DomK. 66.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/080.html
DomK. 66/1[124]–4.
„It kezdetyk az choda teteeleknek mondasa mykeppen zent atyank feenleek · halottaknak fel tamaztasaban · meeg ez velagba eltebe chodalatos keppen”
De mortuis resuscitatis a Beato Dominico tribus in vita Romae et sex post mortem in Hungaria.[125]
DomK. 66/5–24.
Erat namque quaedam matrona civis Romana vidua, nomine Gutadona, quae magna devotione erga beato Dominico ferebatur. Haec habebat filium unicum paulum infirmum. Cum vero die quodam vir Dei in ecclesia Sancti Marci[126] praedicaturus esset, matrona haec desiderio audiendi verbum Dei ex ore eius filio relicto ad praedicationem venit. Qua peraudita domum reversa filium defunctum repperit. Quae nimium dolorem, quem de morte filii conceperat, silentio premens, de virtute Dei meritisque Sancti Dominici confidens, assumptis ancillis suis tulit secum mortuum puerum ad ecclesiam Sancti Sixti, ubi
DomK. 67.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/081.html
DomK. 67/1–24.
tunc confessor Domini[127] cum fratribus morabatur. Et quia domus illa tunc ad receptionem sororum parabatur, alii occasione artificum introibant. Ingressa atque invenit eum stantem ante ostium capituli, quasi aliquem expectaret. Quo viso misit mortuum ad pedes eius, et prostrata coram eo coepit rogare cum lacrimis, ut sibi redderet filium suum salvum. Tunc misericors Dominicus maerentis dolori vehementius compatiens secessit ab ea paululum et prostratus oratione brevi completa surrexit et accessit ad mortuum crucis signum faciens super ipsum. Deinde tenens manum defuncti elevavit eum viventem sanum et incolumem reddidit matri suae praecipiens
DomK. 68.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/082.html
DomK. 68/1–15.
ei, ut hoc nulli penitus revelaret. Illa autem cum ingenti gaudio regressa beneficium Dei, quod in filio a morte suscitato consecuta fuerat, iucunda et glorians in Domino indicavit, ut etiam ad aures summi pontificis perveniret. Qui exsultans in donis Altissimi et congratulans suis temporibus patefactis decreverat hoc populo praedicandum. At vero humilitatis cultor Dominicus obstitit contestans, si hoc fieret, quod mare transiret: nec ultra in illis partibus compareret.
DomK. 68/15–24.
„pelda”[128]
In eodem loco, dum fratres aedificando laborant architectum quendam conductum, in quadam cripta moles desuper resoluta contrivit, et diu iacentem sub tanto pondere extinxit. Concurrunt fratres ad miserabilis casus eventum, tam diri vulneris mortifera novitate tristes vehementer effecti. At pius pater et misericors Dominicus
DomK. 69.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/083.html
DomK. 69/1–9.
et inopinatae mortis periculo ex intimis visceribus compatiens et filiorum maerentium desolationem non sustinens defuncti corpus de caverna adductum ad se deferri iussit, orationumque suffragio statim vitae simul et sanitate restituit, gaudiumque reddidit filiis desolatis.
DomK. 69/9.
„Pelda ez”
DomK. 69/10–24.
Cum vir sanctissimus apud Sanctum Sixtum cum domino Ugolino Hostiensi (qui postea fuit summus pontifex)[129] et domino Stephano de Fossa Nova[130] cardinali Sancti Angeli: dominoque Nicolao cardinali, Tusculano[131] episcopo in medio capituli resident, dominaque abbatissa cum monialibus astaret, ut hoc opus a Domino gestum secuturum mox miraculum declararet, ecce vir quidam eiulans et sibi capillos extrahens voce horribili lamentabiliter exclamavit: „Heu heu!”
DomK. 70.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/084.html
DomK. 70/1–24.
Exterritis omnibus et requirentibus, quid haberet, respondit: „nepos domini Stephani de equo cecidit et mortuus est.” Erat autem nomine iuvenis Napoleon.[132] Hac inopinata auditione et miserabili dominus Stephanus cardinalis, patruus eius attonitus et angustiatus se super Beatum Dominicum reclinavit. Alii vero excipientes sustulerunt eum. Surgensque sanctus aqua benedicta in nomine Domini aspersit eum. Tunc vir Dei egressus ibat, ubi corpus defuncti iacebat: miseranda contusione nimis dissipatur et horribiliter deturpatur.[133] Praecepit igitur illud in quandam domum reportatum recludi. Fratri viro Tancredo et aliis, qui secum erant, dixit, ut sibi pro missa celebranda altare praepararent. Ibant igitur cardinales cum his, qui eis aderant et abbatissa cum sanctimonialibus suis ad locum, ubi
DomK. 71.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/085.html
DomK. 71/1–24.
sacerdos Sanctus Dominicus salutarem hostiam immolabat.[134] Qui altari sacro cum summa assistens, ut solebat, reverentia immenso perfusus est lacrimarum imbre.[135] Cum igitur corpus Domini Iesu tenens purissimis manibus elevasset in altum cunctis, qui affuerunt, videntibus et stupentibus, ipse pariter a terra in altitudinem cubiti unius elevatus est. corpus terrenum et grave: devotionis et gratiae spiritum sursum divinitus attollente. Oblationis itaque salutaris officio devotissime terminato pater beatissimus ad corpus defuncti Domini misericordiam invocaturus accessit. Sequebantur et cardinales cum famulis suis, necnon domina abbatissa cum sanctimonialibus suis cum maerore et fiducia, quid facturus esset Dominus, pro gloria nominis sui, penitus ignorantes.
