo: „Amodo non contradicam tibi, quoniam veniam ad illam bonam societatem, ad quam me totiens invitasti”. Ex condicto igitur iverunt illa nocte ad matutinas ad ecclesiam maiorem Beatae Mariae. Erat autem secunda dominica adventus. Auditis igitur matutinis devote, contulerunt ad invicem, in quo magis fuissent affecti. Unus ergo ait: „Multum commotus sum in expositione Beati Gregorii super evangelium: Erunt signa”.[474] Alius autem dixit: „Ego autem multum consolatus sum et commotus in responsorio illo:[475] docebit nos vias suas et cetera,

 

 

DomK. 257.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/271.html

 

DomK. 257/1–11.

et maxime in versu, qui ait, ut mihi videtur: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum[476] Dei Iacob; ad litteram enim videtur mihi, quod invitat nos Dominus, ut intremus domum Sancti Iacobi,[477] quae domus Dei, et in monte sita”. Intraverunt igitur, et sanctissime conversati sunt.

DomK. 257/13[478]–25.

Frater Iacobus, prior quondam Bononiensium fratrum praedicatorum, retulit pluribus fratribus, quod quidam advocatus[479] magnus et ipsi valde dilectus, habuit sibi socium carissimum; qui cum ex infirmitate iam esset ad mortem, rogatus ab ipso promisit ei, quod infra XXXum diem ad ipsum veniret. Obiit, et cum instaret XXXus dies, apparuit ei,

 

 

DomK. 258.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/272.html

 

DomK. 258/11–25.

et interrogatus,[480] qualiter sibi esset, respondit, se in purgatorio esse. Interrogatus de poena respondit: „Si montes et omnia visibilia haec arderent, meo non possent aequiparari ardori”. Interrogatus, si in purgatorio esset remedium, respondit: „Habemus interdum, sed magnum detrimentum patiuntur animae modo propter guerras inter papam et imperatorem, quia eis multa per interdictum suffragia subtrahuntur, et quotidie multae animae evolarent, si missae solitae dicerentur”. Interrogatus an pax futura esset, respondit: „Pax nullo modo fiet, quia peccata hominum hoc merentur.”

 

 

DomK. 259.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/273.html

 

DomK. 259/1–13.

Dixit ergo ei iterum: „Quid est de statu meo?” Respondit: „Tu in malo statu et officio es”. At ille: „Quid ergo faciam?” Respondit: „Fuge cito de mundo”. Et ait: „Quo fugiam?” Respondit: „Ad ordinem fratrum praedicatorum”. Et statim disparuit. Ipse ergo compunctus venit ad dictum fratrem et ei omnia enarravit et disponens de rebus suis ordinem intravit et frater factus est.

DomK. 259/14[481]–25.

Fuit quidam decanus Andegavia civitate[482] Franciae, scientia, genere, divitiis et potentia clarus. Hic infìrmitate correctus a Domino, de salute animae suae cogitans ait intra se: „Ha, domine Deus meus, quid faciam, ut fieri salvus possim? Ad quem recurram? Cuius invocabo auxilium? Mi domine Deus, indica mihi!”. Intantum autem haec cogitatio eius animum occupavit, ut nihil aliud dicere poterat, aut etiam cogitare.

 

 

DomK. 260.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/274.html

 

DomK. 260/1–25.

Cum igitur in hac prece magnum noctis spatium pertransisset, modicum soporato astitit, ut sibi videbatur, Christus dominus ei dicens: „Si vis salvus fieri, intra ad servos meos!”. Qui cum quaereret, qui essent, respondit: „Intra Ordinem Praedicatorum!” Mane igitur facto vocavit sacerdotem, ut sibi corpus Christi offerret. Fit concursus amicorum, luctus familiae, timor eorum, qui illum carnaliter diligebant. Astante ergo multitudine cum sacerdos vellet sibi corpus Domini dare, ait: „Ideo feci corpus Christi afferri, ut in eius praesentia, ante quem nullus debet mentiri, referam, quae mihi in nocte hac contigerunt”. Et narrans praedicta per ordinem subiunxit: „Ex quo ipse Christus ita mihi consuluit, nolo ultra tardare”. Et statim misit ad fratres,

 

 

DomK. 261.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/275.html

 

DomK. 261/1–19.

ut sibi habitum ordinis afferrent sine mora. Cum autem amici et famuli alta voce lugerent, et a proposito eum vellent avertere, ille contra clamans ait: Foras, foras, praedam sequitur ista turba, non hominem”. Indutus ergo et ad domum fratrum portatus post aliquod temporis spatium cursum suum praesentibus fratribus et orantibus finiens cum multa devotione in Domino obdormivit. Habuerunt autem fratres multam consolationem de eo, tum quia prius ordini non fuit devotus, tum quia magnum fuit vere conversionis exemplum, et quia multos illis libros, quibus valde indigebant, reliquit.

