DomK. 114.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/128.html
DomK. 114/3[185]–5.
„It kezdetÿk bodogsagos zent damancos atyanknak zentseges es jgeen tevkelletes alazatossagos erkevlcherevl valo jraas ez keppen”
De sanctissimis moribus eius.
DomK. 114/7–22.
Congregato capitulo generali Bononiae anno VI. a confirmatione ordinis, ab incarnatione autem Domini MCCXX, in quo interfuit magister Iordanus Teutonicus[186], qui tres menses in ordine habebat, receptus Parisius ad ordinem ex praedicationibus magistri Reginaldi, de quo supra. Et praesidens[187] in capitulo inquit beatus pater „Ego sum dignus depositione, quia inutilis
DomK. 115.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/129.html
DomK. 115/1–23.
sum et remissus. Multumque se humiliavit in omnibus coram omnibus, qui maior erat omnibus. Cumque volentem cedere fratres nullo modo acquiescerent eius cessioni, decrevit ex beneplacito, ut deinceps statuerentur diffinitores[188] in capitulis, qui haberent potestatem super ipsum et super totum capitulum diffiniendi, statuendi et ordinandi, donec duraret capitulum salva in posterum reverentia magistrali. Magister igitur primus constitutus erat inter illos ut unus ex illis, nisi quod rigore
DomK. 116.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/130.html
DomK. 116/1–23.
primus, abstinentia, vigiliis et ieiuniis sanctitate summus, humilitate altissimus.
Tres episcopales dignitates sibi oblatas diversis temporibus renuit die[189] noctuque divinum in choro frequentans officium. Mensa conventuali parce prae omnibus utebatur. Religiosae institutionis cultor custosque praecipuus, omnique studio nitebatur, et sincere et integre ab omnibus servaretur,[190] et si quando humana fragilitate aliqua a quoquam commissio fiebat negligentius vel omissio,
DomK. 117.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/131.html
DomK. 117/1–23.
non parcebat omnino. In correctionibus autem tam dulcem servabat rigorem, tamque rigidam tenebat dulcedinem, ut et sufficienter puniret culpabilem, et hominem non turbaret. Si videbat fratrem quemque praeoccupari aliquo delicto, fiebat quasi non videns, non habens os loquale et dissimulando transivit. Opportunitate vero data dicebat illi fratri: „Frater, non bene egisti faciens, quod non licet; da gloriam Deo et confitere peccatum tuum.” Et sicut se exhibebat ut patrem verbera correctionis infligendo, sic etiam
DomK. 118.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/132.html
DomK. 118/1–23.
ut matrem ubera consolationis exhibendo. Omni fere die, nisi grande impedimentum obstaret,[191] praedicationem populo vel collationem fratribus faciebat; cum tali devotione tantaque lacrimarum effusione loquebatur, ut ipsos ad compunctionis gratiam et lacrimas provocaret.
Cum egrederetur occasione quacumque, vir beatus omnibus secum euntibus per se vel per alios proposuit verbum Dei, et aut disputans aut conferens aut orans aut legens a divinis colloquiis non cessabat. At quando loqui vel orare
DomK. 119.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/133.html
DomK. 119/1–23.
non oportebat, dicebat sociis „praecedite, et cogitemus de Salvatore nostro”. Tunc audiebant eum gementem ad Dominum et medullitus suspirantem. Numquam iratus visus est, nec commotus vel turbatus in labore itineris vel fervore passionis[192], sed semper in tribulationibus patiens. Discalciatus per vias pedibus ambulabat, villas autem et civitates transiens calceos induebat, quas egressus rursus discalciatus incedebat. Portabat autem calceos super spatulas et capam
DomK. 120.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/134.html
DomK. 120/1–23.
et alias vestes suas, et nolebat in his portandis ab aliquo sublevari. Et si quando offendebat pedem ad lapides, inturbatus alacri voce dicebat sustinens „haec est paenitentia”. Sic nudis pedibus ambulans ab urbe Roma cum venisset ad locum, ubi erant acuti lapides, dixit socio: „En, ego miser, hic fui coactus semel calciare me.” Qui dum quereret causam, respondit Beatus Dominicus: „quia tunc pluerat.” In eadem via ex redundantia aquarum rivi[193] et flumina plurimum creverunt. Tunc sanctus in turbine gaudens laudabat et benedicebat Dominum cantans hymnos „Ave, maris stella” et „Veni, creator spiritus” integre alta voce. Venientes
DomK. 121.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/135.html
DomK. 121/1–23.
autem ad aquas inundantes signabat eas signo crucis dicens socio multum pavido, ut transiret. Confisus tamen ille de signo crucis ab eo facto et oboedientia pericula inundantium aquarum cum sancto securus et prospere pertransivit. Cum autem declinare deberet cum sociis ad manendum, non secundum suam voluntatem, sed sociorum hospitium quaesivit.
Ambulans per civitates et villas vix oculos a terra elevabat, existens in via fere singulis diebus celebrabat cum multis lacrimis applicans ad hospitium; si erat ibi ecclesia, semper prius ibi ibat
DomK. 122.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/136.html
DomK. 122/1–23.
adorandum. Cum extra conventum erat audiens primam pulsationem ad matutinum, surgebat et excitabat fratres ad matutinas dicendum. Totumque officium divinum diurnum pariter et nocturnum cum multa devotione horis competentibus exsolvebat, ut nil dimitteret. Et post completorium erat cum sociis in silentio[194] in itinere, ac si esset in conventu. Maneque, dum ibat, servabat et servare faciebat silentium usque ad horam tertiam. Iacebat in paleis vestitus et calciatus, sicut ambulabat, nisi quod sotulares[195] forte extrahebat. Per viam quoque servabat ieiunium continuum
DomK. 123.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/137.html
DomK. 123/1–23.
a festo exaltatonis Sanctae Crucis usque ad resurrectionem dominicam, et similiter in aestate ieiunia non solum ecclesiae sed etiam ordinis. Comedebat, quae ei apponebantur exceptis carnibus conditis. Quando veniebat ad conventum, convocans fratres faciebat eis sermonem conformans se conventui in cibo et in mensa, conservabatque regulam plenissime et servare faciebat.