DomK. 72.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/086.html
DomK. 72/1–24.
Stans autem vir piissimus ad corpus exanime caput et cetera membra conquassata ex casu, pedes quoque manu sua sanctissima tetigit ordinate et dulciter componendo. In hunc modum cum secundo fecisset ac tertio, vultum quoque dilaceratione deformatum aliaque membra locis suis coaptasset, surgens ab oratione fecit signum crucis super eum. Tunc stans ad caput mortui elevatis manibus in caelum virtute divina elevatus est ipse a terra super altitudinem cubiti suspensus in aere: et magna voce clamavit: „O adolescens Neapoleon[136] in nomine Domini nostri, Iesu Christi tibi dico, surge!” Et statim videntibus cunctis, qui ad tam grande spectaculum confluxerant,[137] sanus et incolumis surrexit et
DomK. 73.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/087.html
DomK. 73/1–11.
dixit suscitatori suo: „Pater, da mihi manducare!” Et vir pius dedit ei cibum et potum et hilarem, nullumque laesionis signum habentem reddidit ipsum suo patruo, domino Stephano cardinali. Iacuerat autem mortuus a mane usque ad horam nonam. Suscitatus vero est, ut opinor, XVI. Kalendas Martii[138] in die martyris Valentini.
DomK. 73/11[139]
„Esmeeg nemelÿ choda teteleek”
De
mortuis resuscitatis a Beato Dominico
tribus in vita Romae et sex post mortem in Hungaria
DomK. 73/12[140]–24.
Narrat quoque Vincenn. in spe historiarum[141] li[bro] paenultimo. Et idem habetur in lectionario
chori. Idem refertur in
quodam bello composito ex pluribus legendis[142] de vita beati Dominici post mortem eius sex mortuos resuscitatos,
praecipue in Hungaria[143] meritis et ad invocationem eius. Et in primis in quadam regione Hungariae vir quidam nobilis cum uxore sua devotionis causa ad reliquias beati Dominici, qui in conventu fratrum habebantur, accessit. Cuius filius, quem secum duxerat, parvulus infirmatus ibidem ad extremum vitae moriendo pervenit. Quem pater maerens ad ecclesiam
DomK. 74.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/088.html
DomK.
74/1–12.
deferens et coram altari beati Dominici collocans voce
flebili lamentari coepit et dicere: „Beate Dominice, laetus veni ad te, en, tristis redeo. Cum filio veni, en, orbatus recedo. Redde mihi,
quaeso, filium meum! Redde mihi laetitiam cordis mei!” Cumque sic
lugens usque ad mediam noctem perseveranter maneret. Circa medium noctis puer revixit, lac suxit et per ecclesiam ambulavit. Sicque ad
domum propriam incolumis est reportatus.
DomK. 74/13.[144]
„Egy
halotnak fel tamadasarol valo pelda”
DomK. 74/14–24.
Vir quidam de castro Sunnich[145] orbatus filio
Thoma nomine iam defuncto supervenienti nocte circa corpus eius
plorans et eiulans residebat. Socio tandem, qui secum
aderat, ad quiescendum pergente cum remansisset solus,
accenso lumine circa caput adolescentis filii defuncti se collocans habenas
lacrimarum relaxavit, Beatum Dominicum, ut patri redderet
filium, incessante[r] votis et vocibus interpellans. Factum est
igitur, ut circa gallorum
DomK. 75.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/089.html
DomK. 75/1–18.
cantum, qui mortuus fuerat, se moveret et apertis oculis prius dixit: „Quid est, pater, quare sic habes faciem madefactam?” Cui ille: „Lacrimae sunt, fili, patris tui, quare tu mortuus fueras et ego solus remanseram omni gaudio destitutus.” At ille: „Multum”– inquit – „flevisti, pater, sed Beatus Dominicus desolationi tuae compatiens, ut tibi vivus redderer, suis meritis impetravit.” Crebrescente per totam Hungariam
virtutum fama, qua per merita Beati Dominici super vivos
et mortuos manus Domini frequentabat.
DomK.
75/18.
Példa[146]
DomK.
75/19–24.
Vir quidam ad omnia infidelis prorsus et incredulus persistebat.
Contigit autem eius filium graviter infirmari, in qua infirmitate
deinde spiritum exhalavit. Quidam[147] autem ex notis eius, qui venerat ad consolandum eum et vigilandum cum eo circa corpus defuncti,
DomK. 76.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/090.html
DomK. 76/1–24.
dixit
ei: „Crede Beato Dominico magni meriti esse apud Deum,
virtutemque Dei in veritate operari miracula per eum quae
referuntur. Et ipsum invoca toto corde, forsitan qui plerosque
mortuos suscitavit, et tuum filium resuscitabit.” Tunc ille compunctus
corde super incredulitate praeterita amare redarguit seipsum. Assumptaque fiducia
per totam noctem ab invocatione Beati Dominici gemitibus et precibus
non cessavit. Prima igitur hora noctis, qui iacebat mortuus, movit
manum et velamen abiecit, quo facies eius involata erat, ac
surrexit. Tandem pater cum filio suscitato in solum properans quanta ei Deus
fecerat ad honorem Sancti Dominici, omnibus publicavit.
DomK. 77.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/091.html
DomK.
77/1–4.
