DomK. 176.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/190.html
DomK. 176/10 –13.[279]
„It kezdetnek nemevnemev chodalatos dolgok zent damancos atÿankrol · kyket veet ev rola antoninus az ev cronicayaban · ezenkeppen monduan”
DomK. 176/15[280]–25.
Sciendum primo, quod Beata Virgo Maria procuravit Ordinem Praedicatorum, habitum dedit, et se protectricem eius ostendit multipliciter. Mortuo Innocentio tertio[281] et Honorio tertio in pontificatu succedente[282] Beatus Dominicus postquam cum fratribus suis decreverant regulam Beati Augustini eligere,
DomK. 177.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/191.html
DomK. 177/1–14.
secundum quam profiterentur, additis pluribus constitutionibus de communi consensu assumptis reversus ad curiam instabat apud Honorium praefatum pro confirmatione ordinis. Romae igitur nocte quadam orationi incumbens vigilanter vidit ad Patris dexteram exsurgere filium in ira sua, ut interficeret omnes peccatores terrae, et dispergeret omnes operantes iniquitatem. Stabat autem in aethere aspectu terribilis et contra mundum in maligno positum lanceas tres vibrabat.
DomK. 177/15–25.
Quibus superborum cervices erectas transfigeret primam, alteram qua cupidorum viscera effunderet, tertiam qua concupiscentiis carnis deditos perforaret, cuius irae dum nemo posset resistere, occurrit propitia virgo mater et pedes amplectens eius rogavit, ut parceret eis, quos redimerat, et iustitiam
DomK. 178.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/192.html
DomK. 178/1–25.
misericordia temperaret. Ad quam filius: „Nonne vides,” inquit, „quantae mihi irrogantur iniuriae? Iustitia mea tanta mala non sustinet impunita.” Tunc mater: „Tu scis,” ait, „qui omnia nosti, quia haec est via, per quam eos ad te reduces. Habeo servum fidelem, quem mittes in mundum, ut verba tua annunciet eis, et convertentur ad te olim salvatorem. Alium quoque habeo servum, quem ei dabo adiutorem, ut similiter operetur.” Filius dixit: „Ecce placatus suscepi faciem tuam. Verumtamen ostende mihi, quos velis ad tantum officium destinare.” Tunc domina mater obtulit beatum Dominicum Iesu Christo et ait Dominus matri: „Bene et studiose faciet, quod dixisti.”
DomK. 179.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/193.html
DomK. 179/1–25.
Obtulit quoque et Sanctum Franciscum, quem similiter dominus laudavit. Sanctus ergo Dominicus in visione considerans socium diligenter, quem prius non noverat, in crastinum cum in ecclesia eum ex his, quae in nocte viderat, recognovit. Et in oscula sancta ruens et sinceros amplexus dixit: „Tu es socius meus, tu curres pariter mecum. Stemus simul et nullus adversarius praevalebit.” Visionem etiam narravit illi. Ex tunc ergo facti sunt cor unum et anima una in Domino. Quod etiam in posteris mandaverunt perpetuo observari. Huius visionis seriem et cognitionem per Sanctum Franciscum meruimus accipere, cui etiam Beatus pater Dominicus ante confirmationem ordinis patefecit. Qua[283] roboratus certusque factus
DomK. 180.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/194.html
DomK. 180/1–25.
ad praefatum Christi vicarium accedens servus Dei Dominicus iuxta praepositum ordinationem conceptam confirmationem Ordinis Praedicatorum et olim quae obtinere voluisset, opitulante Dei gratia plane per omnia impetravit. Si quis magnae huius rei processum curaverit a[d]vertere,[284] admiratione vehementi tenebitur. Stupens quod homo tam humilis extremae paupertatis nullo humano fultus auxilio apud excellentiam apostolicam gloriosissimumque cardinalium coetum praevaluerit, hoc arduum pietatis negotium solus tam efficaciter exsequi: tamque faciliter consummare. Sed vere non humana industria,[285] immo potens Dei sapientia prout voluit per humilem servum perfecit haec omnia:
DomK. 181.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/195.html
DomK. 181/1–25.
Sicut obtinuit Dei genetrici intercessio veneranda.
Ubi etiam sciendum, quod similem visionem habuit quidam monachus, qui infirmatus in exstasi raptus sine sensu et motu tribus diebus permansit, et ad se reversus protunc ex humilitate, quae viderat in exstasi, reticuit. Sed in processu temporis videns fratres ordinis in ecclesia praedicare pauperes et humiles habitu vocans eos postea ad partem interrogans de religione eorum, tunc patefecit eis visionem habitam in illo raptu. Quod scilicet viderat Dei genetricem flexis genibus et iunctis manibus filium deprecantem pro humano genere contra ipsum iratum, ut exspectaret ad paenitentiam. Cum dedisset pluries repulsam, memorans beneficia collata missione patriarcharum, prophetarum, sui adventum, apostolorum et martyrum,
DomK. 182.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/196.html
DomK. 182/1–10.
demum placatus dixit se missurum praedicatores, ad quorum doctrinam si se non emendarent, veniret contra eos. Item quidam alius ex mortuis resurgens rettulit de virgine deprecante filium turbatum pro humano genere et deinde placatum promittendo mittere praedicatores.
DomK. 182/11–25.
Magnus etiam pater Stephanus Carthusiensis Ordinis magnae sanctitatis praenunciavit suis fratribus ordinem praedicatorum in brevi rogans, ut in magna reverentia et cordiali affectu eos reciperent. Quod et fecerunt.
Abbas Ioachim[286] institutor Floriacensis monasterii etiam in suis libris et expositionibus scripturarum praedixit Ordinem Praedicatorum futurum mandans suis, ut cum exsurgeret,
DomK. 183.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/197.html
DomK. 183/1–25.
cum omni reverentia eos susciperent et devotione. Quod et fecerunt cum cruce et processione obviam exeuntes.
