Domonkos-kódex 1517

DomK. 1. – DomK. 65.


DomK. 1.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/015.html

 

DomK. 1/1–8.[1]

„Kezdetÿk zent damankos patrÿarchanak zentseges elete · kÿ vala predicator zerzetnek fondaloya kezdevÿe es kegelmes atÿa...”

Cf. de ordinibus mendicantibus ac initiis eorum,[M] et primo praedicatorum instituto per eorum patriarcham Dominicum, de privilegiis et sanctis eiusdem...

 

DomK. 1/10[2]–23.

Beatus Dominicus Praedicatorum dux et pater inclitus, qui appropinquante mundi termino quasi novum sidus emicuit ex Hispaniae partibus, villa, quae dicitur Calorga,[3] Oxomensis[4] diocesis, oriundus fuit, praesidente Romae Alexandro tertio[5], imperante autem Frederico primo[6] anno scilicet Dominicae incarnationis MCLXX. Cuius

 

 

DomK. 2.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/016.html

 

DomK. 2/1–23.

pater vocatus est Felix, mater Iohanna. Honesti siquidem parentes et Deo devoti habuerunt filios tres, qui litteris instructi gradum sacerdotii conscenderunt. Unus eorum se dedit hospitalitati in hospitali deserviens, magnis virtutibus clarus; dicitur post mortem miraculis claruisse. Secundus dictus est Mannes, contemplationi deditus et frater ordinis effectus. Tertius fuit beatus Dominicus. Huius igitur mater antequam ipsum conciperet, vidit in somnis se gestare catulum accensam ore faculam baiulantem, qui egressus ex utero

 

 

DomK. 3.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/017.html

 

DomK. 3/1–23.

totum mundum incendere videbatur. Quo praefigurabatur ex ea praedicatorem eximium nasciturum, qui facem igniti eloquii portaret, quo frigescentem in multorum cordibus caritatem vehementius inflammaret, et sedulae praedicationis latratibus lupos arceret a gregibus, dormientes quoque in peccatis animas ad virtutum vigilantiam excitaret. Quod et rei postmodum probavit eventus. Fuit enim vitiorum mirabilis obiurgator, oppugnator haeresum, fidelium diligentissimus exhortator. Verba quidem eius ardebant ut faculae, qui in spiritu venerat et virtute Helyae.[7] Natus autem ex piis parentibus et religiose nutritus

 

 

DomK. 4.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/018.html

 

DomK. 4/1–23.

coepit esse puer ingeniosus, utpote qui sortitus est animam bonam. A Domino siquidem benedictionibus dulcedinis est praeventus. Pater eius Felix, mater vero Iohanna nuncupata est. Horum itaque pio studio priusquam saeculare aliquid ei illaberetur animo, traditus est ecclesiastico imbuendus officio, ut sanctitatis odorem velut testa recens imbiberet, quam postmodum antiquata perpetuo tenore servaret. In illa sua puerili aetate cor ei senile iam inerat et sensus. Veneranda canities sub tenella facie latitabat. Divina igitur gratia iam in eo mirabiliter operante cum esset adhuc puerulus, nondum a nutricis diligentia segregatus, deprehensus est saepe lectulum dimittere quasi

 

 

DomK. 5.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/019.html

 

DomK. 5/1–23.

carnis iam delicias abhorreret et elegit potius super terram accumbere/ quam in lecto corporali[8] quodammodo quiete / resolutus iacere/.[9] Ex tunc autem duxit in consuetudinem declinare stratus mollitiem, frequentissime super terram dormire. Volens quoque magnum aliquid ex puero praescius futurorum Deus ostendere cuidam matronae,[10] quae eum videlicet ex baptismi fonte levaverat, visionem huiuscemodi per somnium demonstravit. Videbatur siquidem illi matri eius spirituali puer Dominicus quasi stellam habens in fronte, quae totam terram suo lumine perlustrabat. Quo dabatur intelligi, quod dandus foret in lucem habitantibus super terram illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.[11] Ipse enim quasi stella matutina fulsit in mundo. Visaque est cum eo nova lux quaedam oriri saeculo,

 

DomK. 6.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/020.html

 

DomK. 6/1–23.

cuius caritas iam diffusa est ubique terrarum. Erat autem haec matrona nobilis, quae visionis magnitudine stupefacta matri eius cum ingenti gaudio quod viderat, nuntiavit. Puerilibus autem annis innocenter transcursis missus est Palentiam,[12] ut sibi liberalium artium[13] compararet studii exercitatione peritiam. Ibi enim tunc temporis generale florebat studium[14] abundans tam multitudine numerosa scholarium quam studiosa perfectione doctorum. Coepit autem sanctae puer indolis[15] non segniter agere, eruditioni, cuius gratia missus erat, diligenter[16] intendere; omissisque frivolis, quibus adolescentum solet aetas affluere, maturioribus

 

 

DomK. 7.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/021.html

 

DomK. 7/1–23.

studiis sese occupavit. Et ut animum suum plenius transferret ad sapi-entiam, cogitavit a vino abstinere carnem suam, unde et vinum per decennium non bibebat. Postmodum autem lacessente stomacho compulsus est a bene memoriae Didaco[17] Exoniensi[18] episcopo modico vino uti, quod tamen tam temperatum sumebat, ut vix in eo saporis vestigium remaneret. Unde factum est, ut in liberalium artium eruditione supra multos coaetaneos suos spatio breviori[19] profecerit.[20] His studiis ergo competenter instructus, ne in huiusmodi non tam scientiis quam verae et summae philosophiae praeludiis tempus salubriori disciplinae congruum deperiret, ad theologiae se studium[21] totum contulit. Coepitque divinis inhiare vehementer eloquiis, quorum mellea dulcedine hauriebat avide, quod

 

 

DomK. 8.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/022.html

 

DomK. 8/1–23.

postea effudit abunde. His itaque sapientiae salutaris studiis quattuor annis invigilans tanta diligentia, tantaque discendi aviditate Sacris Litteris inhaerebat, quod paene noctes ducebat insomnes. Divinique verbi semina intenta cordis aure[22] suscipiens tamquam terra caelesti imbre perfusa non solum sanctarum meditationum et affectionum segetes, sed etiam operum bonorum fructus uberrimos producebat. Effudit proinde largius intellectum fons sapientiae super latitudinem[23] cordis eius. Et quod etiam humanae peritiae deerat, hoc in eo