Tres
alios in regione illa[148]
suscitavit: quae ob brevitatem non aliter explico. Unum in aquam suffocatum
servum: et duos parvulos.
DomK. 77/6[149]–24.
„Immar jt kezdetÿk azrol[150]
mÿkeppen fenlet zent damancos atyank prophetay lelekkel sok keppen”
Qualiter Beatus Dominicus spiritu prophetiae claruit multipliciter praedicendo multa futura occulta et mortes aliquorum. Praedicante aliquando servo Dei Dominico in partibus Tholosanis, contigit quosdam[151] haereticos
captos et per eum convictos, cum redire nollent ad fidem catholicam, tradi iudicio saeculari. Cumque cedent incendio deputati aspiciens inter alios quendam, ac si aliquid in eo divinae praedestinationis fuisset intuitus. „Istum” – inquit officialibus curiae – „reservate, nec aliquo modo cum ceteris
DomK. 78.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/092.html
DomK.
78/1–24.
comburatur.”
Conversusque ad eum blande alloquens. „Scio, inquit, fili mi, scio, quod
adhuc licet tarde, bonus eris homo et sanctus.” Res stupenda
et digne commendanda memoriae. dimissus namque per annos
fere XX. in haeretica caecitate permansit. Tandem vero Dei gratia illustratus
relictis tenebris ad lumen venit. Frater etiam praedicator effectus in
eodem ordine vitam suam laudabiliter duxit et feliciter
consummavit. Praeterea dum adhuc fratres apud Sanctum Sixtum morabantur
in urbe[152]
et ibidem vir Dei Dominicus praesens esset, quasi subito facto spiritu Domini
super eum ad capitulum fratribus convocatis palam omnibus nuntiavit
quattuor fratres ex ipsis in brevi, duos videlicet in corpore,
DomK. 79.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/093.html
DomK.
79/1–24.
duos
autem in spiritu mori[t]uros. Nec mora, verbum comitatur
effectus. Nam non multo post tempore duo fratres carnis debitum
exsolventes migraverunt ad Dominum. Duo vero alii ad saeculum redeuntes ab
ordine penitus recesserunt. Nec silendum quoque est,
qualiter virum Dei occasus excellentis viri Simonis comitis Montis
Fortis[153]
spiritualis amici et familiaris sui, qui pro negotiis fidei, quae
strenue agebat in partibus Tholosanis, idem mortuus est, per visionis mysterium
divina sibi revelante virtute non latuit priusque fratres pergerent de
Tholosa. Videbat nam in somnis imaginaria quadam visione, sed intellectu
non vacua arborem quandam quantitate proceram, ramorum expansione
diffusam, densarumque frondium venustate pulchram, quiescentem quoque
in ramis eius avium multitudinem copiosam.
DomK. 80.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/094.html
DomK. 80/1–9.
Post paululum autem arbor corruit, et omnis ille coetus avium dispersus aufugit. Intellexit statim vir Dei divino spiritu repletus comitis Montis Fortis magno videlicet principi: pupillorumque tutori mortis excidium proximum imminere: sicut et rei postmodum probavit eventus.
DomK. 80/ 10[154]–24.
„It
kezdetnek nemelÿ egyeb sok choda tetelekrevl · Elevzer az kenyerrevl
es borrvl · kÿ istentevl chodalatos keppen meg sokasult · zent damancos
atyank erdeme myat”
De multis aliis miraculis in
diversis generibus rerum. Et primo de pane et vino divinitus procurato
vel multiplicato. Et una serva Dei, quae pectus
habebat vermibus plenum, curata ab eo. Cumque fratres
praedicatores adhuc apud locum Sancti Sixti morarentur in urbe,[155] multamque necessariorum
propter ordinem apud homines nondum notum frequenter
paterentur inopiam, contigit die quadam, ut procurator fratrum, frater
scilicet Iacobus de Melle Romanus
panem, quem apponeret fratribus, non haberet. Missi
vero fratres
DomK. 81.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/095.html
DomK.
81/1–24.
pro
eleemosyna cum domos multas more solito circui[i]ssent, panis vix modicum et
valde modicum reportaverunt. Imminente igitur refectionis
hora ad servum Dei Dominicum, qui praesens erat, procurator accessit,
defectum exposuit. Ipse vero exsultans spiritu alacri benedixit
Deum, et quasi quadam fiducia infusa sibi desuper confortatus
id modicum, quod ibi habebatur panis, per partes dividi
super mensam mandavit. Erant autem in conventu tunc temporis
fratres circiter quadraginta. Facto igitur signo veniunt fratres ad
refectorium benedictionem mensae laetis vocibus consequntur.
Dumque per ordinem[156]
residentes buccellam panis, quam unusquisque coram se
repperit, cum gaudio frangeret, ecce, duo iuvenes eiusdemque habitus
formaeque consimiles refectorium intraverunt.
DomK. 82.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/096.html
DomK.
82/1–24.
palliorum
sinus, quae a collo pendebant plenos panibus, quales ille pistor,[157] qui mittebat,
conficere solet, deferentes. Quibus in capite unius mensae, iuxta quam
vir Dei Dominicus residebat, silenter oblatis ita subito
discesserunt, ut nullus umquam de cetero vel unde venerint, scire
poterit vel quo postmodum divertissent. Illis vero praedictis iuvenibus
discedentibus vir Dei Dominicus manu ad fratres circumquaque protensa
modo inquit: „fratres, comedite!” Et autem hoc divinitus meritisque servi
Dei Dominici fuerit procuratum nemo penitus dubitavit. Sicut quamplures
adhuc superstites ex illis, qui tunc aderant, fratribus attestantur.