Dum quadam vice iret graviter infirmatus in via propter hoc nec carnes comedit, nec ieiunium fregit, neu pictantiam[196] sibi fecit, nisi aliquando de pomis vel rapis, ieiunia statuta in regula id est constitutionibus
DomK. 124.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/138.html
DomK. 124/1–23.
in sanitate et infirmitate ea observans. Religiosorum monasteria visitabat praedicans eis verbum Dei. Hortabatur fratres, ut cum omni diligentia caritatis solliciti essent de animarum salute ad praedicandum benevoli et parati. Et ut hoc officium liberius possent exercere, noluit, ut ad hoc habiles et deputati temporalium[197] exteriorique occupati sollicitudine ad alia traherentur. Decreverat ab initio pius et discretus pater, ut conversi illiterati temporalibus administrando praeessent, et ceteri orationibus et praedicationibus vacarent. At discretiores fratres in tali
DomK. 125.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/139.html
DomK. 125/1–23.
administratione patri non annuerunt timentes, ne forte inconvenientia sequerentur. Et quia sine scientia scripturarum sanctarum perfectus praedicator potest esse nullus, suadebat fratribus, ut semper studerent in Vetere et Novo Testamentis. Ipse etiam pater evangelium Sancti Matthaei et epistulas secum deferens multum in eis studebat, ut paene cordetenus[198] retineret. Figmenta[199] etiam philosophica parvi pendebat. Ad confessiones audiendas peccatorum paratus et benignus fuit et consolationes faciendas tribulatis valde serenus et clemens fuit.
Dum quendam legistam Bononiensem ingressum ordinem praedicatorum amici et consanguinei conarentur extrahere de religione, timentes fratres
DomK. 126.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/140.html
DomK. 126/1–13.
quosdam milites devotos conventui cum deliberassent in adiutorium advocare, ait ad illos pius pater: „Non indigemus saeculari auxilio vel humano. Ego enim video plus quam ducentos angelos circa ecclesiam ad fratrum custodiam deputatos.” Recesserunt ergo, cum venissent terrore caelesti pavidi effecti.
DomK. 126/15[200]–23.
XIII. Celebrato secundo capitulo generali Bononiae ibi magister Iordanus[201] fuit factus prior provincialis in Lombardia. Misit autem beatus pater in Angliam fratres tres ad praedicandum et conventum instituendum. In Hungariam quoque misit magistrum Paulum[202] ad praedicandum, qui
.
DomK. 127.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/141.html
DomK. 127/1–23.
paulo ante legens[203] Bononiae in iure canonico ingressus fuerat Ordinem Praedicatorum.
Hic pater gloriosus utriusque hominis puritate et decore preciosus omnium in se provocabat aspectum pariter et affectum. Erat namque staturae mediocritate aequalis, corporis tenuitate agilis, facie pulchra et paulisper rubeus. Barba vero eius et capilli aliquantulum rufi coloris speciem praeferebat, de fronte eius et inter ciliis splendor quidam radiosus micabat, qui omnes ad venerationem eius et dilectionem attrahebat. Hilaris semper et iocundus apparebat, nisi cum ad compassionem pro afflictione proximi movebatur. Manus longas habebat. Pulchram vocem et magnam et tubaliter
DomK. 128.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/142.html
DomK. 128/1–23.
resonantem. Calvus non fuit, sed coronam rasilem totam integram habebat paucis canis respersam. Hoc vas fictile et corpus fragile plasmavit sicque sua gratia perornavit conditori manus, ut esset templum Dei et Spiritus Sanctus habitaret in eo.
Pernoctabat autem in ecclesiis et orabat modo geniculans, modo se prosternens. Cumque lassitudine succedente somni interpellabat necessitas, sine altari sine alio quocumque loco aut certe super lapidem ad instar patriarchae Iacob capite inclinato paululum requiescens rursus evigilabat ad orationem spiritusque fervorem.
DomK. 129.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/143.html
DomK. 129/1–23.
Circuibat tunc visitans altaria sanctorum patrocinia invocans, sic usque ad noctis medium perdurabat. Postea fratres dormientes quietissime visitans discoopertos operuit, ipsosque cruce Christi signans ad oratorium redibat continuando orationem. His horis multos insultus daemonum sustinuit, multosque de ipsis triumphos reportavit, multas illustrationes divinas revelationesque percepit. Vix umquam ipse lectulo dormiens cum tamen ipse alios ad quietem diligentius hortabatur. Numquam aliquid a Domino petiit, quin
DomK. 130.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/144.html
DomK. 130/1–23.
ab eo impetraret ad votum: ut supra ostensum est. Erga dominici corporis sacrum flagrabat devotione permaxima. Frequenter dum elevaretur corpus Christi in missa, in mentis elevabatur excessum maiestatis divinae praesentia delectatus. Verus erat pauperatis amator, in vestibus, in calciamentis, in libris, in aedificiis, in cibis preciosa et curiosa habere refugit, sed humilia religioni ac paupertati congrua in se et fratribus suis elegit. Unde cum semel Bononiam veniens invenisset cellulas fratrum aliquantulum in aedificio sublevatas
DomK. 131.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/145.html
DomK. 131/1–23.