 

 

DomK. 9.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/023.html

 

DomK. 9/1–24.

divinae gratiae illuminatio abundanter supplebat. Sanctitatem quoque vitae ratiocinationum argutiis et spiritualem fructum verborum foliis praeponebat. Et sermo eius et praedicatio eius erat non indoctis humanae sapientiae studiis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Fame[24] pervalida in universis Hispaniae partibus ingruente servus Dei, Dominicus adhuc manens Palentiae cum videret egenorum miserias neminemque consolatorem, anxio admodum compassionis urgebatur affectu. Ab infantia quippe cum eo creverat miseratio, quae aliorum sibi coacervans miserias

 

 

DomK. 10.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/024.html

 

DomK. 10/1–24.

nullius afflictionis aspectae permittebat eum non esse participem. Crebris igitur egenorum necessitatibus stimulatus excogitavit uno simul opere et evangelicis obtemperare consiliis, et morientium proximorum[25] subvenire miseriis. Venditisque libris, quos sibi admodum necessarios habebat, et omni suppellectili acceptum pretium dispersit, dedit pauperibus. Quo exemplo magnos clericos et divites ac magistros ad misericordiae opera provocavit. Et extunc coeperunt largius eleemosynas erogare propriae parcitatis ignaviam

 

 

DomK. 11.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/025.html

 

DomK. 11/1–24.

ex iuvenis liberalitate pensantes. Talibus virtutum floribus in beato viro gratissima venustate vernantibus[26] coepit odor sanctitatis eius circumquaque diffundi. Et cumque honestatis eius late patens praeconium Exoniensis episcopi, Didaci attigisset auditum, percunctata diligentius veritate atque comperta continuo accersitum fecit eum in sua ecclesia canonicum regularem. Qui statim inter canonicos velut singulare iubar emicuit, et de virtute in virtutem mira celeritate progrediens omnium in se provocavit affectum. Mirantur canonici tam subitum religionis apicem,

 

 

DomK. 12.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/026.html

 

DomK. 12/1–24.

et eum licet invitum constituunt subpriorem. Ipse autem quasi lucerna super candelabrum et quasi civitas supra montem posita[27] delectabile cunctis clarumque sanctitatis spectaculum[?][28] exhibebat. Factus omnibus vitae speculum, religionis exemplum. Erat enim in oratione assiduus, caritate praecipuus, compassione anxius et sibi subditis humilitate subiectus. Specialem gratiam contulerat ei Deus flendi pro peccatoribus, pro miseris et afflictis, et animarum pereuntium zelo succensus.

 

 

DomK. 19 [13]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/027.html

 

DomK. 19 [13][29]/1–24.

Nec minus desiderio caelestis habitationis affectus crebro in orationibus pernoctabat. Saepe autem et inter orationes rugiebat a gemitu cordis sui, nec continere se poterat, quin vox plangentis evidenter eminus audiretur. Frequenter quoque et aures divinae clementiae hac speciali petitione pulsabat, quatenus cordi eius illam caritatem dignaretur infundere, qua proximorum salutem posset efficacius procurare exemplo eius, videlicet, qui se totum nostram intulit in salutem. Sane librum, qui Collationes patrum[30] inscribitur, studiose legens ac vigilanter intellegens

 

 

DomK. 20 [14]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/028.html

 

DomK. 20 [14]/1–24.

salutis in eo rimatus semitas magnum perfectionis apicem apprehendit. Agit siquidem liber ille de cordis puritate, de vitiis et de omni perfectione[31] virtutum, cuius frequens lectio Christi discipulum ad multam cordis puritatem, ad contemplationis arcem et totius spiritualis disciplinae perfectionem gratia opitulante pervexit. Unde episcopus Exoniensis, Didacus praefatus perfectionem eius attendens multo eum venerabatur affectu, et consilio utebatur ipsius. Unde et cum duodecim abbates Cisterciensis (=Cistercienses) missi fuissent ab Innocentio papa cum uno Apostolicae Sedis legato ad partes Tholosanas ad praedicandum

 

 

DomK. 21 [15]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/029.html

 

DomK. 21 [15]/1–24.

contra haereticos Albigenses, et venissent cum magno apparatu et pompa convenientibus cum aliis praelatis illius regionis de modo tenendo contra haereticos ad convincendum eos, inter alios advenit Didacus cum Beato Dominico, socio eius, qui consuluit pompas abiciendas et supellectilem variam remittendam, et in paupertate et austeritate discurrendum, ut non solum verbis, sed exemplis haereticos revincerent. Quod et fecerunt. Hic Didacus fuit sanctus vir, cessionem a papa postulavit sui episcopatus, ut liberius posset praedicare

 

 

DomK. 22 [16]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/030.html

 

DomK. 22 [16]/1–24.

contra haereticos, sed non obtinuit. Ipse suis monitis et exemplis ecclesiam suam cathedralem ex canonicis saecularibus cum licentia sedis apostolicae mutavit in canonicos regulares, quorum subprior primus fuit Beatus Dominicus. Qui pedes discurrens ad praedicandum infirmatus requievit in Domino. Et post mortem dicitur miraculis claruisse. Eo autem defuncto socii a praedicatione redierunt ad propria. Solus autem Beatus Dominicus remansit cum paucis in praedicando et disputando contra haereticos annis fere decem, antequam ordinem inchoaret.

 

 

DomK. 23 [17]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/031.html

 

DomK. 23 [17]/1[32]–24.