Item[287] cum Romae apud Sanctam Sabinam in ecclesia fratrum more solito in ecclesia pernoctasset Beatus Dominicus orando, noctis medio, cum quietem tenerent fratres, ingressus dormitorium in una eius parte constitit orans, elevatisque oculis in partem alteram respiciens vidit tres virgines admirandae pulchritudinis, quarum media prae aliis incomparabili decoris specie rutilabat. Una ex his, quae erant altrinsecus a latere, portabat situlam, vas splendidum et ornatum. Altera virgo gradienti reginae aspersorium porrigebat. Transiens autem regina cum virginibus per dormitorium singulos fratres suis quiescentes in lectulis aspergebat, benedicensque eos
DomK. 184.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/198.html
DomK. 184/1–25.
crucis signaculo consignabat. Uni autem ex quiescentibus hanc gratiam aspersionis et benedictionis denegavit, ut discant posteri, quam religionis disciplinam pudicitiaeque custodiam vult in nobis etiam dormientibus visitans nos omni tempore mater misericordiae invenire. Consideravit itaque pater almus hoc intuens in fratrem illum. Surgensque ab oratione processit reginae obviam usque ad medium, ubi lampas dormitorii dependebat, et se prosternens ante pedes eius suppliciter oravit dicens: „Obsecro, mi domina, indica servo tuo, quae sis?” Hoc licet diceret, tamen eam in sipitu cognoscebat.
DomK. 185.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/199.html
DomK. 185/1–25.
Eo tempore antiphona Salve, Regina in conventu fratrum et sororum tantum genibus flexis dicebatur. Respondit servo suo domina dicens: „Ego sum illa Misericordiae Regina, quam omni sero devotis mentibus invocatis. Etiam dicitis. Eya, ergo, advocata nostra.[288] Prosterno me coram filio meo deprecans eum pro miseratione ordinis istius.” Tunc sumpta fidelis servus fiducia quaesivit inquirens: „O, domina, quae sunt, quae comitantur tecum virgines istae pulcherrimae?” Respondens illa dixit: „Hae sunt Caecilia et Katherina.” Iterum ille. „Cur, Misericordiae Mater,”– inquit – „transeundo illum fratrem praeteristi?” Cui dixit: „quia
DomK. 186.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/200.html
DomK. 186/1–25.
non habuit se decenter.” Deinde cum fratres reliquos circuisset et aspergendo signasset, disparuit.
Ac vir sacer ad locum rediit, ubi prius steterat ad orandum. Et ecce, repente facta manu Domini super eum raptus est in spiritu ante Deum et vidit Deum sedentem et matrem ipsius, quae sedebat ad dexteram eius, Virginem Gloriosam, amictam capa coloris sapharini. Aspiciens autem in circuitu vidit ex omni natione spiritualium patrum, qui ex sacris religionibus Christo et filios et filias spirituales genuerunt. Multitudines innumeras in conspectu Altissimi gloriantes et cum nullum illic conspiceret suorum filiorum, erubescens compunctus
DomK. 187.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/201.html
DomK. 187/1–25.
ex intimis amarissime flere coepit. Exterritus ergo a gloria maiestatis Domini stetit a longe, nec audebat vultui gloriae et virginis excellentiae propinquare. Innuit autem ei manu domina, ut ad se veniret, at ille tremens et pavens non praesumpsit accedere, quousque eum similiter vocavit Dominus maiestatis. Accessit itaque homo compunctus et humilis spiritu et contrito corde amarissimis totus perfusus lacrimis Filii et Matris propitiis pedibus devotissime et humillime se prostravit. At consolator flebilium Dominus gloriae dixit ei: „Surge!” Qui cum staret coram Domino interrogavit eum dicens: „Cur sic amarissime ploras?” Qui ait: „Quia in conspectu tuae gloriae omnis religionis homines intueor, de mei vero ordinis filiis hic, proch dolor, nullum
DomK. 188.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/202.html
DomK. 188/1–25.
aspicio.” Cui Dominus: „Vis videre ordinem tuum?” At ille: „Hoc desidero, Domine.” Tunc filius manum suam sub scapulari virginis matris suae ponens dixit ad illum: „Ordinem tuum matri meae commisi.” Et cum hoc pio haberet affectu ordinem suum videre desiderans,[289] Dominus iterum dixit ei: „Omnino vis eum videre?” Respondit: „Hoc affecto, mi Domine.” Et ecce, mater virgo Domini, placuit filio, capam quoque decoratam operiri videbatur, evidenter patefaciens aperuit et expandens coram lacrimoso Dominico, servo suo. Eratque hoc tantae capacitatis et immensitatis vestimentum, quod tantam caelestem patriam[290] amplexando dulciter continebat. Sub hoc securitatis tegumento, in hoc pietatis gremio videt ille contemplator sublimium et perspector Domini secretorum,
DomK. 189.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/203.html
DomK. 189/1–25.
Dominicus fratrum sui ordinis innumeram multitudinem singularis protectionis custodia et brachiis amoris peculiaris complexam. Conversus est ergo luctus eius in gaudium et lamentum in iubilum, et exultans spiritu prostratus gratias egit Domino, Filio matrique eius, Virgini[291] Gloriosae. Tunc ad se reversus ad matutinas cum campana signum dedit et fratres continuo surrexerunt finitis matutinis convocatisque ad capitulum fratribus praedicavit magnum sermonem et pulchrum exhortans eos ad amorem virginis matris, qui fuerat consolationis eius uberibus saciatus. Post haec fratrem benedictionis gratia expertem leniter alloquens illum ipsum repperit a culpa penitus alienum. sed
DomK. 190.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/204.html
DomK. 190/1–25.
tamen didicit, quod ex somno expergefactus se invenerat enudatum. O, quanta fratribus praedicatoribus indicta est necessitas disciplinae et custodia pudicitiae, qui etiam ignorantes et nolentes illos misericordes oculos a nobis avertimus, qui clementer aspiciunt. Quanta ab eis veneratione colenda est! Quanta virgo excellentissima, genitrix Christi, dignissima mater nostra benignissima caritatis laude prosequenda est, cui a maiestate committimur, sub cuius radiis protegimur,[292] cuius manu benedicimur, cuius gratiae rore perfundimur, cuius interventu dilatamur, consolamur et salvamur: Haec est, quae patrem nostrum Beatum Dominicum tamquam suum fidelissimum filio obtulit, cui frequenter
DomK. 191.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/205.html
DomK. 191/1–4.
apparuit, dulciter allocuta fuit, in extremis morienti affuit, ipsumque cum filio in scala candidissime subvectum cum angelis coronavit.
DomK. 191/7[293]–25.
