HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Ferenc császárnak
[Buda], [1795. június 20. előtt]

Augustissime Imperator, Rex Apostolice
Domine Domine Naturaliter Clementissime!

Coram Altissimo Throno Sacratissimæ Majestatis vestræ ad genua provolutus, verba non habeo, quibus pro clementissime condonata mihi mortis et confiscationis pœna, intimam animi mei gratitudinem, et perennem devotionem sufficienter exprimere possim. Ejusdem vitæ meæ quodlibet momentum, utpote pretiosissimum Donum ex Altissima dextera Sacratissimæ Majestatis Vestræ acceptum totis viribus in id unice impendam, ut officia status, et vocationis meæ sacerdotalis ad amussim explendo, atque omnia Talenta mea ad corrigendum, et obliterandum Delictum, in quod protractus fui, sollicite convertendo, omnimodam, et perfectam subditalem fidelitatem, ac plenissimam devotionem meam, usque ad ultimum halitum contester. In hoc proposito dum pro ulteriori Altissima Sacratissimæ Majestatis Vestræ Clementia humillime supplico, emorior
Majestatis Vestræ Sacratissimæ
poenitens subditus
Franciscus Verseghi