Erant in illis locis nobiles quidam, qui egestate compulsi filias suas tradebant haereticis nutriendas. Quarum perniciosum miseratus opprobrium Beatus Dominicus monasterium quoddam ad earum susceptionem instituit in loco, qui dicitur Prulianum,[33] ubi ancillae Christi sub clausura perpetua, sub observantiis mirabilibus, sub arto silentio manibus laborantes in puritate conscientiarum Creatori suo iocundum exhibent famulatum. Quae cum numero et merito creverint in immensum, odorem suum longe lateque diffundentes multas Deo devotas ad imitationem sui sanctam feminas provocarunt ad similia

 

 

DomK. 24 [18]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/032.html

 

DomK. 24 [18]/1–24.

coenobia construenda. Coepit interea de mandato domini papae Innocentii crux contra Albigenses[34] in Francia praedicari. Beatus vero Dominicus usque ad obitum comitis Montis Fortis[35] constanter in partibus illis annuntians verbum Dei apostolorum non est fraudatus gloria, qui dignus est habitus pro nomine Iesu contumeliam pati. Irridebant siquidem et multicipliter subsannabant haeretici virum sanctum conspuentes, et lutum et huiusmodi vilia proicienties in eum. Venit quoque postmodum aliquis ex illis paenitentia ductus, qui diceret in confessione se

 

 

DomK. 25 [19]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/033.html

 

DomK. 25 [19]/1–24.

luti iniectione ipsum Sanctum Dominicum percusisse, eique a tergo pro derisu paleas[36] alligasse. Sed quasi nec ista sufficerent, captabant in animam iusti, et mortis ei parabant insidias, intendebant atroces sacrilegiis linguis minas, quas miles Christi fidei magnanimitate contemnens necem sibi minantibus aiebat: „Non sum ego dignus martyrio, nondum merui mortem istam.” Cum autem aliquando pertransiret locum, in quo sibi paratas suspicabatur insidias, non

 

 

DomK. 26 [20]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/034.html

 

DomK. 26 [20]/1–24.

solum intrepidus, verum etiam securus et alacer incedebat exemplum secutus, de quo scriptum est: oblatus est, quia ipse voluit.[37] Audientes autem post hoc haeretici admirantes eius constantiam inconcussam dixerunt ei: „Numquid non tu mortis horrore concuteris? Quid acturus eras, si comprehendissemus?” At ille: „Rogarem vos, inquit, ne mihi brevi compendio mortem celerem inferretis, sed paulatim et successive membra singula mutilantes, deinde ostensis coram meis oculis detruncatis membrorum particulis ipsos etiam oculos

 

 

DomK. 27 [21]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/035.html

 

DomK. 27 [21]/1–23.

eruentes ad ultimum semivivum laceratumque corpus permitteretis sic cruentum in suo sanguine volutari vel prorsus ad libitum necaretis.” Ad haec veritatis adversarii stupefacti destiterunt ultra insidiari ei, cum saevientes in eum servire potius sibi et persequentes obsequi viderentur. Caritatis quoque perfectione non vacuus Beatus Dominicus pro salute proximorum animam ponere promptus erat. Exhortatus enim aliquando quendam dominum impietatis haereticae circumventum, ut ad matris ecclesiae rediret sinum, cum didicisset eum temporalium egestate compulsum ab infidelium societate non posse discedere (nam ipsi victum, quem aliunde habere non poterat, ministrabant)

 

 

DomK. 28 [22]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/036.html

 

DomK. 28 [22]/1–23.

deliberavit Dei famulus semetipsum venumdare atque sui pretio redimere proximum Redemptoris omnium imitatus exemplum. Quod et fecisset, nisi Deus, qui dives est in omnibus, aliunde providisset, quo miserabilis illius hominis relevaretur[38] egestas. Simile quiddam prius fecisse dignoscitur, cum adhuc in patria sua moraretur. Quaedam enim mulier conquesta est ei fratrem suum apud Saracenos detineri captivum. Et ille, ut erat plenus spiritu pietatis, intimo compassionis affectu sautius vendendum se obtulit pro redemptione captivi.

 

 

DomK. 13 [23]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/037.html

 

DomK. 13 [23]/1[39]–23.

Sed non permisit hoc Dominus, cum sibi ad uberiores fructus iustitiae et animarum quoque plurium conversionem servabat. Clarificatur enim in hoc pater, ut discipuli non solum fructum, sed ut fructum plurimum afferant, et velut servi sui pecuniam cum multo reportent fenore usurarum. Et ideo revocat aliquem a bonis minoribus, quos dotavit donis caelestibus ad maiora. Igitur servus Dei, Dominicus apud Deum et homines gratia proficiebat et fama. Haereticos vero torquebat invidia, quibus claritas viri sancti gravis erat etiam ad videndum. Illis autem susannantibus de malo thesauro cordis sui proferentibus mala: fidelium circa eum crescebat devotio.

 

 

DomK. 14 [24]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/038.html

 

DomK. 14 [24]/9–11.[40]

„It kezdetÿk jmmar azrol valo tanolsag · hog zent damancos atyāk mykeppen kezde fondala zerze · az predicator zerzetevt”[41]

 

DomK. 14 [24]/14[42]–23.

Post hoc bonae memoriae Fulcone, Tholosano episcopo[43] proficiscente Romam ad concilium generale[44] adiunctus est vir Dei Dominicus, qui ab eodem episcopo multo fovebatur affectu. Cum quo etiam summum pontificem Innocentium[45] adiit, atque Ordinem, qui Praedicatorum diceretur et esset, confirmari sibi suisque sequacibus postulavit.

 

 

DomK. 15/[25]

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/039.html

 

DomK. 15/[25]1–23.

At ille postulationi huiusmodi visus est aliquantulum primitus se difficilem exhibere. Quod tamen sine nutu divino factum non est, ut nimirum ex revelatione sequenti vicarius Iesu Christi cognosceret, quoque necessarium esse universali ecclesiae et ei, qui praesidebat. Sicut enim a plerisque fidedignis compertum est, quadam nocte idem summus pontifex Deo sibi revelante vidit in somnis Lateranensis ecclesia[46] quasi suis compagibus resoluta gravem subito minaretur ruinam. Quod cum tremens simul ac verens aspiceret, ex adverso vir Dei, Dominicus occurrebat, humeris suppositis totam illam casuram fabricarum sustentabat. Cuius quidem visionis et novitatem admirans et significationem prudenter intelligens

 

 

DomK. 16/[26]1–23.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/040.html

 

DomK. 16/[26]1–23.