Femina quaedam devota in Lombardia erat solitariam agens vitam et magnae famae sanctitatis. Audiens haec novum Ordinem Praedicatorum surrexisse videre aliquos ex his concupivit. Contigit autem duos fratres partes illas praedicando transire. Qui divertentes ad eam audita eius sanctitate more fratrum cum verbis spiritualibus sunt allocuti. Cum autem quaesisset: qui et de quo ordine forent: Responderunt de Praedicatorum Ordine novo. Quae cum vidisset eos esse pulchros et in habitu decenti iuvenes, despexit eos: existimans, quod sic non possent in hoc saeculo nequam
DomK. 192.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/206.html
DomK. 192/1–25.
discurrendo permanere illibati. Cui nocte sequenti Beata Virgo Domini nostri Maria turbata facie astans dixit: „Ab heri me graviter offendisti: despiciens fratres illos iuvenes, qui ad te visitandum accesserunt. Non credis, quod ego valeam servos meos iuvenes custodire illesos et honestos, pro salute animarum per mundum discurrentes: ut autem noveris me eos in spiritualem curam suscepisse et custodiam, ecce, ostendo tibi, quos heri despicere praesumpsisti.” Et elevans pallium seu chlamydem ostendit illi multitudinem magnam fratrum praedicatorum. et fratres illos iuvenes, quos despexerat, inter eos tunc compuncta fratres ordinis ex intimis dilexit et haec ipsis per ordinem enarravit. Tanta fuit ad Domini genetricem Mariam fratrum olim devotio, tam mira in eius reverentia
DomK. 193.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/207.html
DomK. 193/1–25.
piaque in eius laudis cultu diligentia, tam sedula atque fervens ad eam oratio sanctique amoris affectio, tam grandis fidelisque de eius patrocinio confidentia atque insatiabilis in eius contemplatione suspensio, quod humanus sermo non valet explicare. Unde et in cellulis et in habitaculis habebant expressas imagines virginis cum filio et crucifixi pendentis in ligno, iuxta quod erat mater eius, Maria, quorum aspectus memoria dormitantes excitaret, et exteriorem sensum ad vana lubricum speciali lubrico roboraret. Unde in honorem virginis statuit ordo omni sabbato nisi festum vel XL fuerit: fieri officium totum de BeataVirgine cum missa sollemni cum sequentiis in laudem eius, quod nec Curia,[294] nec religio alia habet in officio suo. Et ut insinuavit per litteras nobilis generis
DomK. 194.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/208.html
DomK. 194/1–194/25.
nobilior moribus, et utriusque iuris peritus praelatus ecclesiae, dictus Guido Fulgodii in minoribus constitutus, ad papatum postea assumptus Clemens IIII.[295] fratribus ordinis scribens ad eorum consolationem. Quaedam sua germana matrona valde venerabilis et devota cum fratres essent congregati in capitulo generali in quadam civitate, ubi illa erat, et in completorio decantarent illam dulcem antiphonam Salve, Regina, exsistens in ecclesia[296] illa et devote orans pro fratrum et ordinis profectu spirituali, ad quem erat valde affecta: dum fratres cantarent illam partem antiphonae: „et Iesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende”,
DomK. 195.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/209.html
DomK. 195/1–195/20.
vidit Beatissimam Virginem in capite processionis super elevatam, offerentem filium ut parvulum, quem gerebat, fratribus ipsis. Et cum inclinarent ad finem antiphonae scilicet Maria:[297] et ipsa inclinando resalutabat. Et in principio fratres ordinis dicebantur fratres virginis Mariae, sed placuit ecclesiae Dei titulum eis dare fratrum praedicatorum. Cur autem ipsa dederit habitum fratribus, patet in sequenti ca. §. iiii de magistro Reginaldo.[298]
DomK. 195/21[299]–195/25.
Cum quadam vice Beatus Dominicus cum patribus tractaret de aliquo negotio Bononiae, DomK. 196.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/210.html
DomK. 196/1–196/25.
sacrista vocavit unum ex illis fratribus ad audiendum confessionem unius mulieris, ut creditur, dixitque ei: „Una pulchra mulier petit vos, venite cito!” Et quamvis submisse dixerit, audivit in spiritu pater sanctus et zelo honestatis turbatus dixit sacristae: „Confitere peccatum tuum; Deus fecit mihi notum, quod tu putabas occultum.” Et veniam petentem disciplinavit fortiter et diu, ita ut fratres moverentur ad compassionem propter livorem verberum. Et ait: „Vade fili, didicisti de cetero, qualiter intuearis feminam, ut de colore non iudices. Ora et tu, ut Deus te faciat pudicum.”
DomK. 197.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/211.html
DomK. 197/4[300]–25.
Marsiliae[301] fuit quaedam devota domina, nomine et natione Lombarda, quae, dum quadam die stans ad completorium fratrum, fuisset singulari devotione affecta in inceptione antiphonae Salve Regina, fuit rapta in spiritu, viditque quattuor admiranda et nobis >amanda et<[302] cum omni devotione >omnibus<[303] recolenda. Vidit quidem ipsam Reginam Misericordiae, cum fratres dicerent: spes nostra, salve, ipsos dulciter resalutantem, et cum dixerunt: eia ergo advocata nostra, ipsam ante
DomK. 198.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/212.html
DomK. 198/1–25.
fìlium pro fratribus procidentem et orantem; et cum subiunxerunt: illos tuos misericordes oculos ad nos converte, vidit illam laeto et columbino intuitu respicientem in fratres. Post cum cantarent: et Iesum benedictum et cetera, vidit ipsam in aetate tenera gestantem fìlium, et ipsum omnibus et singulis cum multo gaudio praetendentem. Haec autem omnia dicta mulier suo confessori scilicet fratri maturo et discreto, licet laica esset, distincte et
DomK. 199.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/213.html
DomK. 199/1–3.
cum multis lacrimis enarravit.
DomK. 199/5[304]–25.