Similiter[158]
legitur Bononiae contigisse de pane divinitus procurato hoc variato: quia hic
duo illi iuvenes angelici venientes attulerunt duo canistra plena, unus[159] canistrum
panis,
DomK. 83.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/097.html
DomK. 83/1–24.
alter
canistrum ficuum. Et ante singulos apponentes panes et ficus
incipientes ab inferioribus inclinati recedentes, non sunt amplius visi.
Altera vice Romae cum in conventu Sancti
Sixti tunc fratres habitarent et fratres de mane ostiatim quaestuando
non nisi unum panem ab una muliercula (ne vacui omnino
domum redierent) accepissent. Revertentes in via obviarunt cuidam iuveni,
qui cum peteret obnixe eleemosynam, compassione moti illum panem
ipsi obtulerunt. Et ad conventum redeuntes nuntiarunt patri, quod
acciderat. Qui laeta facie eis dixit: „Non contristemini,
DomK. 84.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/098.html
DomK. 84/1–24.
Dominus providebit servis suis: Angelus Domini fuit, cui panem dedistis.” Dictis igitur
horis mandavit beatus pater illud modicum panis, quod in cellario
erat, adduci et benedictionem mensae laetis vocibus prosequentibus fratribus, deinde mensas ingressis per particulas parvas divisum singulis modicum ante singulos iussit apponi. Et iterum atque iterum particulas multiplicatas per servitorem mensae
saturati sunt et adhuc superaverunt fragmenta. Cum autem defecisset
vinum in vegete unde apponeretur fratribus ad
bibendum. mandavit beatus pater procuratori, ut hauriret ex vegete: quam tamen insinuaverat ei fore vacuam pergens nihilominus ad iussum viri
Dei plenam invenit. Ex qua haustum propinatum
DomK. 85.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/099.html
DomK.
85/1–24.
fratribus suavissimum invenerunt.
Iterum cum beatus pater ex Bononia
in Tusciam[160]
proficisceretur et in Alpibus[161]
socius eius pro debilitate ex fame ulterius procedere non valeret,
quamvis pius pater hortaretur ad iter prosequendum usque
ad propinquam villam, ubi se posset reficere. Post aliquos passus
excusavit se ille non posse. „Vade”, ait vir Dei, „ad arborem illam”
digito ostendens propinquam loco, „et affer, quod ibi inveneris.” Quo
cum labore accedens[162]
invenit ibi panem nive candidiorem tobalea involutum. Ipsumque
ad Beatum Dominicum adduxit. Et ille. „Confortare”, inquit. Cumque
accipiens confortatus esset ex pane coelitus misso, dixit beatus pater
DomK. 86.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/100.html
DomK.
86/1–24.
„Vade et repone residuum, ubi invenisti.” Quo facto reversus ait frater. „Et quis ibi posuit panem tam pulchrum, tam sapidum?” Cui sanctus „recreatus es”, ait, „non quaeras ulterius, prosequamur iter, nec credendum est ab homine illum ibi positum extitisse.”
Item Romae postquam moniales ex diversis
locis urbis ex commissione papae congregasset in Sancto Sixto, ut infra
dicetur, monasterio numero circa centum, et ipsi et fratribus
suis papa Honorius ecclesiam Sanctae Sabinae[163] ad habitandum dedisset,
ubi tunc erat residentia papae, una dierum cum pluribus fratribus
accessit ad monasterium praefatum Sancti Sixti ad praedicandum et
instruendum sorores ad vitam regularem. Et post sanctam exhortationem
DomK. 87.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/101.html
DomK.
87/1–24.
mandavit afferri vinum ad faciendum in charitate collationem. Quod allatum cum fuisset, mandavit pater sanctus cyathum eo impleri usque ad
summum. Ex quo primo ipse bibens, postea fratres, qui cum eo erant,
quantum voluerint sitim extinguentes. Deinde mandavit cyathum illum per rotam vino plenissimum monialibus singulis porrigi. Ex
quo cum omnes bibissent et bene, demum cyathus plenus
remansit vino, sed nec una gutta ex eo in terram cecidit, cum tamen
per manus multorum transmissum fuisset.
Vice altera cum esset in itinere cum pluribus sociis, fratribus noviter ad ordinem receptis et deliciis assuetis in saeculo, applicantes ad hospitium causa
recreationis vinum non invenerunt. At beatus pater compatiens
sociis ut delicatis modicum vinum, quod remanserat in eorum flasculo,
mandavit in vas magnum aqua plenum immitti. Factoque signo
DomK. 88.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/102.html
DomK. 88/1–10.
crucis
super illud in optimum et merum vinum est
conversum. Ipse autem pro se in itinere morem istum communiter
observabat, ut sitim ex labore itineris ad aliquem aquae fontem extingueret, antequam ad hospitium declinaret, ne forte
hospes scandalizari valeret, si ex magna siti multum biberet.
DomK. 88/11–13.[164]
„It kezdetyk zent damancos atyanknak kegelmessegyrevl valo choda tetel jmezen keppen monduan”
DomK. 88/14[165]–24.
