HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – az Egyetemi Nyomdának
Buda, 1821. január 20.

Cum Libellus Az ó és új Testamentomi Szent Históriának Sommája, cujus correctio et pro Stereotypo adcommodatio mihi delata est, ex Libello Germanico pro Scholis eandem materiam pertractante adeo misere in Hungaricum versus sit, ut sensus aut ambiguus, aut obscurus, imo saepius Hungaro Germanicam non callenti prorsus impervius sit, expressiones vero et idiotismi a plano et naturali Linguae Hungaricae ordine adeo recedant, ut dictorum literalis transpositio risum aut commiserationem moveat: mihi porro nihil sanctius sit, quam ut ea, quae pro scholis Altissimo Numine praescripta sunt, et exactae et terse reddam; supplico, mihi ex Libraria Typographiae Regiae exemplar novissimae editionis Libelli Germanici Historiam Biblicam continentis dari, cui elucubrationem meam exacte conformare queam.
Budae Die 20. Januar. 1821.
Franciscus Verseghy mp.