In territorio Avinionensi[305] super flumen Rhodanum situm est castrum nobile Tarasconis,[306] ubi beata Martha, Christi hospita venerabiliter requiescit. In hoc castro hospita fratrum, mater domini Alphani militis, devotissima Deo et ordini fuit, cui quod sequitur, revelatum est, sicut ex litteris venerabilis viri et honesti et litterati domini Guidonis Fulcodii, qui post Podiensis episcopus factus est, dehinc Narbonnensis archiepiscopus, dare patet in hunc modum: Viris religiosis patribus et dominis priori et fratribus praedicatoribus in Montepessulano Guido Fulcodii salutem et pacem. Instante nuper sancto pentecoste, cum ordinis vestri generale capitulum apud nos celebrandum occurreret, soror mea, quondam domina Maria de Tarascone,
DomK. 200.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/214.html
DomK. 200/1–25.
sanctorum congregationem tam celebrem, tam iucundam videre desiderans, per XV dies ante festum in villa Sancti Aegidii notos et proximos visitatura descendit. Cumque a pluribus matronis visitaretur, quae suis aedificabantur eloquiis et exemplis, coepit a nonnullis earum anxie sciscitari, quotiens orationem dominicam dicerent, matremque Domini salutarent, ut fratribus in capitulo congregandis suum Dominus spiritum mitteret, Materque Misericordiae eos visitaret, et a singulis earum, quod poterat, extorquebat. Laudanda certe sancta mulieris devotio, sed magis admiranda prudentia; minus quippe sibi sufficere iudicans, quod iuxta patrimonii vires fratrum plerumque necessitatibus temporale subsidium porrigebat, novo sed laudabili questus genere, satis, ut arbitror, honeste mendicans, spiritualis alimoniae
DomK. 201.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/215.html
DomK. 201/1–25.
beneficia corrogabat; impossibile reputans ab illo preces plurium non exaudire, qui fidelis in omnibus verbis suis se suorum congregationi fidelium affuturum promittit, et multiplicatis intercessoribus suae thesauros eviscerat pietatis. Sane ad Montempessulanum cum sorore veniens, cum in die festo tantae sollemnitatis officium celebraretur in ecclesia vestra, et ipsa humi prostrata, orationi tota incumberet, iuxta morem, coepit instantissime dominum deprecari, ut tot fratres in suo nomine congregatos respiciens, quorum multi per tot terrarum spatia laboraverant, eos sui spiritus lumine perlustraret; et si merita deerant aliquorum, ipse de suae gratiae plenitudine
DomK. 202.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/216.html
DomK. 202/1–25.
nec non aliorum meritis defectum illorum misericorditer suppleret. Cumque haec in animo volveret, inportune petens et nihil haesitans, hymnum Veni, creator,[307] inchoante cantore, vidit flammam magnam descendere desuperius, quae chorum cum fratribus usque ad hymni consummationem involvit. Cumque rem visam considerasset cum gaudio, nemini visionem dicens, nec suis ascribens meritis, gratias egit Deo, qui sicut primos hominum visitaverat piscatores, sic et suae beneficia largitatis ad nostri temporis praedicatores extendit. Porro cum ad eandem ecclesiam audiendi completorii causa rediisset, et fratres
DomK. 203.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/217.html
DomK. 203/ 1–25.
illam dulcem antiphonam Salve, Regina cantarent, regina virginum ei apparuit visibiliter, monens, ut ab eius pedibus non recederet. Vidit ergo ipsam chori utramque partem lustrantem, singulis inclinare cantantibus, et iuxta ceroferarios gradum sistere usque ad fìnem orationis; dehinc coelum rediens eam affectibus secum duxit. Quae sibi reddita tantae gustu recreata dulcedinis, gratias humiliter reddidit, in suo corde conferens universa. Nam et per triduum in singulis completoriis hanc habuit visionem. Ceterum nec sorori nec alii[308] seriem facti aperiens, tamquam mulier sensata et tacita, clausa tenuit cuncta quae viderat, donec aegritudine vehementi confracta, mortem quam diu, salvo divinae consilio dispensationis
DomK. 204.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/218.html
DomK. 204/2–11.
optaverat, inminere praesensit. Tunc vero primum mihi, dehinc sorori et fìlio, post priori vestro Arelatensi et tribus fratribus cuncta per ordinem enarravit. Eodem tempore dicta domina defuncta est, et in cimeterio fratrum Arelati sepulta, quia fratres nondum conventum in Tarascone habebant.
DomK. 204/13[309]–25.
Cum circa domum sororum Pruliani[310] grando et tempestas mirabilis sata contereret, sorores, coruscatione territae, ecclesiam intrantes, Salve, Regina cum multa devotione cantaverunt, matrem misericordiae rogantes, ut eas et terras suas, quibus sustentabantur, sua pietate salvaret. Mira res, sed ab eo facta qui imperat
DomK. 205.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/219.html
DomK. 205/1–8.
ventis et fulgura in pluviam facit. Cum enim non solum in circuitu, sed fere ad iactum balistae[311] omnia sata contrita fuissent grandine, et vineae destructae, omnia, quae sororum erant, per Dei gratiam et beatae Mariae adiutorium salva et integra remanserunt.
DomK. 205/10[312]–25.
Quidam frater magnae auctoritatis in ordine, vitae et famae praeclarae in provincia Lombardiae narravit, quod cum esset novicius tempore Beati Dominici, et in quadam nocte post matutinas ante altare paululum obdormisset, audivit vocem dicentem sibi: „Vade et rade iterum caput tuum”. Qui evigilans interpretatus est, quod moneretur iterum confiteri, et melius dicere circumstantias omnes. Unde ante beatum patrem Dominicum se prosternens, confessus est ei omnia cum contritione et maiori attentione,
DomK. 206.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/220.html
DomK. 206/1–11.
quam prius fecisset; qui postmodum cum paululum recepisset quietis, vidit angelum descendentem de caelo et in manu portantem coronam auream miro modo ornatam et appropinquans posuit in capite eius. Evigilans ergo frater se multum consolatum invenit et gratias egit Deo.
DomK. 206/13[313]–25.
Cum magister Rolandus Cremonensis de quo in primo libri supra facta est mentio, in festo quodam haberet de scarleto primo novas et preciosas vestes, et in sollemnibus epulis interfuisset cum sociis, totam illam diem in ludis et vanitatibus et huiusmodi vana gloria transegisset, in sero ad se reversus et tactus a Deo intrinsecus ait: „Ubi est festum, quod fecimus, et laetitia illa tota, quo abiit?” Videns ergo, quod omnis mundi laetitia
DomK. 207.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/221.html
DomK. 207/1–5.
cito transit et in dolorem convertitur, sequenti die ordinem est ingressus, in quo multis annis deservivit Domino, sanctitate et fama et scientia et doctrina praeclarus.
DomK. 207/7[314]–25.