sine ullo dilationis obstaculo viri Dei et commendavit propositum et petitionem hilariter acceptavit, hortans eum, ut ad fratres suos rediens et diligenter deliberans cum eisdem pari voto regulam sibi aliquam approbatam eligerent, super qua inchoandi ordinis promotionem confirmaret. Et sic deinde ad ipsum veniens ad libitum reportaret. Regressus igitur post celebrationem concilii Sanctus Dominicus verbum summi pontificis fratribus patefecit. Qui mox invocato Spiritu Sancto regulam Beati Augustini doctoris et praedicatoris egregii ipsius futuri praedicatores unanimiter elegerunt, quosdam sibi artiores vitae consuetudines[47] assumentes. Proposuerunt autem ex tunc

 

 

DomK. 17 [27]/1–23.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/041.html

 

DomK. 17[27]/1–23.

ne praedicationis impediretur officium, a se terrenas possessiones abicere. quod postmodum in primo Capitulo Generali[48] ordinis, quod celebratum fuit Bononiae[49] anno Domini M.ccx.[50] affectu pariter et effectu per constitutionem perpetuam fuit executioni mandatum. Defuncto interea papa Innocentio Honorius[51] post eum in honorem apostolicum sublimatur. Ad quem accedens servus Dei, Dominicus et quidquid a praedecessore eius Innocente postulaverat, ad votum plenissime impetravit anno Domini M.ccxvi. Cum autem vir Dei, Dominicus esset Romae et in basilica Sancti Petri in conspectu Dei orationem suam pro conservatione

 

 

DomK. 18 [28]/1–23.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/042.html

 

DomK. 18[28]/1–23.

et dilatatione ordinis, quam per ipsum dextera eius propagabat, effunderet facta manu Domini super eum gloriosos principes Petrum et Paulum ad se subito visione quadam imaginaria venientes aspexit. Quorum Petrus videlicet baculum, Paulus vero librum tradere videbantur. Addebantque dicentes: „Vade, praedica, cum a Deo ad hoc ministerium electus es.” Moxque in momento temporis videbatur ei, quod filios suos per totum mundum dispersos aspiceret incedentes binos et binos, et verbum Domini populis praedicantes. Quapropter Tholosam rediens, ubi iam fratres in ecclesia sibi Romani,[52] quam ei supradictus Fulco, Tholosanus episcopus contulerat, claustrum consruxerunt et manebant.

 

 

DomK. 29.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/043.html

 

DomK. 29/1–23.

convocatis fratribus invocatoque Spiritu Sancto dixit suum hoc esse propositum, ut fratres omnes licet admodum paucos[53] pro diversas dispergeret regiones.

Nec se velle decetero eos insimul habitare. Sciens quoque semina dispersa fructificant, congesta putrescunt. Admirantes autem fratres cur eos dispergeret: altiori quidem id consilio agi ignorabant. Nemo tamen eius sententiae contraire praesumpsit. Voluit autem eos aliquem sibi ex fratribus eligere in abbatem:[54] cuius arbitrio ceteri regerentur. ita tamen ut tamen super ipsum abbatem quoque super ceteros fratres penes ipsum resideret auctoritas corrigendi. Hoc autem faciebat vir sanctus

 

DomK. 30.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/044.html

 

DomK. 30/1–23.

disponens adire terram saracenorum et eis verbum fidei praedicare. Unde etiam barbam aliquando nutriebat. Electus est igitur frater Mathaeus canonice in abbatem, qui primus et novissimus in hoc ordine appellatus est abbas. Placuit namque fratribus postmodum insinuandae humilitatis gratia, ut qui toti praeesset ordini, non abbas, sed magister ordinis[55] dicentur. Ceteri vero inferiores praelati priorum vel suppriorum vocabulo conferentur. Dispersit igitur Dei nutu fidelis dispensator et prudens Sanctus Dominicus fratres suos, velut quaedam semina salutis aristarum fructus uberrima productura. Et quosdam quidem in Hispania, quosdam vero Parisius,[56] alios autem Bononiam[57] destinat.

 

 

DomK. 31.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/045.html

 

DomK. 31/1–8.

anno Domini M. ccxvi.[58] Illi autem praefecti salutarem ubicumque disseminabant scientiam, magnas sustinentes angustias paupertatis et virtus Domini erat ad multiplicandum eos. Ipse vero Romam Domino ducente profectus est.

 

DomK. 31/10–12.[59]

„It kezdetyk azrol valo Jras · mÿkeppen veue zent damancos atÿank az zerzetbe reginaldus mesteerth”

 

DomK. 31/14[60]–23.

Cum igitur ibidem moram contraheret, contigit magistrum Reginaldum,[61] venerabilem Sancti Aniani Aurelianensis[62] decanum illuc usque venire anno Domini MCCXVIII. Erat iste magister Reginaldus vir scientia praeditus, virtute pariter et opinione praeclarus,

 

 

DomK. 32.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/046.html

 

DomK. 32/1–23.

qui etiam in iure canonico vexerat Parisius annis quinque. Hic tale conceperat Deo inspirante propositum, ut relictis omnibus, quae habebat, praedicationi totus insisteret, et hunc sibi vivendi modum eligere disponebat. Sed quonam modo id commodius ageret, quod mente conceperat, adhuc animo non satis occurrerat. Nondum enim Ordine Praedicatorum noverat institutum fuisse. Habito autem cum quodam Sedis Apostolico cardinali familiari colloquio suum ei propositum revelavit dicens se admodum affectare, si quonam modo posset huius vitae genus attingere, ut relictis omnibus Christum praedicando per diversa loca discurreret in voluntaria paupertate. Tunc ille.

 

 

DomK. 33.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/047.html

 

DomK. 33/1–23.