Volebat
vir iste pater noster piissimus Dominicus visitare tribulatos et pauperes
consolari. Erat quippe Romae in turri iuxta portam Lateranensem quadam solitaria
magnae religionis et sanctitatis femina, nomine Bona, veritatem sui
nominis assecuta. Haec infirmitate laborabat gravissima. Nam de pectore
et mammillis eius scaturiebat innumerabilis vermium multitudo.
DomK. 89.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/103.html
DomK.
89/1–24.
Quam
horrendam aegritudinem cum tanta patientia et gratitudine
mulier haec sustinuit, ut decidentes quinque vermes recolligeret, et in
suo pectore collocaret. Hanc devotus Dominicus visitabat, confessionem eius
audiebat et frequenter communicabat. Quam cum die
quadam communicasset, verbaque ei consolationis et aedificationis
sedens ad eius fenestram loqueretur, inter alia petivit ab ea, ut
sibi doloris locum horribilem demonstraret. Quod et fecit. Et erat
locus pectoris plenus vermibus. Quod cernens vir misericors vehementer dolori
compatiens, dixit ei: „Rogo te, ut pro magno munere unum de his vermibus
mihi dones.” Noluit illa
DomK. 90.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/104.html
DomK.
90/1–24.
nisi
se vermem promitteret redditurum. Quod cum spopondisset, illa
sancto inspicente ablato de suo pectore vermem eidem tradidit per
fenestram, qui magnus erat et nigrum caput habebat. Quem cum pater
sanctissimus extensa manu exciperet, digitoque suo verteret et inspiceret,
subito versus est in pulcherrimum lapidem preciosum. Quo viso qui cum eo erant
fratres stupentes admirati sunt valde. dicentes, quod non restitueret si
gemmam. Tunc cepit sancta femina lacrimari rogans, ut sibi redderet suum
lapidem preciosum. Sanctus vero restituens lapidem super fenestram posuit, ut
promisit. Quem mox illa viro Dei et his, qui cum eo erant,
inspicientibus pectori suo restituit, unde tulerat, qui confestim iterum
mutatus est in vermem.
DomK. 91.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/105.html
DomK. 91/1–24.
Tunc
oratione facta super ipsam pater sanctus consignans benedicensque Dei
famulam in pace dimisit. Quo discedente ceciderunt mamillae a pectore eius cum
vermibus et vermes exstinctae sunt. Pectus consolidatum paulatim
omnino renovatum est et omnis dolor horrendus putredinis ablatus est.
Transactis aliquot diebus sanctus visitans eam incolumem ipsam
repperit et gaudentem. Narravitque fratribus, qualiter per
gratiam Dei et meritis ipsius a tam horribili morbo fuerat
liberata.
Rettulit[166]
quoque frater Bertrandus, vir fide dignus, quod cum aliquando una
cum eo iter ageret, facta est subito super eos acris intemperies.
DomK. 92.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/106.html
DomK.
92/1–24.
Cumque
iam multa inundatio pluviarum terram infunderet, Beato Dominico
facto signo crucis omnem illam ante se inundationem e
limine propulsavit, et de cruce quodammodo papilionem fecit, ut dum
gradientes semper coram se quasi tribus cubitis terram cernerent
depressam imbrium infusione madescere, super eos autem nec una quidem
gutta stillaret, sed siccis vestibus transierunt.
Saepe
etiam contigit, ut in via supervenientibus pluviis sua
sociorumque quamplurimum madefierent vestimenta. Cumque post
cenam socii eius remanerent ad ignem, ut et vestes ad desiccandum
extenderent, et corpora pariter recrearent, vir Dei Dominicus Sancti
Spiritus igne fervens more suo statim ecclesiam ad orandum, immo in oratione
potius ad pernoctandum, sic cum vestibus quantumcumque videlicet
madefactis intrabat. Mane etiam
DomK. 93.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/107.html
DomK.
93/1–24.
vestibus
aliorum, qui ad ignem remanserant, existentibus madefactis, vestes
eius inveniebantur ita penitus exsiccatae, ac si in calenti fumo tota
nocte positae perstitissent.
In partibus Tolosanis sicut per iuratos
testes inventum est,[167]
cum quadam die evangelizando discurrens cum multis transiisset navigio
quandam aquam nauta, qui cum transvexerat importune, ab eo denarium pro
mercede transitus exigebat. Cui vir sanctus pro servitio exhibito regnum
caelorum promittebat, addens quod servus Christi et discipulus
eius erat, nec aurum, nec argentum penitus deferebat. At ille non
solum promissionem eius ducens pro nihilo, verum etiam ex hoc
potius provocatus et acrius ac importunius instans atque eum per
capam violenter trahens
DomK. 94.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/108.html
DomK.
94/1–24.
„aut
capam,” inquit, „dimittes, aut denarium mihi solves.” Tunc vir Dei erectis in
caelum oculis paululumque intra semetipsum orans moxque in terram
prospiciens et denarium divino nec dubium procuratum nutu
iacentem videns, „ecce”, inquit „frater, quod postulas, tolle et me
liberum in pace dimitte!” Qua in re quid aliud in servo
suo Dominus ostendere voluit, nisi quod in seipso exhibuit, cum videlicet pro
solutione tributi per ministerium Petri de ore piscis staterem
procuravit.[168]
Cum praedicando discurrens frequenter fluviolum,
qui vocatur a Regia vado[169]
transiret, contigit semel quod libri, quos portabat in sinu vel gremio
DomK. 95.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/109.html
DomK. 95/1–25.
cum
se succingeret, in fluvium caderent. Qui Deum benedicens cuidam matronae[170] prope lacum
moranti notificavit suorum librorum amissionem per lapsum
in aquam. Tertia die cum mittens hamum in aquam piscator
magnum aliquem piscem speraret hamo trahere propter pondus,
libros illos eduxit sic illibatos, ac si fuissent in sicco armario custoditi.