§ I.Cum sanctae memoriae frater Reginaldus, quondam Aurelianensis decanus,[315] Bononiae ferventer praedecationi insisteret et plures magnos clericos at magistros attraheret, magister Moneta, qui tunc in artibus legens[316] in tota Lombardia famosus erat, visa conversione tantorum, coepit timere valde, ne caperetur in sermone illius. Unde eum, quantum poterat, declinabat, et omnes scholares suos verbo et exemplo advertebat[?][317] a praedicatione illius. In festo autem Stephani,[318] cum scholares magistrum praedictum ad sermonem attraherent, nec ipse vel propter scholas vel propter aliud excusare se posset,
DomK. 208.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/222.html
DomK. 208/1–25.
dixit eis: „Eamus prius ad Sanctum Proculum,[319] ut audiamus missam”. Iverunt igitur, et non tantum unam, sed et tres audierunt. Tunc instantibus illis ait: „Eamus nunc ad sermonem”.[320] Veniens ergo invenit eum adhuc praedicantem, et maiorem ecclesiam ita plenam, quod intrare non potuit. Unde stans ad fores ecclesiae et auscultans[321] in primo verbo est captus, quod tale erat: „Ecce, inquit, video caela aperta. Ecce, inquit, in praesenti, in evidenti aperta sunt caela ad introeundum. Quilibet, si vult, potest per ianuas apertas intrare. Videant et timeant miseri negligentes, ne eis, qui claudunt Deo cor suum et os, et manus, regnum caelorum claudatur, et introire non possint. Quid igitur, carissimi, tarditis?
DomK. 209.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/223.html
DomK. 209/1–25.
Ecce aperta sunt caela.” Finita ergo praedicatione venit ad eum praedictus magister compunctus verbo Dei, et ei statum suum et occupationes exponens in manibus eius professus est;[322] et quia erat multipliciter impeditus de licentia ipsius fratris Reginaldi, per annum et amplius remansit in habitu saeculari; non inutiliter tamen; sicut enim multos prius ab eius praedicatione averterat, sic postea quam plures non solum ad praedicationem, sed etiam ad ordinem adduxit: Trahebat illos ad sermones, et modo hunc, modo illum ad ordinem inducebat, et cum singulis quasi de novo profitebatur. Ingressus autem ordinem, qualis in omni sanctitate fuerit, quantum in verbo doctrina et haeresium confutatione profecerit,
DomK. 210.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/224.html
DomK. 210/1.
non de facili scribi posset.
DomK. 210/3[323]–25.
Frater quidam, qui magnum locum tenuit diu in ordine, cum missus fuisset[324] satis iuvenculus Parisius[325] ad scholas, et tunc vidisset Ordinem Fratrum Praedicatorum exsurgere, et memor esset Ordinis >Cisterciensis<,[326] cuius ordinis fratres solebant recipi in domo patris sui frequenter, in orationibus suis petebat a Domino, ut concederet sibi mori in Ordine [Cisterciensi][327] vel Fratrum Praedicatorum. Licet autem ex dono gratiae divinae caveret a multis peccatis et propter spem salutis interdum portaret cilicium occulte et aliquas eleemosynas faceret, et ad officium divinum in festis, et quasi omni die ad ecclesiam Beatae Virginis, et ad sermones quasi semper et libenter veniret,
DomK. 211.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/225.html
DomK. 211/1–25.
tamen nec ad praedicationem magistri Iordanis, qui tunc multos commovebat, nec alicuius alterius ad ordinis movebatur ingressum. Cum autem, postquam rexerat in artibus,[328] audiret iura canonica,[329] interdum in mane, sociis suis nescientibus ibat ad scholas theologiae. Contigit autem in quodam die festo auditis vesperis in ecclesia sancti Petri de Bobus,[330] in cuius parochia tunc morabatur, recendentibus scholariis[331] aliis, ipsum remanere ad vigilias mortuorum. Cum autem ventum esset ad lectiones dicendas, incepit capellanus ecclesiae dictae, qui satis simplex homo videbatur, sed bonus, ipsi loqui in hunc modum. „Carissime, estis vos parochianus meus?” At ille respondit: Domine, moror in tali domo.” Et sacerdos: „Bene, ergo estis parochianus meus, et ideo volo liberare animam meam de vobis”.
DomK. 212.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/226.html
DomK. 212/1–25.
Et post: „Scitis vos, quid promisistis domino in baptismo?” At ille „Et quid promisi ego?” Et sacerdos: „Vos, inquit, promisistis, abrenuntiare sathanae et omnibus pompis eius.” Sacerdoti enim vos baptizanti et quaerenti: „abrenuntias sathanae et pompis eius?” ille, qui vos portabat et loquebatur pro vobis, respondit pro vobis: „Abrenuntio”. At ille: Quare dicitis vos haec?” Et sacerdos: Carissime, propter hoc, quia multi scholares sunt, qui multum se cruciant ad crucibulum et multa sustinent longo tempore Parisius in studendo, et tamen totus finis studii eorum non est nisi pompa sathane.” Dicunt enim in corde suo: „Quando studueris Parisius et magister fueris in ista et illa facultate, rediens ad terram tuam, eris famosus, reputaberis magnus clericus, honoraberis ab omnibus, dabuntur tibi beneficia, ascendes ad dignitates, et huiusmodi:[332] et quid est hoc
DomK. 213.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/227.html
DomK. 213/1–25.
nisi pompa sathanae? Carissime, caveatis vos a tali intentione in studio vestro, et videte, quomodo multi et magni magistri et clerici[333] relinquunt mundum et intrant ad sanctum Iacobum, advertantes nunc, quod fere omnia, quae sectantur homines in mundo pertinent ad pompam sathanae.”