plusquam prius erant, vocavit procuratorem et cum lacrimis ei dixit: „Quare cito vultis palatia erigere?! Non decet pauperes religiosos de eleemosynis viventes sumptuosa aedificia habere.”[204] Quid diceret pater sanctus, si nunc attenderet ad ecclesiam et domos et cellas fratrum ampliatas, testudinatas, in caelum elavatas, in sculpturis et picturis
DomK. 132.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/146.html
DomK. 132/1–23.
curiosissime ornatas, in paramentis aureis et purpureis copiosas[205] super catedrales ecclesias, in vestibus fratrum, in lectis eorum pompas dominorum exsistentes. Nec ab esa carnium abstinentes, cum sani et robusti, nec ieiunia, non solum ordinis, sed nec ecclesiae servantes; non solum in communi, sed in singulari possessiones et redpitus habentes; non ex dispensatione, sed ex dissipatione[206] praelatorum, non studiis vacantes, sed visitationibus et frequentationibus
DomK. 133.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/147.html
DomK. 133/1–23.
monasteriorum, ut de ceteris taceamus. At si qui litteris intendant, non saluti animarum inde consulere affectantes, sed ut vocentur ab hominibus rabi, ut exemptionibus gaudeant, quae utinam non sint tales, ut a patria etiam superna eximant[ur] et excludant[ur][207]. Quid,[208] pater sancte, diceres de his, nisi quia hic non est ordo, quem institui, pro quo tantum laboravi. Ubi nullus ordo et utinam sempiternus horror non inhabitet.[209]
DomK. 134.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/148.html
DomK. 134/1–23.
Utique filiis debetur hereditas secundum dictum apostoli:[210] Si filii et heredes. Sed ut dicit Hieronymus di. xl. Non est. Filii sanctorum sunt, non qui tenent loca eorum sanctorum in domo, in habitu, in nomine, sed qui exercent opera eorum. Non sunt ea, quae dicta sunt opera patris Dei, sed opera patris diaboli. Oportet nempe filios servare testamentum patris, al’s contra faciendo debent hereditate privari. Audiant ergo fratres testamentum patris Dominici. „Haec” – inquit – „in extremis constitutus vobis tamquam filiis possidenda derelinquo hereditario iure. Caritatem habete!
DomK. 135.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/149.html
DomK. 135/1–23.
Humilitatem servate, paupertatem voluntariam possidete. Admonuit quoque summopere cavenda consortia feminarum, maxime iuvencularum, quae animos etiam viriles emolliant. Et in his quidem manifeste comprehenduntur oboedientia, in vitanda familiaritate feminarum castitas. Caritas autem praemittitur, ut precipuum, quae est finis religionis omnis. Quod autem, ut in sacra habetur eius historia, dicitur, quod quanta potuit districtione, prohibuit, ne quis in hunc ordinem possesiones induceret temporales, maledictionem Dei
DomK. 136.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/150.html
DomK. 136/1–23.
et suam imprecans in contrarium facienti. In hoc commendandus est zelus eius ad paupertatem et omnino servandum testamentum eius, ubi necessitas non urgeat, ne maledictionem incurrat. Sed ubi necessitas (quae non habet legem, sed ipsa sibi facit legem, ut dicitur. j. q. j. §. Sed notandum) ad hoc urgeat, utpote quia fratres aliter vivere non possunt in numero competenti experientia habita, quae est rerum magistra. Verum quia ultra prohibitionem beatissimi patris cum maledictione adiuncta expresse per constitutiones factas in capitulo generalissimo hoc etiam strictissime inhibetur, quae constitutiones approbatae sunt ab ecclesia. Ideo non videtur tute hoc fieri sine dispensatione Sedis Apostolicae. quae in huiusmodi
DomK. 137.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/151.html
DomK. 137/1–23.
(cum positiva sint) habet plenitudinem potestatis. Si enim Deus secundum diversitatem temporum mutat prohibitiones et ordinationes factas hominibus, ut patet de caeremonialibus et iudicialibus praeceptis Veteris Legis, quae ablata sunt in Nova secundum litteram, cum etiam ad illa additae sunt multae maledictiones Dei in transgressores eius. Et ecclesia etiam mutat sua decreta et constitutiones, cum necessitas vel utilitas urget, ut dicitur de consang. et affi. Non debet, nec hoc ascribendum est levitati, sed rationi. Ita etiam si mutatis conditionibus illius temporis mutetur seu dispensetur illa constitutio, cum aliter apparet sustentari non posse. Tunc enim alii religiosi non erant, nisi monachi,[211] qui non mendicabant, quia non egebant, unde copiose eleemosynas recipiebant. Nunc multiplicatae sunt
DomK. 138.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/152.html
DomK. 138/1–19.
religiones quaestuantium etiam in utroque sexu. Et quoniam abundavit iniquitas, refriguit caritas multorum, et multiplicitatis paenuriis, guerris et pompis laicorum parci sunt in eleemosynis dandis, et libentius expendunt in capellis vel ornamentis superfluis et pomposis ecclesiarum, quam in subventione pauperum. Haec breviter et incidenter sint dicta salvo super meliori iudicio.[212]
DomK. 138/20[213]–23.
„Immar teryevnk az istoriara · es zolyonk ez zentseges atyanak zent damancosnak · az ev vtolso betegsegerevl · es ev bodog kÿ mulasa
Ad historias redeundo. De infirmitate ultima et transitu felicissimo sancti patris.
DomK. 139.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/153.html
DomK. 139/1.
rol ez keppen monduan”
DomK. 139/1–23.