Hoc autem amplificat miraculum, quod nec pannum, nec corium, nec aliquod
habebant conservatorium, nisi merita Beati Dominici. Quos dicta matrona
intelligens et declarans, cuius fuissent, acceptos eos Tholosam ad
sanctum virum (qui ibi erat) cum gaudio magno remisit.
Sed et istud relatione dignum non
parum est, quod etiam per reverendum patrem dominum
Raynerium
DomK. 96.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/110.html
DomK.
96/1–24.
Sanctae
Mariae in Cosmidei[171]
cardinalem in conventu fratrum in festo eiusdem sancti viri
Dominici praesentibus quibusdam episcopis aliisque non paucis
clericis sermocinantem atque referentem verum prorsus
fuisse compertum est. Contigit aliquado viro Dei iter agente associari
sibi religiosum quendam conversationis quidem sanctitate
domesticum, sed loquela et lingua penitus alienus. Dolens itaque quod
divinis verbis una cum illo mutua se collocutione refovere non
posset, tandem a Domino orationum suarum instantia, ut unus
lingua loqueretur alterius, verbisque sic alterutrum variatis
sese per triduum, quo videlicet simul ituri erant, intelligerent,
impetravit. Simile quoddam altera vice legitur contigisse.
DomK. 97.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/111.html
DomK.
97/1–24.
Nam
cum in itinere se associavisset ipse et socius cum quibusdam
Teutonicis, quorum idioma ignorabat, et illi ex devotione
concepta ad eum ad hospitia sibi caritative expensas facerent victus,
quare pecuniam in via ipse non ferebat, quasi se debitorem recognoscens
ad seminandum eis spiritualia, ex quo temporalia ab eis metebant. Oravit
Dominum, ut eorum idiomate loqui valeret. Quo obtento per aliquos dies
simul itinerantes de spirtualibus rebus multa locutus est ad
eorum instructionem et consolationem.
Quadam die associatus cum quodam
Ordinis Cisterciensis fratre devoto cum tarde applicuissent ad conventum
ita, quod fratres iam dormitum accesserant. Beatus pater nolens fratres
inquietare et a somno excitare,
DomK. 98.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/112.html
DomK. 98/1–9.
oratione
facta in valvis ecclesiae clausis ianuis se cum socio in ecclesia
repperit, ibique in orationem se dedit. Et matutinis pulsatis in
choro se cum aliis psalmodiae intendit admirantibus cunctis de
ingressu eius.
DomK.
98/10[172]–16.
„It
kezdetyk jmmar · mykeppen zent damancos atyank · az cardinalisoknak
akaratyokbol papanak parancholatÿara · romasagba kylemb [...] kylemb
helyeken el ozlot apacchakat egÿ clastromba be gyevhte · Az az ·
zent syxtusnak egy hazaban ez keppen”
De
reductione monialium, quae erant disperse per Romam, in unum monasterium,
scilicet Sancti Sixti per Beatum Dominicum ex commissione Honorii papae tertii[173].
DomK. 98/18–24.
Cum Beatus Dominicus esset in
urbe de beneplacito cardinalium, dominus Honorius papa decrevit omnes
sanctimoniales, quae erant per diversa loca urbis dispersa, in unum colligere,
si fieri posset, ut et facilius possent regi,
DomK. 99.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/113.html
DomK.
99/1–24.
et
cautius custodiri. Easdem vero sic adunatas apud Sanctum Sixtum propter
antiquam loci reverentiam et congruentiam disposuerat collocare. Considerans
autem servum Dei Dominicum per omnia religiosum, devotum et in cunctis
gratiosum; eidem hoc opus committere pium dignum duxit. Qui accitus apostolicae
voluntati non restitit, concedi tamen sibi cooperatores idoneos humiliter
supplicavit. Datique sunt ei tres cardinales in adiutorium tantae rei. Dominus
Ugolinus Hostiensis, qui postea fuit Gregorius nonus,[174] dominus Stephanus
de Fossa Nova et dominus Nicolaus, Tusculanus episcopus, cardinalis, qui in hac
commissione exsequenda fideliter ei adiutorio et consilio assistebant. Cum
autem
DomK. 100.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/114.html
DomK.
100/1–24.
cum
modestia et discretione, quod papa iniunxerat, attemptatum fuisset, consuetudine etiam veteratae libertatis absorptae
eius persuasionibus quadam stolida audacia et feminea pertinacia omnes pariter
recusabant. Erat praeterea in urbe quoddam monasterium Sanctae Mariae
Transtiberim[175]
dictum, in quo illa venerabilis et omnis devotionis honore dignissima Dei genetricis
servabatur imago, quam Beatus Lucas ad similitudinem beatissimae genetricis Dei
plenissime dicitur expressisse. Quae cum ab eo loco nescio quo casu fuisset
ablata, ad eandem ecclesiam per gratiam eiusdem Virginis fuit reportata. Haec
est illa imago, quam Gregorius primus tempore pestis in festis pascalibus in
processione faciens deportari ante eam aer infectus[176] purificabatur,
circa quam
DomK. 101.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/115.html
DomK.