Cum autem haec diceret sacerdos, ecce finita lectione una, clericus incepit responsorium: Heu mihi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea; quid faciam miser, ubi fugiam nisi ad te, Deus meus;[334] et sic verbum sacerdotis ex una parte, et cantus clerici praedictus[335] ex alia, quasi duae tubae intrantes ad cor eius,
DomK. 214.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/228.html
DomK. 214/1–25.
commoverunt eum in quondam inusitatam compunctionem et abundantiam lacrimarum. Recedens ergo inde, quocumque ibat et ubicumque stabat, gestabat verba praedicta infixa in visceribus, et praecipue id verbum responsorii praedicti: quid faciam, miser, ubi fugiam?[336] Cum autem haec revolveret quasi continue in corde, videbatur sibi quaedam vox in anima sua respondere: „Non est, quo fugias, nisi ad Sanctum Iacobum[337] ad fratres praedicatores.” In illis autem diebus, cum more solito iret ad Beatam Virginem ad orandum, tanta data fuit ei multoties gratia compunctionis et devotio lacrimarum et affectio[338] cordis inconsueta, quod ultra modum desipiente sibi mundo post paucos dies ivit fratres sibi notos ad Sanctum Iacobum et ordinavit cum eis
DomK. 215.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/229.html
DomK. 215/1–22.
de ingressu suo post solutionem debitorum quorundam. Interim autem locutus est domino Hugoni,[339] qui factus est postea cardinalis, qui fuerat magister suus, et revelavit ei propositum suum, confidens quod eum non impediret, quia bonus homo erat et baccalarius[340] iam in theologia. Quo audito ipse gratias Deo agens confortavit eum dicens: „Sciatis, magister, quod ego hoc idem proposui, sed non possum statim intrare, quia habeo expedire quaedam negotia, >domini mei Wilhelmi de Sabaudia, cum quo sum nunc, sicut scitis<[341] sed intrate secure, et sitis certus, quod ego vos sequar.”
In festo igitur Beati Andreae[342] ipse, et dominus Hugo in sequenti XL in cathedra Beati Petri [343]ordinem sunt ingressi.[344]
DomK. 216.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/230.html
DomK. 216/1[345]–25.
Fuit etiam ibi quidam alius magnus clericus in iure peritus, qui audiens ingressum quorundam scholarium amicorum suorum, oblitus librorum, quos ante se tenebat apertos, quos nec etiam clausit, oblitus etiam omnium, quae in domo sua habebat, solus quasi amens factus cursim festinabat ad fratres. Cum autem obviasset cuidam sibi noto, et quaereret,[346] quomodo sic solus currebat, non sistens gradum,[347] hoc solum respondit: „Ego vado ad Deum”[348] Venit autem ad locum, ubi se receperant fratres, quia nondum domum ibi habebant, et inveniens magistrum Iordanem et fratres congregatos, proiecto quodam mantello Serico[349] prostravit se in medium quasi ebrius, nihil aliud dicens nisi hoc: „Ego sum Dei”[350]
DomK. 217.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/231.html
DomK. 217/1–25.
Magister autem Iordanis, nulla alia facta examinatione vel responsione praemissa, hoc solum respondit: „Ex quo sitis Dei et nos in nomine eius, consignamus vos ei”. Et surgens induit eum. Haec autem duo narravit, qui interfuit illis, et haec vidit et audivit et unus de illis fuit.
Frater[351] Guerricus, qui diu in diversis locis sectatus studia in logicalibus et quadrivialibus et naturalibus et in medicina[352] et excellenter in ordine post rexit in theologia Parisius, retulit sui introitus ad ordinem hanc causam fuisse. Semel enim dum audiret legi in ecclesia: Vixit Adam centum triginta annis[353] et mortuus est et cetera,[354] quae sequuntur de morte illorum, qui tantum vixerunt, stupefactus et perterritus
DomK. 218.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/232.html
DomK. 218/1–9.
et compunctus ait: „Deus meus, omnes moriuntur, etiam illi, qui tantum vixerunt. Quid faciamus? Et nos etiam moriemur.” Hac ergo utili et sancta cogitatione compunctus ordinem ìntravìt; cuius vita quam sancta et doctrina quam utilis et clara fuerit, notum est toti ordini et ecclesiae Dei.
DomK. 218/10–12.[355]
DomK. 218/13[356]–25.
Tantus rigor circa corrigenda vitia et maxime proprietatis vitium servabatur, ut modicum acceptum aut datum sine speciali licentia >graviter puniretur<.[357]
Unde contigit Bononiae, quod cum quidam frater quendam pannum vilem sine licentia recepisset, hoc comperto beatae memoriae magister Reginaldus eum in capitulo fortiter disci-plinavit et pannum
DomK. 219.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/233.html
DomK. 219/1–25.
coram omnibus concremavit in claustro in medio fratrum. Cum autem dictus frater non recognosceret culpam, nec se vellet humiliare ad disciplinam, sed potius murmuraret, ait vir Dei fratribus, ut violenter eum ad disciplinam pararent. Quo facto magister Reginaldus erectis ad caelum oculis ait cum lacrimis: „Domine Iesu Christe, qui famulo tuo Benedicto dedisti virtutem, ut per disciplinam a corde monachi sui expelleret daemonis aculeum, da, quaeso, ut huius virtute disciplinae ab huius fratris anima diaboli temptatio expellatur.” Dedit ergo disciplinam tam magnam, ut fratres moverentur ad fletum. Frater autem surgens cum lacrimis ait: „Gratias ago, tibi pater, quia vere a me diabolum expulisti; manifeste enim sensi quendam serpentem exiisse e renibus meis.”
DomK. 220.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/234.html
DomK. 220/1–2.
Et sic profìciens factus est valde bonus et humilis frater.
DomK. 220/4[358]–25.
Quidam frater temptatus de exitu ordinis et deprehensus. Cum vellet domum [sic !] exire, ductus est ad capitulum coram fratre Reginaldo Bononiae, et ipso culpam non[359] recognoscente dixit frater[360] Reginaldus, ut se pararet[361] ad disciplinam; quo facto incepit eum fortissime disciplinare, et modo vertens se ad eum percutiendo fortiter dicebat: „Exi daemon”; modo vertens se ad fratres dicebat: „orate, fratres”; sic volens per disciplinam et orationem fugare daemonem de corde ipsius; cum autem diu sic fecisset, exclamavit ille et dixit: „Pater, audi me!”.Quo respondente: „Quid dicis, fili?” Ait ille:
DomK. 221.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/235.html
DomK. 221/1–6.
„Vere dico tibi, quod diabolus recessit, et promitto tibi stabilitatem.” Quo audito gavisi sunt fratres gratias agentes Deo; et ille in ordine confirmatus remansit.
DomK. 221/8[362]–21.
Dum iret quidam frater ad quandam sibi iniunctam oboedientiam, obviavit Beato Dominico a praedicatione redeunti. Post aliqua ergo verba quaesivit ab eo sanctus, an aliquam portaret pecuniam; sensit enim eum in spiritu non regulariter ire. Dictus ergo frater se deprehensum videns humiliter se habere confessus est; quam statim iussit proici et ei condignam pro huius excessu paenitentiam iniunxit.