Celebrato secundo Capitulo Generali beatus pater circa finem Iulii ex itinere venit Bononiam fessus et labore viae, aestus quippe maximus erat, et licet gravatus corpore cum priore domus et fratre Rodulfo procuratore usque in noctis partem de statu et negotiis ordinis loquebatur. Qui cum ad quiescendum pergerent, instabant rogantes patres, ut ad quietem componeret membra fatigata, et matutinis non interesset. Quorum precibus non acquievit, sed ecclesiam ingressus more solito pernoctavit, et matutinis cum aliis interfuit. Post matutinas dixit priori, quod dolorem capitis pateretur. Ex tunc
DomK. 140.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/154.html
DomK. 140/1–23.
cepit languere. Invalescente autem infirmitate confortatus spiritu Deo infatigabiliter adhaerebat. tam patienter aegritudinem illam sustinens, ut semper iucundus et hilaris appareret, licet dissenteria urgeretur et febribus ureretur. Sciens autem diem mortis proprimo sibi imminere, iussit se coram novicios convenire. Quos serena facie intuens ad amorem Dei et Ordinis et ad devotionem religionis et observantiam verbis dulcissimis hortabatur. Nec tum sic debilis acquievit requiescere super lectum.
Exinde vocatis duodecim fratribus discretioribus priori conventus fratri Venturae de omnibus actibus suis generaliter est confessus,
DomK. 141.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/155.html
DomK. 141/1–23.
dixitque fratribus: „en usque in hanc horam incorrupta carne misericordia Dei me conservavit, illibatamque virginitatis munditiam custodivit. Quae ut in vobis immaculata permaneat castitas, feminarum omnium suspecta consortia devitate. In fervore spiritus Domino deservite, et promotioni et dilatationi ordinis intendite, stabiles in sanctitate manete in religione canonica.”
Filii de patris salute solliciti ad „Sanctam Mariam in monte”[214] deportarunt sperantes in melius eius corpus reformari, quia locus sanior. Qui ibi positus
DomK. 142.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/156.html
DomK. 142/1–23.
cum viribus magis coepisset destitui, sentiretque dissolutionem sui corporis imminere, iussit vocari priorem, quem secuti sunt XX fratres desiderio visitandi patrem suum debilem. Qui coram se positis predicavit iacens sermonem pulchrum et valde motinum ad eos faciens. Audito autemque rector ecclesiae illius disponebat eum in sua ecclesia sepelire. Dixit humiliter et mansuete: „Absit, ut ego sepeliar nisi sub pedibus fratrum meorum.” Ad tollendum igitur contentiones „Portate me” inquit „sub divo extra domum, ut possitis me in vestra ecclesia sepelire.” Tollentes igitur filii dilectum patrem tulerunt illum ad domum Praedicatorum, paventes tum ne in via deficeret.
DomK. 143.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/157.html
DomK. 143/1–23.
In quadam igitur cella eum locantes sacramentum extremae unctionis exhibuerunt. Frater Rodulfus caput Sancti tenens sudorem faciei eius cum panno lineo extergebat. Flebant autem astantes fratres videntes in agone dulcissimum patrem, cuius se dolebant consolatione destitui, nunquam in ea gratia similem habituri. Quos pater pius lacrimantes aspiciens consolatus est eos dicens: „Nolite plorare, carissimi, nec vos mei corporalis turbet discessio. In loco, ad quem vado, utilior vobis ero, quam hic fuerim. Et post mortem advocatum potiorem habebitis, quam in hac vita habere possitis.” Grandis haec in morte sua fiducia.[215] Metum iustum cum omnino proloquitur, qui nec mori
DomK. 144.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/158.html
DomK. 144/1–23.
timuit, nec de aeternitatis introitu dubitavit, ubi et patrocinari tam confidenter filiis se promisit. Tunc interrogavit eum unus ex fratribus: „Pater, ubi vis corpus tuum sepeliri?” Respondit: „sub pedibus fratrum.” Tunc vocatis ad se fratribus et priore dixit: „Praeparate vos!” Qui cum ad commendationem animae dicendam essent sollemniter parati, dixit eis: „Exspectate adhuc!” Tunc dixit ei prior: „Pater, tu scis quo nos dimittis desolutos et tristes. Memento nostri ut ores pro nobis ad Dominum.” Tunc in Deum iam totus
DomK. 145.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/159.html
DomK. 145/1–23.
absorptus homo suavissimus elevatis manibus in caelum dixit: „Pater sancte, tu scis, quod libenter perstiti in voluntate tua, et illos, quos dedisti mihi, custodivi et conservavi. Ego recommendo eos tibi, conserva eos et custodi! Et ego ad te venio, Pater caelestis.” Et post haec sciens, quod venit hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, dixit fratribus: „Incipite!” Qua devotione, quibus lacrimis, quot singultibus tunc completum fuerit commendationis officium, novit, qui non sprevit gemitus pauperum.[216]
DomK. 146.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/160.html
DomK. 146/1–23.
Et cum in fine commendationis dicerent: Subvenite sancti Dei, occurrite angeli etc.,[217] elevatis manibus ad caelum emisit spiritum. Affuit autem in hac hora transitus sui Beata Virgo cum filio, prout revelatum cuidam devoto patri, priori conventus Brixiensis,[218] qui dicebatur frater Guala, Lombardus, postea Brixiae[219] episcopus fuit. Hic enim eadem die et hora, qua pater sanctus
DomK. 147.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/161.html
DomK. 147/1–23.
migravit e saeculo anno aetatis suae LI., sub feria VI., hora. VI., levi depressus somno post orationem vidit interioribus oculis quandam aperturam in caelo, per quam submittebantur candidissimae scalae. Summitatem unius scalae tenebat in manu Beata Virgo Maria, alterius summitatem filius eius, Iesus Christus tenebat. Angeli vero discurrebant per eas ascendendo et descendendo. Et in fine utriusque scalae sedes posita erat in uno. et super eam sedens, qui similis erat fratri praedicatori habenti faciem velatam, eunti versus Hierusalem caelestem. Scalas autem illas sursum trahebant dominus Iesus cum matre paulatim, et ducebatur sursum simul cum illis scalis sedes pariter cum sedente comitantibus angelis.
