HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Fischer Istvánnak
Buda, 1820. július 25.

Excellentissime, Illustrissime ac Reverendissime
Domine Archiepiscope,
Præsul Gratiosissime!
Literas de dato 14. Julii ad me Gratiosissime exaratas nonnisi 21. ejusdem percepi, et quia domum Fusoris Campanarum ob certam feminam nec bene moratam, nec boni nominis, quæ ibi conventicula sua fere quotidie agitat, inde a novo anno non accedo, illa ipsa adhuc die scripto eidem Fusori omnia communicavi, quæ mihi Excellentia Vestra Gratiosissime committere dignata fuit, addito eo, ut siquid in hanc rem dicendum haberet, mihi usque ad hesternam vesperam significare non intermittat. Nescio, an quia decessionem meam a priori quantulocunque nexu ægere fert? an vero quia ipse ad Excellentiam Vestram recurrere cogitat? responsum mihi nec scripto, nec viva voce tulit. Interim, quia causa fissuræ commisso in fusione defectui per investi: gatores adscripta est, vi contractus initi camparum gratuito refundere debet, et quia per me tempestive præmonitus est, eo ocyus etiam potest.
His manus Excellentiæ Vestræ humillime exosculor, atque Altis Gratiis et Favoribus commendatus, jugi cum venerationis cultu persevero
Excellentiæ Vestræ
Budæ 25. Julii 1820.
humillimus servus
Franciscus Verseghy.
[A hátlapon, nem Verseghy Ferenc kezével]
Ofen 6a Aug 1820
1796/ 820
Verseghy Franciscus circa campanas relationem præfras dubiam.