„En” – inquit – „novus ordo praedicatorum exoritur, qui secundum, quod appetis, et praedicationis officium et paupertatem voluntariam profitetur. Magister quoque ipsius ordinis in hac Romana urbe praedicationis insistens officio demoratur.” His auditis magister Reginaldus continuo Beatum Dominicum accersiri fecit, et illi cordis sui revelavit arcanum. Illectus denique sanctitatis eius aspectu gratiosoque salutaris exhortationis affatu et ex tunc ordinis ipsius deliberavit ingressum. Sed mox sancti propositi examinatrix adversitas voto eius obicitur, et idem magister Reginaldus gravi infirmitate corripitur, morboque invalescente succumbit propemodum natura, mortis etiam revelantur indicia salutisque a medicis desperantur remedia. Beatus vero Dominicus

 

 

DomK. 34.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/048.html

 

DomK. 34/1–23.

susceptae sobolis intempestina damna non sustinens totum se ad orationemcontulit aures divinae clementiae importunis clamoribus interpellans, nec ullatenus scientiam ei praestans, ne se tam subito nondum nati, sed quodammodo spe concepti filii consolatione fraudaret. Et sicut postmodum in collatione fratribus referebat: obsecrans, ut vel modico tempore sibi eum concedere dignaretur. Eo igitur in orationibus persistente apparuit visibiliter magistro Reginaldo vigilanti et vehementi ardore febrium aestuanti beatissima Dei genitrix, mundi domina, virgo Maria

 

 

DomK. 35.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/049.html

 

DomK. 35/1–23.

duabus se comitantibus speciosis supra modum puellis. Ipsamque reginam se clementer alloquentem is, qui patiebatur, audivit.[63] „Pete” inqiut „a me, quod vis: et dabo tibi.” Deliberanti vero, quid peteret, una ex his, quae reginam caeli comitabantur puellis, suggessit ei, ne quid peteret, nisi quod regina misericordiae dignaretur conferre, sed totum eius committeret voluntati. Posuitque sano usus consilio in beatissimae Dei matris electionem, ut secundum beneplacitum suum ei daret, quod vellet. Tunc illa manum extendens virgineam aegrotantis oculos, aures et nares osque et manus et pedes salutari, quam secum tulerat, unctione perunxit, formulas verborum proprias ad singulas unctiones subinferens.

 

 

DomK. 36.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/050.html

 

DomK. 36/1–24.

Quorum verborum ea dumtaxat comperi[t],[64] quae ad renum et pedum pertulit unctionem. Ad renes quidem ait: „stringantur renes tui cingulo castitatis.” Ad pedes autem: „unguo pedes tuos in praeparationem evangelii pacis. Tunc enim habitum Ordinis Praedicatorum ostendit. „En” inquit „hic est habitus ordinis tui.” Sicque feliciter aegrotantis oculis corporalem illam speciem suae visionis abscondit. Sic curatus[65] a caeli regina Reginaldus continuo plene convaluit. Nimirum quem mater illius[66] perunxerat, qui novit unctiones conficere sanitatis. Mane autem facto venienti[67] ad se Beato Dominico et qualiter se haberet, familiariter sciscitanti

 

 

DomK. 37.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/051.html

 

DomK. 37/1–24.

„Sanus” inquit „sum nimis.” Tunc narravit ei ex ordine visionem. Aguntur gratiae et quidem non indevote, ut arbitror, salvatori, qui sanat, quos percutit, et eis, quos vulnerat, salutarem adhibet medicinam. Mirantur medici tam subitam et insperatam salutem et ignorantes, cuius medicinae fuisset exhibitione curatus, qui secundum eorum sententiam fuerat de vita desperatus. Die autem tertio sedente Beato Dominico cum magistro Reginaldo erat cum eis quidam vir religiosus de ordine hospitalariorum testificans, quod vidit  manifeste beatam virginem venientem et totum corpus magistri Reginaldi manu propria perunguentem. Illa vero caelestis unctio sic carnem viri sancti magistri Reginaldi non solum ab aestu febrium, verum etiam ab ardore concupiscentiae[68] temperavit,[69]

 

 

DomK. 38.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/052.html

 

DomK. 38/1–24.

quod sicut ipse postmodum est confessus, nec primus in eo motus libidinis pullulavit. Hanc visionem Beatus Dominicus post eius transitum publicavit. Adiuratus enim ab ipso fratre Reginaldo fuerat, ne haec in vita ipsius alicui revelaret, sed secretum quasi sub sigillo confessionis servaret. Recepta igitur caelitus sanitate frater Reginaldus Deo se totum obtulit et Beato Dominico professionis se vinculo obligavit. Tandem vero Bononiam adiit, ubi totus praedicationi insistens totam civitatem salutari perturbatione commovit, et Christo quoque plures animas lucrifecit. Multi etiam per eum Praedicatorum Ordinem sunt ingressi et extunc maxime fratrum numerus coepit augeri. Post[70] receptionem magistri Reginaldi in ordinem

 

 

DomK. 39.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/053.html

 

DomK. 39/1–24.

Beatus Dominicus in Hispaniam profectus est anno Domini Mccxviii, ubi duas domos[71] instituit. Unam scilicet apud Maioricum[72], quae modo est monialium, alteram apud Secumbiam,[73] quae domus fratrum praedicatorum in Hispania prima fuit. Cum autem esset in Hispania in loco, qui dicitur Godalfaita,[74] qiubusdam sibi fratribus sociatis tentavit eos sathanas, ut a beati viri societate discederent. Quod virum sanctum Dominicum non latuit, antequam fieret. Apparuit enim per visum immanissimus quidam draco, qui draco fratres illos, qui secum erant, absorbere apertis faucibus videbatur. Intellexit igitur vir spiritu Dei[75] plenus,

 

 

DomK. 40.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/054.html

 

DomK. 40/1–24.

grave fratribus dyabolicae temptationis imminere discrimen. Visionem eis terribilem propalavit hortans eos, ut constanter resisterent temptationi, a quo[76] nemo nisi spontaneus absorberetur. Brevi autem spatio temporis interiecto fratres illos, quos paulo ante draco absorbuerat[77] (sic!) per visum, absorbuit per effectum. Nam omnes, qui cum Beato Dominico esse videbantur, exceptis tribus scilicet uno clero et duobus conversis suadente diabolo recesserunt. Interrogatus autem unus ex illis a Beato Dominico, an et ipse vellet abire. „Absit” inquit „pater carissime, ut relicto capite sequar pedes.” At vero

 

 

DomK. 41.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/055.html

 

DomK. 41/1–24.

pater sanctus erga eos, qui recesserant, non indignatione, sed compassione permotus. Continuo ad consuetum orationis refugium[78] se convertit, et quos praeceptis retinere non potuit, precibus revocavit. Nam paulo post omnes fere instinctu divinae gratiae redierunt. Post hoc veniens Parisius anno Domini MCCXIX ibique paululum cum fratribus demoratus, qui ibidem anno procedenti domum sibi Iacobi[79] receperant et iam erant fere XXX. Bononiam adiit et tunc inde fratrem Reginaldum superius memoratum non sine gravi desolatione[80] fratrum, quos receptos Bononiae paterno consolabatur affectu Parisius destinavit.[81] Ubi verbo