DomK. 148.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/162.html
DomK. 148/1–23.
Denique receptis in caelum scalis et sede cum sedente apertura illa clausa est visioque disparuit. Quapropter subito dictus frater pergit Bononiam, et repperit, quod illo die et hora pater e mundo in caelum transierat. Hoc etiam idem ostensum est fratri Raoni Romano, sancto viro eiusdem ordinis. Nam in missa orans pro eo, quem audierat infirmatum, vidit in excessu mentis positus Beatum Dominicum corona aurea laureatum mirabili splendore fulgentem duobus comitatum Bononia[220] egredientem:[221]
DomK. 149.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/163.html
DomK. 149/1–19.
ex qua visione intellexit illa hora patrem decessisse in caelum, prout viderat, sicut fuit. Eius sepulturae interfuerunt dominus Ugolinus, cardinalis Hostiensis, tunc in Lombardia legatus, qui postea summus creatus pontifex Gregorius IX. dictus Sanctorum Cathalogo eum ascripsit[222] et multi alii praelati ecclesiae. Catenam autem ferream, quam ad lumbos cinctam ferebat, devotae accipientes: eam magistro Iordani[223] successori dederunt.
DomK. 149/20[224]–150/3.
„It kezdetÿk zent damancos atÿanknak zent testenek el temeteserevl <es felemeleserevl valo jras ez keppen monduan ·>
De sepultura et translatione[225] eius
DomK. 150.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/164.html
DomK. 150/1–3.
Es alazatos helÿrevl · meltosagosb magasb helyre valo valtoztatasarol el vitelerevl ez keppen”
DomK. 150/3–23.
frater Rodulfus, qui tunc erat procurator. vir industrius, ad cuius nutum omnia gerebantur, in arca de lignis fabricata ad hoc aptis corpus sacrum deponi fecit, ferreis clavibus firmiter conclusa. Locumque sepulturae magnis lapidibus forti caemento connexit, et circumseptum undique communivit. Motus enim erat, ne quid circa preciosum thesaurum agerent impii malo dolo, aut devotio stulta alicuius astu re aliquid de eo furaretur.
Eodem anno dormitionis eius tempore hibernali cepit odor suavissimus et maximus circa eius fragrare sepulchrum.
DomK. 151.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/165.html
DomK. 151/1–23.
ac per totam ecclesiam circumfundi. Quae odoris fragrantia duravit per multos dies. Cumque cepissent innovari signa et multiplicari miracula, de quibus infra patebit, videntes fideles vere in loco operari virtutem, decreverant facere clausuram ad sepulchrum et pannis Sericis operire. Fratres autem non admiserunt timentes notari de cupiditate vel iactantia, si hoc facerent vel fieri paterentur. Itaque crebrescentibus per totam Italiam per merita Sancti Dominici miraculis evidentibus fidelium dignum duxit devotio corpus Beati Dominici
DomK. 152.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/166.html
DomK. 152/1–23.
humili prius reconditum loco ad altiorem locum debita cum reverentia transferre.
Anno igitur Domini MCCXXXIII inditione VI pontificatus domini Gregorii noni anno VI, tempore domini Frederici II imperatoris, anno XVII a confirmatione ordinis, a transitu vero eius XIII facta est translatio[226] corporis eius per hunc modum. Congregatis Bononiae ad Capitulum Generale fratribus sub bonae memoriae fratre Iordane, qui ei successerat immediate in magisterio ordinis, frater Stephanus provincialis Lombardiae ceterique fratres conuentus Bononiae considerantes locum sepulchri humilem
DomK. 153.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/167.html
DomK. 153/1–23.
et depressum: ubi pluviales aquae defluxerant, simulque verentes conditionem humanae miseriae, si corruptio quaelibet exhalaret. Translationem occulte facere disponebant, sed nullatenus potuerunt. Noluit enim Dominus suam suique sancti gloriam occultari. Aderat in capitulo inter ceteros patris ordinis frater quidam, vocatus Nicolaus de Iuvenatio, virtute et opinione praeclarus, qui fundavit conventum ordinis Perusii.[227] Qui dum anxius esset, utrum Dominus sanctum suum in ipsa translatione corporis sui aliquibus miraculis exaltaret, astans ei quidam in visione
DomK. 154.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/168.html
DomK. 154/21–23.
dixit ei. Hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo, salutari suo. Quod utique impletum est. Nam statuta hora ad hoc opus sacratissimum exequendum et intuendum qui idonei sunt aestimati, convenerunt: sanctus archiepiscopus Ravennas aliique plures episcopi, necnon et dulcis pater magister ordinis, frater Iordanis cum diffinitoribus capituli, potestasque[228] Bononiensis cum multis civibus honoratis cum fratribus et laicis devotis.[229] Ambientesque sepulchrum beati patris, accedentes provincialis Lombardiae et frater Rodulfus, ut aperirent sepulchrum, invenerunt durissimam terram cementumque fortissimum, utpote per annos XIII solidatos, quod vix picconibus et ferreis malleis et instrumentis lapidem abstulerunt.
DomK. 155.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/169.html
DomK. 155/1–23.