101/1–24.
auditae
sunt voces angelorum canentium „Regina caeli, laetare, alleluia” et
cetera. Hanc figuram omnes sorores monasterii et cunctorum Romanorum frequentia
venerabantur. Ad hoc monasterium cum Beato Dominico accessisset, et suis
monitis omnes ad voluntatem papae inclinassent praeter unam, accipit ab eis
oboedientiam manualem[177]
promittentibus se ad Sanctum Sixtum transituras, si illa dulcissima imago cum
eis illuc maneret.[178]
Quam conditionem Beatus Dominicus, nuncius apostolicus
DomK. 102.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/116.html
DomK.
102/1–24.
gratanter
admisit, adiecto[179],
quod si delata illuc ad suam priorem ecclesiam rediret, ab illa essent
oboedientia absolutae. His gestis prohibuit, ne claustrum egrederentur ammodo
ad parentes vel ad personas quaslibet visitandas. Audientes autem cognati,
proximi vel amici, quid egerint et in quo consenserint moniales, irati et
commoti venientes cum strepitu et furore suo arguerunt eas, quod ad suasionem
ignotae personae tam sollemnem locum deserere et in aliam ecclesiam
consesissent transmigrare. Et vesana mente sacrilegis linguis et ore blasphemo
ausi sunt sanctum Dei peregrinum ribaldum[180]
et incognitum appellare. Turbatae igitur timore femineo plures inutilem
tristitiam
DomK. 103.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/117.html
DomK.
103/1–24.
et
irrationabilem poenitudinem conceperunt. Haec autem omnia sanctus in spiritu
cognovit et dans locum irae post aliquod intervallum illuc accessit, et post
missam eis celebratam et praedicationem completam ait in spiritu lenitatis:
„Filiae meae, de sanctitatis proposito recedentes ingemuistis et vultis
retrahere pedem a via Domini. Nunc ergo, quia voluntarie sacrificantes Domino
acceptae sunt ei, nec placent ei coacta servitia,[181] si quae in vobis
est timens Deum et audiens vocem servi eius, sponte surgens ad manus meas
veniat sponte de novo oboedientiam Domino oblatura.” Quod abbatissa cum ceteris
effecerunt. Et quae post sathanam retro abierunt rebelles, meritis beati patris
DomK. 104.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/118.html
DomK.
104/1–24.
reverserunt.
Tunc prudens pater quosdam conversos viros religiosos et providos adhibuit, qui
monasterium custodientes omni tempore sororibus clausis necessaria
ministrarent. Tulitque claves Beatus Dominicus omnes, cunctamque monasterii
potestatem sibi accipiens non concessit, ut deinceps propinquis vel personis
aliis sine testimonio loquerentur. Postea vir sapiens et in commisso apostolico
fidelis cum assensu praedictorum trium cardinalium ordinavit, ut in capite
ieiunii quadragesimis apud Sanctum Sixtum convenirent, ut ibi praedicta
abbatissa cum omnibus monialibus suis praesens esset, et iura omnia monasterii
cardinalibus et sibi libere resignarent. Quod et
DomK. 105.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/119.html
DomK.
105/1–24.
factum
est. Et tunc existente Beato Dominico in collocutione cum monialibus in
cardinalium praesentia relata est eis mors iuvenis Napoleonis, nepotis domini
Stephani, quem suscitavit a mortuis, ut dictum est supra. Anno Domini MCCXIX
venerunt domina abbatissa cum suis monialibus de Transtiberim accipientes in
possessionem ecclesiam Sancti Sixti, ubi habitare coeperunt. Inter quas erat
quaedam puella, nomine Caecilia, tunc decem septem annorum, quae in ipso portae
introitu prima omnium habitum ordinis accepit a patre sancto, et in manibus
eius professionem oboedientiae fecit. Post hanc abbatissa et ceterae moniales
numero quadraginta quatuor indutae et professae.
DomK. 106.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/120.html
DomK.
106/1–2.[182]
„Ezenkeppen kezdeteek zent damancos atÿanknak zerzete belÿ sororoknak zent zerzete”
DomK.
106/3–24.
Nocte
sequenti pater providus cum duobus associatus cardinalibus, ne tumultus fieret
in populo, cum luminaribus plurimis et multis personis nudis pedibus illam
imaginem, quae erat in Transtiberim, propriis humeris ad Sanctum Sixtum
deportavit, quam sorores expectantes nudis pedibus devotissime susceperunt.
Ibique permansit usque in praesentem diem. Et in loco illo Sancti Sixti tunc
habitabant fratres praedicatores. Inde recedentibus post concessionem loci
factam monialibus papa Honorius dedit eis ecclesiam Sanctae Sabinae,[183] quo se tunc
contulerunt
DomK. 107.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/121.html
DomK.
107/1–24.
fratres
cum libris et rebus suis ad habitandum. Et ibi tunc erat palatium Honorii
papae. Hoc primum monasterium fundator primus Praedicatorum Ordinis et pater
inclitus fundavit Dominicus. Quas cum summa diligentia sub religiosa servans
custodia erudivit, pro quarum consolatione frequenter praedicationes et
collationes faciebat eis praesentibus fratribus, easque disciplinas ordinis
edocuit, et coram ipsis et in ipsis plura miracula per eum Dominus fecit. Cum
autem in secunda dominica quadragesimae, scilicet
post octo dies ab accessu earum ad dictum locum, Beatus Dominicus ibi
praedicaret in ecclesia assistente maxima populi multitudine, daemoniaca
quaedam praedicationem clamando coepit nimium impedire dicens: „Ribalde,
ribalde, tuis deceptionibus mihi quatuor, quae meae erant, abstulisti!