 

 

DomK. 42.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/056.html

 

DomK. 42/1–24.

et opere Christum praedicans crucifixum post non multos dies obdormivit in Domino. Et consummatus in brevi explevit tempora multa. Sepultus est autem in ecclesia Sanctae Mariae de campis,[82] eo quoque fratres praedicatores nondum habuerunt propriam sepulturam. Tanta vero vir iste beatus morum honestate pollebat,[83] tanto divini fervoris impetu ferebatur, ut ipsum esse vas honoris et gratiae, vas ornatum omni lapide pretioso haud dubie probaretur. Inerat ei firma mentis valde aequalitas,[84] nisi cum ad compassionem et misericordiam turbaretur. Et quia cor gaudens exhilarat, faciem placidam interioris hominis compositionis[85] manifesta de foris benignitate ac vultus hilaritate prodebat. Tantam autem servabat in his,

 

 

DomK. 43.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/057.html

 

DomK. 43/1–24.

quae secundum Deum rationabiliter fieri concepisset, cordis constantiam, ut vix aut numquam semel enunciatum cum digna deliberatione sermonem acquiesceret immutare. Et cum multa in eius facie, sicut commemoratum est, de bono conscientiae testimonio, semper eluceret hilaritas, Lux tamen vultus eius non cadebat in terram.[86] Denique per hanc omnium sibi facile vindicabat amorem sine difficultate, mox ut eum aspicerent, illabebatur affectibus[87] Ubicumque versaretur sibi in via cum sociis, aut in domo, cum hospite, reliqua familia,[88] aut inter magnates et principes et praelatos, semper aedificatoriis affluebat sermonibus, abundabat exemplis, quibus ad amorem Christi saeculive[89] contemptum audientium animus flecteretur.

 

 

DomK. 44.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/058.html

 

DomK. 44/1–24.

Ubique virum evangelicum verbo se exhibebat et opere. Tempore diurno cumque fratribus sociisve nemo communior, nemo iocundior. Nocturnis horis nemo vigiliis et obsecrationibus per omnem modum instantior. Ad vesperum demorabatur ei fletus et ad matutinum laetitia. Diem impertiebatur[90] proximis, noctem Deo sciens, quod in die mandavit misericordiam suam et nocte canticum eius. Flebat autem uberrime atque creberrime et fuerunt ei lacrimae suae panes die ac nocte.[91] Die quidem tunc magis cum missarum crebra et quotidiana celebraret sollemnia:[92] nocte vero cum semper omnes insatiabilibus

 

 

DomK. 45.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/059.html

 

DomK. 45/1–24.

excubaret vigiliis. Erat ei pernoctandi in ecclesiis creberrime consuetudo usque adeo, ut vix aut raro certum ad quiescendum locum habere videretur. Orabat igitur noctibus et perseverabat vigilans, quantum a fragilitate corporis extorquere potuisset. Et cum tandem lassitudine succedente et lentescente spiritu somni interpellaret necessitas, sive ante altare, sive alio quocumque loco aut certe super lapidem instar patriarchae Iacob capite reclinato paululum requiescens rursus evigilabat ad spiritus orationisque fervorem. Tres singulis noctibus recipiebat manu sua propria de quadam catena ferrea[93] disciplinas, unam pro se, aliam

 

 

DomK. 46.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/060.html

 

DomK. 46/1–24.

pro peccatoribus, qui versantur in mundo, tertiam vero pro his, qui in purgatorio cruciantur. Omnes homines largo excipiebat caritatis sinu. Et cum omnes diligeret, ab omnibus amabatur, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus sibi proprium vendicabat affluens pietate se totum in proximorum curam atque miserorum compassionem effundens. Hoc etiam cunctis faciebat gratissimum, quod simplici gradiens via nullum umquam verbo vel opere duplicatis aut fictionis praetendebat vestigium. Verus erat paupertatis amator, vilibus utens vestimentis et in cibo simul et potu modum temperatissimum observabat

 

 

DomK. 47.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/061.html

 

DomK. 47/1–19.

Delicata vitans et libenter simplici pulmento contentus. Habens firmum suae carnis imperium et utens vino sic temperate lymphato, ut necessitati satisfaciens corporali, numquam subtilem eius ac tenuem spiritum hebetaret. Retulit quoque frater Stephanus Metensis,[94] quod vir Dei Dominicus per totam unam quadragesimam apud Carquassonam[95] non comedit aut bibit, nisi panem et aquam neque lectum intravit. Adveniente autem pascha et fortiorem se esse dicebat pulchriorque et pinguior apparebat.

DomK. 47/20–23.[96]

„Kezdetyk jmmar azrol valo tanolsag · hog zent damancos atyanknak adatot vala hatalm istentevl · hog evrdegeg ne hatalmazhatnanak ev raÿta”

 

 

DomK. 48.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/062.html

 

DomK. 48/1[97]–24.

In eo utique impletum est, quod dixit Christus apostolis Luc. IX.[98] „Dedi vobis potestatem super omnem virtutem inimici et nil vobis nocebit.” Nocte quadam sanctum Dominicum in oratione ante altare prostratum diabolus revocare conatus de tecto. ecclesiae magnum lapidem proiecit tanto sonitu, ut per totam ecclesiam resonaret. Venitque tam prope sacro capiti iactus lapis?,[99] ut caputium contingeret. Cum sanctus maneret immobilis, inimicus eiulans terribili voce confusus abscessit. Qui cum eum terrere non posset,

 

 

DomK. 49.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/063.html

 

DomK. 49/ 1–14. és 21–23.

illudere attemptavit. Unde post completorium oranti daemon in specie fratris orantis ante quoddam altare apparuit, quem sanctus fratrem aestimans manu innuit, ut ad quietem iret. Tunc ille inclinans caput discessit. Post ea monuit pater sanctus, ne quis post ultimum signum in ecclesia remaneret,[100] nihilominus tum falsus ille et fictus frater sicut primo orationem

 

 

DomK. 50.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/064.html

 

DomK. 50/1–24.