Elevato igitur lapide necdum capsa aperta egressus est odor suavis et delectabilis, ut non tam sepulchrum, quam cella[230] videretur referta aromatum. Eratque tam magnus et ingens, quod omnium, qui aderant, sensus totamque ecclesiam adimplevit, incognitus et dissimilis omni rei naturali.[231] Tunc archiepiscopus cum omnibus, qui aderant, stupore et gaudio repleti cum lacrimis et devotione se prostraverunt laudantes Deum, qui sanctum suum mirificavit. Manifestata capsa, in qua repositum fuerat corpus,
DomK. 156.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/170.html
DomK. 156/1–23.
adhuc maior odor dulcis perceptus est. Apertaque capsa ablatis clavibus inextimabilis odor ex ossibus sanctis patefactis emanavit. Extrahentesque de ipsa capsa in aliam novam reverenter sacra ossa deposuerunt clavibus offirmantes. Deinde VIII. die potestas Bononiae cum multis civibus honoratis, qui translationi non interfuerant, [advenerunt et][232] iterum sepulchrum apertum est, ut a devotis filiis sacrae reliquiae viderentur. Tunc dulcissimus pater Iordanis[233] piissimum caput beati Dominici purissimis manibus tenens filiis obtulit osculandum.
DomK. 157.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/171.html
DomK. 157/1–23.
[Ó mely édes pacem...][234] Erant autem CCC et ultra fratres, qui ad hoc sanctitatis oscula accedentes eum suavissimum odorem perceperunt. Multoque post tempore remansit odor in priori sepulchro et rebus ibi positis. In vestimentis quoque et manibus eorum, qui sacras reliquias contingerant, per plures dies odor remansit, nec etiam lotis et confricatis manibus recedebat. Qua in re pensandum est, quam immensis deliciis perfruatur spiritus, cum tanta suavitate redolet adhuc in pulvere iacens corpus. Postmodum capsa, ubi corpus reconditum est
DomK. 158.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/172.html
DomK. 158/1.
in sepulchro marmoreo est clausa.
DomK. 158/2[235]–23.
XVI.§ Post mortem Beati Dominici plura miracula meritis eius ad invocationem ipsius in diversis partibus sunt patrata in omni infirmitatum seu defectuum genere corporalium. Nam quibusdam reddidit loquelam. Unde duo pueri filii cuiusdam Alberti muti a nativitate, quorum unus erat aetatis annorum V et dimidii, alter annorum trium cum dimidio, facto voto a patre pro eis Beato Dominico locutionis officium expedire divinitus perceperunt. Idem cuidam puellae Bertae nomine beneficium concessum.
Caecis visus restituit. Nam quaedam mulier, Durda nomine oculorum privata lumine per tres annos et ultra, voto facto Beato Dominico lumen clarum recepit.
Surdi auditum per invocationem nominis eius recuperarunt.
DomK. 159.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/173.html
DomK. 159/1–23.
Quaedam enim nomine Richaldina diocesis Ymolen[...?], quae per annum et amplius ita surda erat effecta, ut nihil audita perciperet, nisi fortiter auribus eius inclamatum fuisset. Invocato ab ea BeatoDominico auditum recepit.
Hydropici curati sunt. In Sicilia erat quidam iuvenis mira habens ventrem turgitate extentum, aliis membris tanta gracilitate debilitatis, ut mortem vicinam expectaret. Is tanta egestate compulsus[236] ad campos ibat, ut fascem lignorum apportaret, qui seipsum portare non poterat. Et dum quodam die iacens in campo miseriam suam querulosis vocibus deploraret, venit in mentem
DomK. 160.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/174.html
DomK. 160/1–23.
quod Beatus Dominicus se invocantibus clemens et misericors esset. Unde et sumpta fiducia votum fecit Deo et Beato Dominico, ut si meritis eius sanaretur, per annum gratis fratribus suis deserviret. Cui mox astitit quidam frater in habitu ordinis, qui creditur fuisse Beatus Dominicus, qui extendit manum ad folia arboris, sub qua iacebat et ait. „Accipe folia huius sambuci, ter bibe et sanaberis.” Quo dicto disparuit. Hic autem surgens folia sambuci collegit, lapidibus succum ex sambuco expressum ter bibit, et venter eius subito detumuit et sanatus est.
Alteri hydropico se ei recommendanti apparuit
DomK. 161.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/175.html
DomK. 161/1–23.
in somnis et ventrem eius tumentem aperuit, immunditias detraxit et consolidavit et sanatus est.
Paralytici consolidati sunt.[237] Quaedam enim mulier Lyseria nomine paralytica orans ad ipsum sanata est perfecte.
Fatui sensus integritatem receperunt.[238] Quidam enim Bulcho nomine tanta insania ferebatur, ut cum omnes obviantes sibi ut rapidus canis insurgeret et fere nil comedens die noctuque furiis agitabatur, ductus demum ad reliquias Beati Dominici ad contactum earum sanae mentis effectus.
DomK. 162.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/176.html
DomK. 162/1–23.
Quidam retortus habens pedes ad tumulum eius veniens oratione fusa sanatus est.
Quaedam mulier ab antiquo habens tempore dorsum monstruose contractum ad sepulchrum eius accedens liberata est.
In Sicilia apud Augustam cuiusdam matronae filia cum longo tempore vitio lapidis graviter laborasset et de consilio medicorum aliud remedium nisi incissuram non videretur. Timens filiae ex incissura, commendavit votum vovens Beato Dominico. Sequenti nocte apparuit Beatus Dominicus dormienti et in manu eius
DomK. 163.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/177.html
DomK. 163/1–23.
lapidem quo torquebatur, posuit. Quae evigilans sanatam se sensit et in manu sua invenit lapidem, quem fratribus adducens et visionem enarrans illum lapidem in signum ibi dimisit.