DomK. 108.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/122.html
DomK.
108/1–25.
Meae
erant, et mihi eas tulisti” saepe replicans: „ribalde, ribalde”. Cumque populus
praedicationis impedimento murmuraret, dixit ei pluries Beatus Dominicus:
„obmutesce, obmutesce!” Respondit daemon per os obsessae: „Non nos hinc
eiicies, nostra est enim haec, nec egrediemur. Septem sumus, qui sic et sic
ingressi sumus.” Coeperuntque singuli modos, quo eam possederant, elatrare.
Crescente tumultu populi elevata vir Dei manu fecit signum crucis dicens: „In
nomine Iesu Christi praecipio vobis, ut exeatis, et eam ulterius non laedatis.”
Continuo illa horribili corporis distensione commota magnam carbonum congeriem
evomuit, quam tanta sanguinis abundantia subsecuta est, ut quasi mortua
videretur. Quam vir sanctus de ecclesia duci praecepit,
DomK. 109.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/123.html
DomK.
109/1–24.
et
curam eius agi, donec plene sanaretur, imponens ei nomen soror Amata. Quae
sanata et diu postea in sancta conversatione vixit.
Altera vice Beatus Dominicus accedens ad
rotariam[184]
monasterii interrogavit de tribus sororibus, si sanae essent. Quae respondit,
quod febricitabant. Cui dixit beatus pater: „Vade et dic eis, quod ego
praecipio eis, ne amplius febricitent.” Quod cum fecisset, surrexerunt subito
liberatae. Hoc audito gratias egit Altissimo beatus pater.
Die quadam venit tardius ad monasterium Sancti
Sixti Beatus Dominicus, et convocatis sororibus ad fenestram praesentibus
fratribus, quos secum habebat,
DomK. 110.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/124.html
DomK.
110/1–24.
dixit:
„Filiae meae! Ego venio de piscatione et Dominus dedit mihi magnum piscem. Hoc
autem dicebat de fratre Guidone, qui fuit filius unicus domini Alexii,
magnifici viri urbis Romanae, quem ad ordinem receperat. Facta autem ad eas collatione
instructionis multam eis dedit consolationem. Hisque gestis dixit pater
sanctus: „Dominus vult, quod vadam ad Sanctam Sabinam consolari filios meos.”
Priorissa autem et moniales nitebantur eum retinere in domo capellani earum
dicentes: „pater, hora praeteriit. Iam prope mediam noctem est, non expedit, ut
ammodo hic recedas.” Ille autem non acquievit dicens: „Dominus omnino vult,
quod vadam, et angelus eius comitatur nobiscum.” Assumens igitur fratrem
DomK. 111.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/125.html
DomK.
111/1–25.
Tancredum,
priorem fratrum et Odonem, priorem sororum coepit proficisci. Cumque
egrederetur, ecce, iuvenis pulcherrimus ante portam astitit tenens baculum, et
paratus ad iter coepit eum praecedere in via. Tunc sanctus pater ordinavit
socios fratres inter se et illum et ipse tertio loco sequebatur. Venientes
autem ad portam fratrum invenerunt eam diligenter seris obfirmatam. Tunc
iuvenis, qui dux viae fuerat, ad unam partem portae se traxit, quae statim
aperta est eis. Et primo ingressus est ipse, deinde fratres, postea beatus
pater, Dominicus. Egressoque iuvene, qui eos introduxerat, inventa est ianua
clausa, sicut prius. Tunc frater Tancredus interrogavit Beatum Dominicum
dicens: „pater, quis fuit ille iuvenis, qui venit nobiscum?” Qui respondit:
„Angelus fuit sanctus, qui ad nostram custodiam fuit destinatus.”
DomK. 112.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/126.html
DomK.
112/1–25.
Itaque
fratres surgentes ad matutinas cum aliis mirati sunt, quomodo ianuis clausis
introissent. Erat autem tunc in dicto conventu iuvenis quidam, civis Romanus,
nomine Iacobus, novicius, qui devictus temptationibus diaboli omnino
determinaverat egressum ab ordine, cum mane aperirentur portae ecclesiae. Quod
pater almus divina revelatione cognoscens in spiritu lenitatis dulciter monuit,
ne se a tam sancto consortio segregaret. At ille deprecanti non acquiescens
extraxit sibi habitum dicens se deliberasse recessum. Vir autem mitissimus
violentae temptationi compatiens: „Exspecta” inquit „modicum, fili mi, postea
facies, quod volueris.” Tunc prostravit se pater pius pro filio perituro. Mox
DomK. 113.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/127.html
DomK.
113/1–23.
quantum
valuerit iusti deprecatio, apparuit. Necdum enim orationem finierat, et ille
lacrimarum imbre perfusus ad pedes sancti provolutus habitum, quem reiecerat,
sibi reddi petiit pollicens semper se in ordine permansurum. At benignus pater
habitum reddidit dulciter alloquens et exhortans ad perseverantiam. Quod et
fecit. Mane regressi fratres cum patre ad monasterium, quae acciderant,
sororibus enarrabant. Quae pater vera esse cognoscens simpliciter ait: „Filiae
meae! Inimicus rapere voluit unam ovem dominicam. Sed Dominus
DomK. 114.
https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/128.html
DomK.
114/1.
liberavit
eam de manibus eius.