DomK. 221/23[363]–25.
Az alazatossagnak jozagarol · es jozagos myelkevdeteknek tevkelletessegerevl · ky vala az elebby zerzetessekben ez keppen mondatyk
De humilitate et perfectione virtutum[364]
DomK. 222.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/236.html
DomK. 222/1–25.
De quodam fratre >Egidio<[365] Hispano, viro eximiae sanctitatis et auctoritatis praeclarae, qui in saeculo fuit in statu magno, narravit venerabilis pater, magister Humbertus, qui eius socius et valde familiaris fuit diu in Parisiensi conventu et cum eo in eadem camera infìrmus, quod fuit tantarum virtutum, quod >humilitatis et oboedientiae et aliarum virtutum insignia multa vidit<.[366] Cum fratres essent in scholis, ipse ibat ad cameras,[367] et quas[368] inveniebat deturpatas, mundabat; sordes infirmariae[369] efferebat. Quae >sibi comedenti<[370] apponebantur, quamvis contraria, et esset medicus, cum gratiarum actione sumebat. Cum aliquis eo indigebat in aliquo, statim dimissis omnibus se totum ei pronto animo et laeta facie exhibebat; et non tantum corporalia, sed
DomK. 223.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/237.html
DomK. 223/1–25.
et orationem et devotionem et similia propter fraternam caritatem dimittenda factis et verbis docebat; neminem offendens, maioribus in omnibus acquiescens, semper aut orans aut legens aut docens aut meditans, studium minus utile pro modico reputans, licet esset magnae litteraturae, vitas patrum et sanctorum audiebat et referebat libenter; festinare ad praedicationem et fructum circa alios, se neglecto, plurimum approbabat. Omnes sancta sua conversatione aedifìcans ad amorem ordinis et sanctae paupertatis et verae oboedientiae animabat. Vix umquam temptati novicii ducebantur ad eum, quin multum consolati redirent, infìrmos autem ipse infìrmus multum suis consolationibus recreabat monens, ut non curarent de medicinalibus, sed in fide Christi quod apponeretur laetanter acciperent, et
DomK. 224.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/238.html
DomK. 224/1–25.
optime proficeret illis, quia plus poterat gratia, quam natura, Christus, quam Galenus.[371] Cum autem aliqui se fundebant per rumores et saecularia verba, tacens et aliquantulum sustinens paulatim, et quasi insensibiliter, in miscendo verba de Deo transferebat eos curialissime ad salubriorem materiam, ita ut in eius praesentia non possent verba otiosa durare. Vix notari poterat, quod semel in anno verbum otiosum diceret; de loco suo numquam recedebat pro aliqua recreatione vel alias, nisi pro causa necessitatis vel utili; erat autem ita raptus in sanctis meditationibus et contemplatione,[372] quod interdum fratres supervenientes ad visitandos infirmos sedentes iuxta se non advertebat, et post, quasi rediret de alio saeculo, assurgebat eis et eos recipiebat gaudenter,[373] quasi de novo venissent.
DomK. 225.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/239.html
DomK. 225/1–19.
Scripsit etiam ipse[374] de Hispania praedicto magistro,[375] quod erat quaedam lux intrinseca, qua etiam in hac vita illuminantur corda[376] sanctorum, sicut exteriores oculi exteriori luce; et de hoc certus esset, quod non assereret sic, nisi fuisset expertus. Unde et frater quidam, qui socius eius in via fuerat, dixit eidem magistro, quod ipsum aliquando vidit in via sedentem subito et raptum in spiritu non attendentem exteriora, et post redeuntem ad se cum multo gemitu, de eo scilicet,, quod ab illis superioribus illuminationibus abstrahebatur, dolentem.
DomK. 225/21[377]–25.
Frater quidam honestus et verax dum longo tempore in puritate multa Domino in ordine deservisset, nec sensisset de illis consolationibus et dulcedinibus Dei, quas legebat
DomK. 226.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/240.html
DomK. 226/1–25.
et ab aliis praegustari[378] audiebat frequenter, nocte quadam stans ante crucifìxum lamentabiliter coepit de Domino conqueri in haec verba: „Domine, audivi a[379] te, quod omnem creaturam in mansuetudine et bonitate praecellas; ecce iam servivi tibi annis pluribus vias duras propter verba labiorum tuorum custodiens, et voluntarie me totum sanctifìcans[380] tibi servando toto conamine mei ordinis instituta[381] et scio, Domine, quod si alicui tyranno quartam partem servitii fecissem, aliquod mihi fecisset, aliquod mihi ostendisset benevolentiae signum, aut dulciter colloquendo, aut aliquid tribuendo, aut secretum aliquod committendo vel saltem corridendo; tu autem, Domine, nullam dulcedinem infudisti,[382] nullum benevolentiae signum
DomK. 227.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/241.html
DomK. 227/1–25.
ostendisti; iam, Domine, tu, qui ipsa praedicaris dulcedo, mihi crudelis es et durior mihi es, quam essent tyranni. Quid est, Domine, hoc aut quare hoc?” Cum igitur haec et multa his similia diutius iteraret, audivit subito semel et secundo strepitum magnum, ac si ecclesiae minaretur ruina; sed et supra tabulatum eius tantum audivit strepitum ac si multi canes dentibus, ungulis corroderent tectum. Quo audito vehementissime territus et toto corpore tremens subito vidit retro se quendam horribilem vultum, qui cum grandi vecte, quem ferebat, eum in renibus percussit et ad terram prostravit. Ipse itaque cum nullatenus surgere posset, rependo[383] ad unum altare se trahens, non potuit procedere amplius
DomK. 228.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/242.html
DomK. 228/1–25.
prae dolore. Fratres igitur ad primam surgentes et eum multis doloribus invenientes ad infirmariam deportaverunt, tantae causam aegritudinis nescientes. Iacuit igitur trium hebdomadarum spatio, et sibi et aliis foetebat in tantum, quod vix ei servire poterant, nisi naribus obturatis; viribus autem resumptis et de sua praesumptione correctus, ad locum, in quo percussus fuerat, rediens, ut ubi iram meruerat, ibi misericordiam impetraret. At ait: „Mi Domine, peccavi in caelum et coram te;[384] minor sum omnibus miserationibus tuis et indignus magnis beneficiis tuis; tu Domine, iuste verberasti me, sed pie sanasti”.[385] In faciem ergo se prosternens petebat veniam iterum et iterum super his, quae stulte cogitaverat
DomK. 229.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/243.html
DomK. 229/1–16.
et leviter[386] locutus fuerat contra Deum. Et ecce, vox facta est ad eum: „Si vis, quas affectas, consolationes habere et dulcedines spiritus, oportet, ut vilem[387] ita te reputes, sicut vermem et lutum, quae calcas.” Quo audito valde consolatus surrexit, gratias Deo agens et humilitatem ex tunc ardenter et libenter amplexus est et sollicite prosecutus.