In eadem civitate cum quaedam mulieres devotae venientes ab ecclesia fratrum praedicatorum in festo translationis[239] Beati Dominici reverterentur domum, invenerunt quandam vicinam prope domum filantem. Quam caritative cum arguerent, quare in festo tanti sancti a servili opere non cessaret, illa indignanti animo et facie turbata respondit. „Vos, qui estis beguttae[240] devotae fratrum, festa colite sancti viri.” Statimque oculi in tumorem versi sunt
DomK. 164.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/178.html
DomK. 164/1–18.
cum pruritu, et ex ipsis vermes scaturire coeperunt. Itaque vicina, quam in auxilium vocavit, XVIII vermes inde eduxit ex oculis. Quae compuncta corde statim ad ecclesiam praedicatorum cum eiulatu cucurrit ante ianuam se prosternens et peccatum confitens votum vovitque de cetero numquam sancto detraheret, sed festa eius devote custodiret. Quo facto tumor disparuit et sanata est in oculis. Multa alia in vita et post mortem facta miracula meritis beati Dominici, quae ob brevitatem dimissa sunt.
DomK. 164/20[241]–24.
„It kezdetyk nemelÿ rettenetes pelda azokrol · kyk zent damancos atyankat meg zolyak ragalmazyak · Ez keppen monduan”
DomK. 165.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/179.html
DomK. 165/1[242]–23.
In[243] quodam conventu Ordinis Minorum accidit, ut quidam pernitioso erroris spiritu seducti verbis malignis in sanctum Dei Dominicum garriendo ipsius meritis derogabant. Erat autem inter eos quidam bonus frater, qui ab hac blasphemia custodierat linguam suam. Huic Sanctus apparens Dominicus dixit illi: „Dic guardiano et fratribus tuis, ut omnia quae conservare voluerint, hinc efferant, quod domum istam incendam propter blasphemiam, quam mihi detrahunt. Manet namque propter hoc Domini iudicii sententia super eos.” Qui cum fratribus retulisset, irridebant eum ac fantasticum appellabant.
DomK. 166.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/180.html
DomK. 166/1–23.
Die[244] ergo, quo non credebant, et hora, qua non putabant, egressus ignis, ut praedictum fuerat, et omnia concremavit. Extimantes autem non divina ultione sed casu hoc contigisse impenitentes super peccato suo reaedificare coeperunt. Qui dum casulas humiles et viles domunculas in quibus utcumque habitare poterant, erexissent nec tamen de commisso contriti ad cor redirent, apparuit secundo eidem fratri Beatus Dominicus dicens: delebo per ignem in ultionem blasphemiae habitacula ista.
[Lectio III.] Qui dum haec referret fratribus, visa sunt eis
DomK. 167.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/181.html
DomK. 167/1–23.
quasi[245] deliramenta verba ista. Tunc ergo etiam exarsit ignis improvisus ut prius et flamma combussit eos multo amplius saeviens et devastans. Sed nec tum reversi sunt ad percutientem se casui plagam reputantes. Aedificaverunt igitur iterum quod non poterat persistere, quod carebant fundamento paenitentiae pro commisso. Instauratis autem structuris congruentibus tertio apparuit illii devoto fratri pater Sanctus Dominicus dicens. „Adhuc oportet, ut iniuriam meam in vobis puniam et ulciscar.” Tunc bonus frater ille ait: „Parce iam pater pie, quod iam pauperes facti sumus nimis.” Cui sanctus pater: „Exigit Dei iustitia, ut trinam de vobis capiam ultionem.
DomK. 168.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/182.html
DomK. 168/1–14.
Post[246] haec egressus ignis a Domino omnia, quae habebant, consumpsit, etiam ad fundamenta penitus non relinquens. Non ergo ponat homo terrestris in caelum os suum, ut sanctis detrahat. Introierunt enim in potentias Domini tenentes gladios in manibus, ut faciant vindictam in hostes suos conculcentque pedibus suis colla regum. Iudicabunt enim nationes et dominabuntur populis.
DomK. 168/15–17.[247]
„It kezdetyk egy pelda azokrol · kyk zeretyk zent damancos atyankat es ev fyayt · Ez keppen monduan”
DomK. 168/18[248]–23.
I. lectio. In[249] quodam monasterio Ordinis Cisterciensis Maguntiae diocesis erat quidam venerabilis abbas nomine Dictimarus religiosissimus conversatione, moribus suavissimus, eleganti statura, spectabilis benignitate, sermone dulcis et affabilis, misericors in pauperes
DomK. 169.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/183.html
DomK. 169/1–25.[250]
et afflictos, inter monachos devotus et humilis, ac fratres praedicatores propter Beatum Dominicum speciali amore complectens. Unde eorum conventibus largissimas eleemosynas frequenter mittebat et sibi familiaribus fratribus nonnulla commoda impendebat.
II. lectio. Cum haec indefessus ageret, contigit eum ad capitulum generale sui ordinis euntem in quodam sui ordinis coenobio graviter infirmari. Quem cum medicus visitasset et infirmitatis circumstantias examinasset, desperans de vita viri pronuntiavit eum in proximo mori. Licet autem medicus taliter loqueretur, erat tamen cor eius fiduciam habens in Domino et in Beato Dominico, servo eius. Cumque nimia oppressus debilitate
DomK. 170.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/184.html
DomK. 170/1–25.
iaceret[251] anxius, vidit vigilans Beatum Dominicum cum eius[252] socio ad se introeuntem. Sedit autem Beatus Dominicus ad caput lectuli, socius vero ad pedes. Abbas vero putabat, quod fratres aliqui venissent ad eum gratia visitandi, et Sanctum Dominicum non cognovit.