DomK. 261/20–21. [483]

It es kezdetnek nemely peldak · tisztessegegnek keuansaganak kesertetyrevl · ez keppen

De temptatione ambitionis[484]

DomK. 261/22–25.

Quidam frater aliquando cogitavit se dignum episcopatu, et in eo se multa bona facturum proponenti,

 

 

DomK. 262.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/276.html

 

DomK. 262/1–25.

et ex toto corde cum multis lacrimis orasset Deum, ut eum conservaret in evangelica paupertate ab honoribus et divitiis illibatum, et in his obdormisset, apparuìt ei spiritus bonus, ut sibi videbatur, dicens haec: „Affectus parentum carnalis,[485] favor popularis, malitia temporis, occupatio rei familiaris,[486] amissio boni spiritualis, scandalum tui ordinis et incertitudo finis sint tibi causae fugiendae dignitatis; scriptum quippe est:[487] Iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet. Qui statim evigilans haec eadem manu sua scripsit.

 

 

DomK. 263.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/277.html

 

DomK. 263/1–13.[488]

Cum frater quidam ambularet per viam, incepit fìngere in corde suo, quid faceret, si esset episcopus factus. Et cum hoc cogitaret, subito cecidit in lutum profundnm; et reversus ad se dixit sibi: „Surgite, domine episcope, bene contigit vobis, quia bene decet talem episcopum talis locus”. Et forte si verum fuisset, quod cogitabat, cecidisset in peius lutum multorum peccatorum.

DomK. 263/15[489]–17.

„Jt kezdetyk az tulaydon akaratnak es vakmerev ertelmnek kesertetyrevl valo pelda ez keppen”

Cf. Quam malum sit nolle acquiescere suis superioribus

DomK. 263/17–25.

Cum frater quidam valde religiosus et devotus et bonus lector[490] multo fuisset tempore, tandem incidit in quasdam novas opiniones, quae a peritioribus errores sunt iudicatae. Cum autem frequenter monitus, ut dimitteret illas,

 

 

DomK. 264.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/278.html

 

DomK. 264/1–18.

nollet acquiescere, demum a magistro et diffinitoribus Capituli Generalis[491] rogatus est, et flexis genibus, ut resipisceret, ne gravem ferre in illum sententiam cogerentur. Qui in suo sensu pertinax noluit oboedire. Frater autem quidam antiquus in ordine et prior, sanctus homo et verax, vidit diabolum sedentem super caput ipsius in capitulo, cum super hoc conveniretur et obstinaciter responderet. Et hoc suo familiari alii dixit hoc pacto, quod si alicui diceret, nullo modo exprimeret nomen eius.

DomK. 264/20[492]–25.

Circa principium ordinis cum frater quidam de conventu Bononiensi ivisset Favenciam et sine licentia accepisset XL solidos et unam corrigiam et rediens Bononiam hoc non fuisset confessus,

 

 

DomK. 265.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/279.html

 

DomK. 265/1–14.

eo dormiente ante matutinas irruentes in eum daemones portaverunt eum in quandam vineam vicinam de novo a fratribus emptam, et eum verberantes multos paxillos super dorsum eius fregerunt et abierunt eo semivivo relicto. Post matutinas autem fratres ad clamorem eius venerunt reportantes eum corpus lividum habentem et ulcera in capite et facie et in manibus inflaturas, quae vix sanata sunt.

DomK. 265/16–19.[493]

DomK. 266.[494]

 

 

DomK. 267.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/280.html

 

DomK. 267/1–14.[495]

„It kezdetnek nemely peldak azrol mykeppen kesertettenek az fraterek az torkossagrol ez keppen”[496]

De temptatione gulae

In provincia Poloniae quidam frater aliquando dispensavit, et forte sine causa rationabili, cum duobus fratribus, ut comederent carnes cum eo in itinere constituti. Nocte itaque insecuta, cum parumper obdormisset, vidit in somnis[497] diabolum intrantem ad locum, in quo iacebat et quaesivit, quid quaereret. Qui ait: „Veni visitare fratres istos, qui comederunt carnes”. Hoc prior provinciae illius scripsit magistro ordinis Humberto.[498]

DomK. 267/15[499]–25.

In eadem provincia quidam canonicus regularis venit ad ordinem nostrum; tunc temptatus de carnibus, quas alibi comedebat, ad suum rediit claustrum. Post hoc infirmatus est graviter, et in extasi posito videbatur ei, quod ad iudicium trahebatur, et carnes, quas comederat, ponderabantur coram illo;

 

 

DomK. 268.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/281.html

 

DomK. 268/1–3.

tandem reversus ad se, super his territus, ad ordinem rediit et in eo permansit.