Haec autem narravit magistro ordinis frater, cui hoc creditur contigisse, qui magnae perfectionis et auctoritatis postea fuit in ordine.
DomK. 229/18[388]–25.
Ad humilitatis virtutem videtur accedere, quod cuidam fratri Teutonico accidit, qui illuminatus a Deo cepit suam miseriam cognoscere et Dei misericordiam cogitare. Occurrit enim ei verbum illud: Descendit cum illo in foveam[389]
[Haec venditum
DomK. 230.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/244.html
DomK. 230/1–8.
iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descendit cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant; et mendaces ostendit eos, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.]
DomK. 230/9[390]–230/25.
e Haec id est sapientia[391] f Iustum venditum / diabolo in primis parentibus g Non dereliquit, / solum etsi ad horam tribulationi exposuit h Sed a peccatoribus: id est daemonibus i liberavit eum / in baptismo. k Descenditque cum eo in foveam / tribulationis. m Et in vinculis / peccatorum n Non dereliquit illum, / sed eripuit cum eo semper existens o Donec afferret illi sceptrum regni / perpetuum in morte q Et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant [/] Hoc erit in die iudicii, cum iusti iudicabunt eos, qui se angustiaverunt, ut dictum est vide V. a [= Sap. 5,1][392]...s Et mendaces
DomK. 231.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/245.html
DomK. 231/1–7.
ostendit eos, qui maculaverunt illum: id est maculatum ostendere voluerunt accusando apud Deum, id est daemones, qui iustos accusant Apocal. XII;
v Et dedit illi claritatem aeternam per permissionem et postea per solutionem[393]
DomK. 231/7–20.
et[394] cogitans, quam misericorditer Deus exemisset eum de tantis periculis, raptus est in amorem Dei et miram devotionem, et prae amore languescebat iacens tribus diebus nec comedens, neque bibens, nisi quantum fratres in os eius cochleari modice infuderunt. In tantam autem ex humilitate devenit tranquillitatem cordis, quod nihil eum poterat perturbare.
DomK. 232.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/246.html
DomK. 232/1[395]–25.
Fratrem quendam decorum corpore et admodum simplicem mulier quaedam ferens speciem sanctitatis multo tempore concupivit. Quem miris quibusdam et coloratis deceptionibus in tantum seduxit, ut usque ad noctis et cubiculi secreta silentia dulciter colloquendo pertraheret usque tunc concupiscentiae suae venena occultans; expectabat infelix, ut ille aggrederetur opus nefarium, quem iam concupiscentia captum esse credebat, eo solo, quod in tali loco et tempore solus cum sola femina loqueretur. Sed mentita est iniquitas sibi;[396] nam frater, licet fatue, tamen innocenter sedens, nihil immundiciae cogitabat. Ubi ergo sensit miserae illius affectum, subito quasi damulla de loco[397] et manibus >se trahentis<[398] exiliit et aufugit. Cum autem istud esset omnino celatum, contigit sanctae memoriae magistrum Iordanem,[399]
DomK. 233.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/247.html
DomK. 233/1–25.
qui tunc temporis illic aderat, ad quendam vexatum a diabolo fuisse deductum, ut oraret pro eo. Cum ergo vir sanctus daemonem adiuraret, ut a Dei creatura exiret, respondit se non exiturum, nisi superveniret, qui in igne extitit, nec fuit combustus. Cum autem hoc saepius dixisset nullum specificans, mirabantur, qui audiebant, nescientes, quid facerent. Unde secundo et tertio dictum magistrum, quem sciebant virum sanctum[400] et iustum ad visitandum obsessum venire rogaverunt. Contigit ergo, cum magister tertia vice venisset, ut dictus frater socius eius esset, statimque in eius ingressu daemon exivit clamans. Frater autem, cum audisset a magistro praecedentia advertens,
DomK. 234.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/248.html
DomK. 234/1–3.
quae facta fuerant, magistro[401] retulit in secreto et cum lacrimis praecedentia universa.
DomK. 234/5[402]–25.
De illo venerabili et sancto fratre Dominico, quodam Hispano, qui socius fuit quandoque beati patris Dominici, relatum est a fide dignis, quod, quia mimos et meretrices expelli fecit de curia regis, quaedam peccatrix et pulchra mulier submissa est ab aliis, ut in confessionis specie impeteret illum instanter, pariter et ardenter; cuius fraudem et inmunditiam considerans vir sanctus respondit: „Diu est, quod tale opus non feci, et modo sum senex et refrigui, nisi igne fuerim calefactus.” Iussit ergo, ut in crastinum rediret et locum secretum pararet et aptum operi tali. Praeparans igitur ignem copiosum et se
DomK. 235.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/249.html
DomK. 235/1–9.
extendens in eo invitabat miseram, ut ibi iaceret cum eo. Illa vero[403] cernens tantam virtutem in eo et, quod non solum in corpore, sed nec in vestimentis eius nullum erat combustione vestigium, compuncta et eiulans coepit alta voce clamare ita, quod notum factum est miraculum multis.
DomK. 235/11[404]–25.
Denique multos novimus et de pluribus audivimus, qui muro continentiae circumsaepti grandia huiusmodi pericula evaserunt. Quorum uni semel in loco opportuno offerebatur voluptas mulcens et blanda valde, et ex altera parte gladius occisionis, nisi daret consensum; sed ipse virtute continentiae vitavit periculum animae et virtute sapientiae periculum corporis et suae et ordinis famae. Ait enim: „Mea carissima domina, ego lumbare ferreum et cilicium porto, deponam illa et die crastina ad vos veniam
DomK. 236.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/250.html
DomK. 236/1–4.
secundum beneplacitum vestrum.” Et sic decipiens illam a diaboli temptatione liberatus est.[405]