simulans sic secundo fecit et tertio. Tunc accedens ad eum pater sanctus dixit. „Quanta est inoboedientia in hoc, quod totiens prohibui, te tertio reprehendi.” Tunc cachinnans ille nequissimus modo inquit: „silentium te frangere feci.” „Noli” ait sanctus „miser laetari in eo, quod tibi non proderit. Ego sum super silentium dispensator[101] et loqui potero, cum mihi videbitur expedire.” Occulto et iocundo iudicio suo insidiatoris nequissimi versutias electis suis Deus providit et ordinat ad meritum et salutem. Etenim sanctus Dominicus vidit quadam nocte accusatorem fratrum quasi ferreis manibus tenentem cedulam

 

 

DomK. 51.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/065.html

 

DomK. 51/1–24.

et ad lumen lampadis hanc legentem. A quo dum vir sanctus quaereret, quid legeret, respondit: „peccata fratrum tuorum lego.” Praecepit ergo pater potens, ut cedulam dimitteret. Quam in nomine Christi coactus dimisit. In qua pater quaedam repperit, super quibus filios emendavit. Ecce quomodo in insidiis suis inimicus capitur et iusti de angustiis liberantur. Cum idem sanctus civitatem, quam dilexit anima sua, quaerendo circuiret et vigilans muros Hierusalem[102] custodiret, invenit eum, qui circu[i]ens quaerit, quem devoret, tamquam leo rugiens[103]

 

 

DomK. 52.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/066.html

 

DomK. 52/1–24.

omnia loca monasterii[104] pervagantem et dixit ei: „Cur hic circuis, saeva bestia?” Respondit: „propter lucrum, quod inde recipio.” Dixit ei sanctus: „quid lucraris in dormitorio?” Respondit: „somnum necessarium eripiens quietem impedio. Lenteque surgere faciens pigritiam ingero. Sicque ab officio remanere divino persuadeo. Insuper cum permittor, carnis stimulus et illusiones immitto.” Traxitque eum sanctus ad chorum et ait: „Quid in tam sacro loco lucraris? Respondit: „Facio tarde venire, cito exire, seipsum oblivisci.”

 

 

DomK. 53.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/067.html

 

DomK. 53/1–24.

De refectorio quoque interrogatus. Respondit, quis non plus, quis non minus[105] Hinc ad locutorium[106] ductus.[107] Respondit cachinnans. Hic locus est totus meus. Hic veniunt risus. Hic narrantur rumores et verba perferuntur in ventum. Cumque a sancto traheretur ad capitulum,[108] coepit locum exhorrendo fugere dicens: iste locus mihi infernus est, nam quod alibi lucratus fuero, hoc hic perdo. Etenim hic monentur, hic confitentur, hic accusantur, hic verberantur, hic absolvuntur. Idcirco hanc locum ceteris plus abhorreo et detestor. Sic coactus a sancto virtute altissimi malitiae

 

 

DomK. 54.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/068.html

 

DomK. 54/1–24.

suae fraudes detexit invitus, ut videant iusti ipsumque irrideant et sibi a laqueis caveant. Ne irretiti capiantur et teneantur in ipsis. Item cum vir sanctus Romae in sancti Sixti ecclesia[109] monialibus praedicaret, diabolus in specie passeris apparuit volitans circa capita monialium ad impediendum eas ab attentione verbi Dei. Quem cum cognovisset vir Dei, mandavit uni ex servitialibus, ut caperet ipsum passerem et sibi afferret. Quod cum factum fuisset, beatus vir totum deplumavit dicens. „Inimice Dei,

 

 

DomK. 55.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/069.html

 

 

DomK. 55/1–24.

cur impedis verbum Dei?” Eumque eiulantem propter augmentum cruciatus[110] praeiecit in terram dicens: „Vade, inimice Dei, vola nunc, si potes, strepitum magnum facies, sed damnum inferre non poteris.” Itaque per fenestram ingressus ascendit vas aereum,[111] quod ante altare beatae virginis Mariae[112] in catenulis dependebat, in quo erat lampas accensa oleo plena, magno impetu catenulas concutiens ipsum evertit. Lampas vero de vase egressa est, nec laesa nec extincta et in aëre versata stetit. Levantes in altum sorores oculos videntes lampadem in aëre sine sustentaculo mirabiliter subsistere, nec una gutta olei de ea effusa est. Ille enim disparuit.

 

 

DomK. 56.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/070.html

 

DomK. 56/1–24.

Bononiae autem cum quadam nocte vigilaret ad lumen candelae aliqua legens, apparuit coram eo inimicus in forma simiae gestuans[113] ad similitudinem actuum eius. Tunc Beatus Dominicus candelam illam iussit illi manu tenere. Cumque circa finem esset coniunctionis eius voluit eam excutere, sed mandavit beatus vir firmiter illam tenere usque ad ultimam consumptionem. Ignisque flamma comburente manum eius coepit eiulare. At beatus preadicator baculo suo percutiens abire permisit. Item cum Bononiae quidam conversus in die quaestum panis per civitatem fecisset, ex labore sitiens sine licentia et

 

 

DomK. 57.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/071.html

 

DomK. 57/1–24.

non praemisso signo crucis bibisset. Reversus ad conventum nocte sequenti diabolus terribiliter coepit eum vexare in ecclesia et rumores facere. Ad quem fratres, qui erant per ecclesiam orantes, permoti accedentes orabant pro eo. Adiurabant daemonem, ut exiret. Aquam benedictam aspergebant super eum et cum traheretur obsessus per ecclesiam a diabolo, vix plures fratres simul sufficiebant ad tenendum eum. Demum vocatus Beatus Dominicus ad eum accesit. Qui praecepit daemoni, ut causam exprimeret suae vexatonis in fratrem illum. Qui respondit: „quia bene meruit, nam heri bibit in tali loco sine licentia et sine crucis signaculo.

 

 

DomK. 58.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/072.html

 

DomK. 58/1–24.