III. lectio. Tunc dixit Beatus Dominicus ad infirmum: „Confortare, abba, in Domino, quia de hac infirmitate convalesces.” Dicit ille: „Unde hoc nosti, mi dilecte?” Respondit Sanctus Dominicus: „Ego sum Dominicus, servus Altissimi, qui Ordinis Praedicatorum fundator exstiti, qui a Domino ad te missus sum haec salutis gaudia nunciare.” Audiens abbas Sanctum adesse Dominicum exhilaratus nimis sperabat se cum tam dilecto patre propensius locuturum. At ille ab eo disparuit absque mora. Abbas autem Dictimarus
DomK. 171.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/185.html
DomK. 171/1–9.
confortatus[253] a Sancto Dominico recepit plenam protinus sanitatem. Vixit autem postea per plures annos Deo, Beatae Mariae et Beatae Dominico valde devotus. In extremis vero constitutus fratres praedicatores suo successori recommisit, et sic in senectute bona devotissime ad Deum migravit.
DomK. 171/10.[254]
„Jt es egy pelda kezdetyk zent damācosrol”
DomK. 171/11[255]–25.
Nobilis quidam[256] de Apulia, qui fratres praedicatores transeuntes per castrum suum hospitio recipiebat, habebat in palatio suo in propria camera imaginem beati Dominici depictam in tabula lignea. Cum igitur quodam mane cum uxore et tota familia in ecclesia sua missam audiret, casu palatium eius corruit et dissipatum fuit. Habebat autem unicum filium, qui in lecto remanserat, qui palatio corruente et ipse usque ad fundamenta domus corruit, sed protegente eum
DomK. 172.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/186.html
DomK. 172/1–20.
praedicta tabula, ubi erat imago beati Dominici, nihil laesionis habuit.
Dum igitur parentes de filii unici dolore magis quam de palatii ruina tristarentur et vehementissime plorarent, cum ipsum oppressum lapidibus crederent, et ut corpus eius sepulturae traderent adhibitis multis operariis fecerunt lapides removeri. Cumque diutius laborassent, ad vesperum invenerunt praedictam tabulam parieti appodiatam et puerum nudum et letum, nullum laesionis signum habentem sub ipsa stantem incolumem, cum tamen de solario eminentiori palatii cecidisset usque ad fundamenta domus. Dicebat autem se nihil mali vel terroris habuisse, quia per Beatum Dominicum fuerat confortatus.
DomK. 172/21.[257]
„It es egÿ pelda kezdetyk monduan”
DomK. 172/22[258]–25.
Cuiusdam praepositi in Alba Regali Hungariae filius die quadam hora vespertina vehementi dolore vexatus tandem in doloribus exspiravit. Tunc devotione beati
DomK. 173.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/187.html
DomK. 173/1–21.
Dominici commoti astantes miserunt ad conventum in Similu,[259] ubi est digitus Beati Dominici instantissime petentes, ut prior dictum beati viri[260] digitumapportaret ad defunctum. Fratres igitur cum luminaribus et processione exeuntes priore portante in calice dictum[261] digitum ad defunctum,[262] qui fuerat magnus amicus ordinis,[263] pervenerunt. Facta autem oratione ad Beatum Dominicum ab omnibus prior lavit digitum in aqua, quae in calice posita fuerat et aperto ore defuncti ipsam in eo proiecit. Quae cum pervenisset ad guttur eius, continuo, qui mortuus fuerat, revixit, et lapidem, ex quo generati fuerant dolores, in renibus generatum maiorem, quam sit ovum gallinae, evomuit, et perfecte sanatus est.[264]
DomK 173/22.[265]
„It esmeeg maas pelda kezdetyk”
DomK. 173/23[266]–25.
Cum populus civitatis Rhegii[267] festo Beati Dominici ad ecclesiam ipsius devote conflueret,
DomK. 174.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/188.html
DomK. 174/1–25.
matrona[268] quaedam eiusdem civitatis caput suum non obstante sollemnitate lavare coepit.[269] Cum autem a vicina[270] super hoc redargueretur, voce despectiva dixit: „Fratres isti de festivitatibus suis multa taedia[271] faciunt populis, propter quod ad istud eorum festum ire nolo, nec capitis mei lotionem omittere volo.” Quo dicto in inchoata capitis ablutione procedere coepit.[272]
Ecce autem subito usto Dei iudicio faciente tantus dolor cutem capitis eius[273] invasit, ac si omnes capilli eius magna violentia traherentur. Qui etiam capilli sic fuerunt in unum mira connexione conserti, ut omnes sibi invicem adhaerentes in texturam unam filtro similem viderentur esse compacti, adeo ut necesse fuerit caput ipsius radi, ne tantam indecentiam in capite portaret.
Cognito autem quod hoc illi contingerat, quia festum Beati Dominici honorare contempserat, ipsi humiliter se devovit promittens[274]
DomK. 175.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/189.html
DomK. 175/1–9.
se festa illius, quamdiu viveret, reverenter se celebraturam, si eam a dolore cutis capitis liberaret. Voto igitur emisso statim dolor evanuit, et confestim ad ecclesiam fratrum accessit, et capillos suos ita condensatos ostendi fecit in publica praedicatione, et miraculum ad Dei gloriam et Beati Dominici[275] reverentiam enarravit.
DomK. 175/11[276]–25.
Quaedam mulier sterilis[277] in Hispania devota Dominico devota[278] vovit ipsi, ut si daret sibi filium, cum ad debitam aetatem venisset, eum in praedicatorum ordine poneret. Concepit ergo et peperit indubitanter tenens, quod masculum peperisset. Audito autem quod feminam peperisset, vehementissime doluit, et rogavit instantissime Beatum Dominicum, ut partum suum ad votum complendum, quod promiserat, idoneum faceret. Quo dicto vocat obstetrices et dixit eis cum fiducia sperans de exauditione orationis suae.
DomK. 176.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/190.html
DomK. 176/1–8.
„Afferte mihi infantulum hunc!” Quo facto qui femina prius fuerat, inventus est masculus Dei virtute sexu femineo in masculinum mutato. Qui postea frater praedicator effectus usque ad aetatem xxv annorum Deo et hominibus gratiosus vixit et beato fine quievit.