HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Gaisznak
h. n., 1822. március 12.
Die 12. Martii 1822.

Domin. A. R. D.
Gaisz.
Admodum Reverendissime Domine!
Remitto manuscriptum Hungaricum una cum libello Germanice edito, cum illa vere amica animadversione, quod versio, sicut quodcumque aliud opus enthea manu factum, elaborationem ac tandem elimationem postulet. Utrumque ipsa A. R. Dominatio Vestra praestare optime potest illa occasione, dum laborem suum pure descripserit. Hoc facto dignetur opellam hanc vere salutarem Celsitudini suae, Principi et Primati Nostro Benignissimo tradere, qui*
qui <…>
ipsam censurae cujuspiam ex suis pro lubita subjiciet, atque sub prelum promoveri faciet.
In reliquo piis precibus et fraternis affectibus commendatus, persuasus
humillimus servus.