Unde in bibione, qui erat in vino, quod bibit, in eum intravi.” Orante autem eo cum iam pulsaretur ad matutinum, dixit diabolus. „Ex quo capuciati surgunt ad laudandum Deum. Non possum hic amplius permanere” et recedente ab ipso liberatus fuit. Asserente venerabili domino cardinali Raynerio[114] accidit quadam die obsessum a multis daemoniis[115] hominem viro Dei Dominico in ecclesiam praesentari. Qui accepta stola ad collum suum cinxit, deinde eadem collum obsessi circumdedit mandans, ut de cetero illum non vexarent. Daemones vero in obsessi

 

 

DomK. 59.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/073.html

 

DomK. 59/1–24.

corpore coeperunt fortiter torqueri, unde exclamantes dicebant: „Permitte nos exire! Quare nos hic cruciari compellis?” At ille: „Non dimitto vos”, inquit, „nisi mihi fideiussores dederitis, quod huc ultra nequaquam de cetero redeatis.” „Quos”, inquiunt, „fideiussores tibi dare possemus?” Et ille: „Sanctos martyres, qui in hac ecclesia[116] quiescunt.” At illi: „Non possumus, quia merita nostra contradicunt.” Et sanctus: „Oportet vos dare, alioquin nequaquam liberos vos a cruciatu dimittam.” Tunc daturos se operam in quantum possent promiserunt. Et interiecto modico intervallo „ecce”, inqiunt, „impetravimus, licet immeriti, quod sancti martyres fideiusserunt.” „Quod signum,”

 

 

DomK. 60.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/074.html

 

DomK. 60/1–24.

inquit vir sanctus, „mihi datis, quod hoc sit verum.” „Eatis,” dixerunt, „ad capsam, ubi reposita sint capita eorum et eam[117] invenietis inversam.” Mira res divinis prorsus ascribenda prodigiis. Quaesitum est et ita inventum, sicut illi dixerunt et licentiati[118] hominem dimiserunt.

Item cum quidam frater Bononiae ad serviendum infirmis esset deputatus, reliquias carnium sine licentia comedebat. Quod cum sero unius diei fecisset, arreptus a diabolo coepit terribiliter clamare. Accurentibus fratribus pius pater advenit. Compatiensque patienti arguebat daemonem, quod corpus fratris sui invasisset.

 

 

DomK. 61.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/075.html

 

DomK. 61/1–24.

Dixitque diabolus: „Intravi in eum, quia meruit comedendo carnes infirmorum.” Et sanctus ait: „Ego absolvo eum ab hoc peccato et tibi praecipio in nomine Iesu Christi ut exeas.” Qui statim liberatus est.

Aliud quoque tanto certius contigisse[t], quanto per eam, circa quam[119] gestum est, ad plurimorum pervenit notitiam. Haec mulier multo tempore mundo dedita carnis illecebris vacabat, sed culpa tandem poena non caruit. Nam hanc malignus spiritus per intervalla temporum graviter vexare coepit. Erat autem vicina ecclesiae, in qua tunc temporis fratres praedicatores Florentiae[120] morabantur. Quo adveniens pius pater Dominicus ipsam prius exhortando ad paenitentiam perduxit.

 

 

DomK. 62.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/076.html

 

DomK. 62/1–24.

Postmodum etiam vexationi eius compatiens suis orationibus, ut ab ea malignus spiritus recederet, impetravit. Ita, ut quae interpolatis diebus quietem modicam habere non poterat,  ultra annum vexationis solitae molestiam non sentiret. Verum a vexatione carnis libera, vexari se deterius in animo deprehendit. Et medicina corporis facta est sibi morbus mentis. Tantoque negligentius coepit a Dei servitio tepescere, quanto a carnis illecebra redivivis temptationibus trahebatur. Quod ubi viro Dei inde transeunti exposuit, illeque beneficium praestitum in ruinae scandalum versum vidit, blande eam, an reduci vellet ad statum pristinum, requisivit. Quae cum

 

 

DomK. 63.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/077.html

 

DomK. 63/1–24.

voluntati Dei suaeque discretioni committeret. „Rogo,” inquit „filia, ut tibi fiat, quod magis saluti tuae viderit expedire.” Unde factum est, ut non post multos dies malignus spiritus super corpus ancillae potestatem acciperet, ut spiritus eius salvus fieret. Et vexatio, quae prius poena culpae fuerat, postmodum fieret consolationis remedium et cumulus meritorum. Postmodum haec mulier soror de paenitentia[121] fuit et devota. Cum autem quidam sacerdos saecularis clericus illa parochiali ecclesia Florentiae, quae data fuerat fratribus praedicatoribus primo pro conventu, multum propter hoc ordinem persequeretur et multas iniurias inferret isti sorori, ut ordini devota conquesta est super his apud beatum patrem.

 

 

DomK. 64.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/078.html

 

DomK. 64/1–25.

Qui consolatus est dicens: „Patienter age, filia, quare iste sacerdos, qui ita te et ordinem persequitur, adhuc et cito bonus frater ordinis erit et multos labores in ordine sustinebit.” Quod totum, ut praedixit, secutum est. Cum Beatus Dominicus esset Bononiae, diabolus in forma iuvenis lascivi accessit ad conventum praedicatorum et petivit sibi a sacrista dari unum confessorem.[122] Et adducti sunt successive quinque fratres confessores. Et haec erat causa, quare ita affecit et inflammavit primum confessorem ex suis verbis turpibus, quod surrexit ab auditione confessionis et noluit audire usque in finem illas abominationes. Similiter fecit secundus, tertius et quartus. Silenter autem recedebant, nec causam dicebant, ne confessionem revelarent.

 

 

DomK. 65.

https://mek.oszk.hu/05100/05162/html/079.html

 

DomK. 65/1–24.

Quare ex parte eorum confessio sacramentalis erat, cum crederent hominem esse, sed non ex parte diaboli. Tunc sacrista accersitus Beatum Dominicum conquerente coram eo, quod quinque fratres non potuerunt unum peccatorem audire, subdens scandalum magnum. Fratres[123] praedicant paenitentiam et nolunt peccatoribus paenitentiam imponere. Tunc Beatus Dominicus recedens a lectione, oratione et contemplatione accessit ad eum in ecclesiam et ut vidit, cognovit eum ipsique dixit. „Cur, maligne spiritus, sub hac pietate temptas servos Dei?” et durissime increpavit eum. Qui evanescens ecclesiam dimisit foetidam odore sulpuris. Placatusque enim exinde sacrista contra confessores illos indignatus.

 

 


M. Nagy Ilona, Boda István Károly 2024.