DomK. 268/5[500]–25.

Frater quidam temptatus de gula quandam caseatam, quam turtam Lombardice vel tartam[501] Gallice vocant, sibi procuravit occulte, cogitans, quod eam comederet in secreto. Cum ergo eam in quodam loco abscondisset et stans in choro ad horas cogitaret, ubi et quomodo occultius eam comederet, quidam frater spiritualis vidit diabolum ante illum tripudiantem cum quadam turta in manibus et eam sibi saepius offerentem. Qui super eo vehementer miratus, completo officio, fratrem illum traxit ad partem, quaerens ab eo, quomodo sibi esset, et an aliquam temptationem haberet. Qui respondens se bene esse nolens dicere vel non advertens temptationis suae miseriam,

 

 

DomK. 269.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/282.html

 

DomK. 269/1–7.

audivit ab eo, quae in horis viderat; et expavescens et cum lacrimis confitendo rem, sicut erat, a peccato et temptatione liberatus est per gratiam Dei.

DomK. 269/7[502]–25.

„Esmeg nemely peldak az telhetetlensegrevl ez keppen”

Cf. De temptatione proprie voluntatis et sensus pertinacia[503]

Quidam frater praeter prioris sui lincentiam X solidos, quos quadam eleemosyna communi habuerat, occultavit, ut, si de aliquo indigeret, acciperet. Qui postea gravem infìrmitatem incurrit; cui iam morti propinquanti cum frater Iohannes >Bononiensis<[504] quidam astans diceret: „Gaude, frater, quia ad Deum vadis; memento mei, dum bene tibi fuerit”. Ille respondit: „Nequaquam, nam in opposita fenestra diabolus astat >apertis faucibus<[505] meam infelicem animam paratus devorare, quia proprium usque adhuc reservavi”.

 

 

DomK. 270.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/283.html

 

DomK. 270/1–14.

Tunc frater stupens, multis rationibus et exemplis de misericordia Dei ad confidentiam eum inducens inclinavit et rogavit, ut vocato priore proprium redderet, et de eo, quod male fecerat, paeniteret. Quo facto, cum a priore absolutus fuisset, statim daemon, quem viderat aufugit; unde infirmus in lacrimis resolutus est coelitus spe infusa, et postmodum in pace quievit.

DomK. 270/15[506]–270/25.

Apud S[anctum] Sixtum Romae[507] fuit quidam frater conversus, qui in quadam infirmitate videbatur habere spiritum prophetiae. Cum igitur multa multis praediceret, et quidam inde derideret eum, quia in verbis eius nullam habebat fidem, ait: „Frater, dic mihi, quid mihi continget?” Qui respondit: „Miser, miser, redde denarios, quos furatus es;

 

 

DomK. 271.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/284.html

DomK. 271/1–271/10.

unam salmatam[508] feni sororum vendidisti et denarios abscondisti. Hoc ergo erit de te: Hoc anno morieris nullo fratre praesente.” Quod et completum est; nam dum esset in quodam loco in custodia rerum monasterii sine socio fratre, apostema in gutture eius ortum ipsum subito suffocavit.

DomK. 272–292.[509]

 

 

DomK. 293.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/285.html

DomK. 293/1–2.[510]

„Jt kezdetnek nemelÿ peldak zent damancos atÿanknak choda tetelerevl”

DomK. 293/4–15.[511]

Quadam nocte vir Dei vidit daemonem legentem in quadam cedula ad lampadis lumen. A quo dum quaereret quid legeret, respondit: „Peccata fratrum tuorum”. Praecepit ergo illi sanctus pater, ut chartam illam sibi traderet. Quam ille in nomine Christi adiuratus dimisit. In qua vir sanctus quaedam repperit, in quibus filios emendavit.

DomK. 293/15:[512] „Esmeg egy pelda”

DomK. 293/16[513]–293/27.

Lectio secunda. Alia vice invenit daemonem conventum circueuntem et dixit ei: „Quid hic agis, saeva bestia? Et quare locum istum circuis?” Qui respondit: „Propter lucrum, quod inde recipio.” Cui sanctus pater: „Quid lucraris in dormitorio?” Respondit: „Somnum necessarium eripio, quietem impedio, lente surgere facio, pigritiam ingero, sicque ab officio divino

 

 

DomK. 294.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/286.html

 

DomK. 294/1–27.[514]

remanere persuadeo, et cum permittor, carnis stimulos et illusiones inmitto. Ad chorum autem tractus et interrogatus, quid in illo sacro loco lucraretur, respondit: „Facio tarde venire, cito exire, seipsum oblivisci.”

L[ectio] III. De refectorio quoque interrogatus respondit: „Facio, ut aliquis plus, aliquis minus de cibo sumat.” De locutorio interrogatus dixit: „Hic locus est totus meus. Hic veniunt risus, hic narrantur rumores, hic verba proferuntur in ventum.” Cumque a sancto traheretur ad capitulum, coepit locum exhorrendo fugere dicens: „Iste locus est mihi inimicus et infernus. Nam quidquid alibi lucror, hic perdo. Etenim hic monentur,

 

 

DomK. 295.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/287.html

 

DomK. 295/1–5.[515]

confitentur, accusantur, verberantur, absolvuntur.” Sicque etiam invitus fraudes suas detexit.

DomK. 295/6.[516]

„Mas pelda es kezdetyk”

DomK. 295/7–295/25.[517]

Viro Dei Dominico aliquando in itinere constituto adiuncto sibi in socio viro vitae laudabilis fratre Bertrando, cuius hoc attestatione probatum est,[518] facta est super eos subito gravis intemperies aeris, quam statim magna secuta est pluviarum inundatio.

Cumque densus imber per circulum terram infunderet, vir Dei Dominicus signo crucis ex omni parte circa se et socium illam inundationis eluviem propulsavit. Et cum tota terra circumquaque imbrium infusione madesceret, nec una gutta ad trium spatium cubitorum vel fimbriam vestimenti eorum tetigit.

DomK. 295/26[519]–295/27.

Cum Beatus Dominicus quadam nocte post solitam orationem

 

 

DomK. 296.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/288.html

 

DomK. 296/1–27.

dormitorium conventus Sanctae Sabinae esset ingressus, vidit Beatam Virginem duabus comitatam puellis per dormitorium incedentem, et singulos fratres quiescentes aspergentem aqua benedicta. Ad cellam autem unius non accessit. Notato autem fratre illo beatus vir obviam Reginae Caeli, ubi lampas dormitorii pendebat, accessit. Et ei pedibus provolutus oravit dicens: „obsecro, mi (sic!) domina, indica mihi, quae tu sis?”

[III. lectio] Respondit illa: „ego sum Misericordiae Regina, quam vos omni sero salutatis. Et cum dicitis: Eya ergo advocata,[520] me prosterno coram filio meo deprecans pro ordine vestro”.  Cui vir Dei: „et quae sint istae virgines pulcherrimae?” Respondit

 

 

DomK. 297.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/289.html

 

DomK. 297/1–297/9.

Virgo: „haec est Caecilia et illa Katherina.” Et ille iterum: „Mi domina, quare non aspersisti fratrem illum?” Respondit Beata Virgo: „quia non habuit se decenter.” Aspersis autem aliis disparuit.

DomK. 297/11–13.[521]

„Jt kezdetyk egy pelda azrol · hog az vr isten zent damancos atyankat meg halgatta mÿnden jmadsagÿban”

DomK. 297/15[522]–27.

(Lectio I.) Dum[523] Beatus Dominicus Bononiae moraretur, contigit quendam priorem Ordinis Cisterciensis sibi valde familiarem dum per Bononiam transiret ad visitandum beatum virum Dominicum declinare. Cum quo cum Beatus Dominicus familiariter loqueretur, inter alia dixit ei: Fateor tibi, prior, quod tamen nulli alteri exposui nec tu, quamdiu vixero, alteri revelabis, quod nunquam adhuc a Deo

 

 

DomK. 298.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/290.html

 

DomK. 298/1–27.

in hac vita aliquid petii, [524] quod non assequerer iuxta votum.

(Lectio II.) Admirans ille tam specialem in sancto patre gratiam, memorque desiderii, quod de conversione magistri Conradi Theotonici quem optabant ordinem intrare fratres habebant, dixit illi: Pete ergo, pater, ut det tibi magistrum Conradum ad ordinem. Cui pater sanctus ait: Rem, frater bone, difficilem postulasti. Si tamen hac nocte mecum volueris insistere orationi, spero, quod Dominus nos a petitionis nostrae desiderio non fraudabit. Instabat autem in crastinum festum Assumptionis Beatae Virginis.[525]

(Lectio III.) Dicto completorio beatus vir praesente prius fato priore ecclesiam ingressus orans more solito pernoctabat. Illucescente vero die cum fratres primam decantarent et cantor incepisset iam lucis orto sydere,[526]

 

 

DomK. 299.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/291.html

 

DomK. 299/1.[527]

DomK. 299/2–12.

ecce vere sydus futurum magister Conradus subito veniens ad pedes beati patris Dominici se prosternens habitum devote petiit et accepit. Hic frater Conradus conversatione religiosus et lector[528] gratiosus sanctissime in ordine vixit, et in Madeburg devotissime ad Dominum migravit.

 



M. Nagy Ilona, Boda István Károly 2024.