HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Sándor Lipótnak
Buda, 1793. május 8.

Serenissime Princeps Regie, Archidux Austriæ,
et Regni Hungariæ Palatine!

Infrascriptus demississimas preces suas humillime renovat: dignetur Serenitas Vestra Regia pro innato Sibi æquitatis amore apud suam Majestatem Sacratissimam benigno-gratiosa simul ac potentissima interpositione sua exoperari, ut sublata Libri: a’ Világnak Közönséges Történetei, írta Millót, Első Kötet, nomini Supplicantis, quod libro palam subfixum est, per universum Hungariæ Regnum vehementer nociva Prohibitione, impressionem Apologiæ contra pasquillum R. Patris Alexovics Concinnatoris Pestiensis, causa recuperandi publici honoris factæ, atque Actis Serenitati Vestræ Regiæ jam porrectis in paribus subnexæ in latina et hungarica lingua clementissime admittere, atque humillimis ejusdem Supplicantis precibus, pro Officio Revisoratus Budensis iterato factis, pro Cæsareo-Regia Clementia Sua deferre dignetur.
Siquidem accusationem libri hujus ex ea tantum ratione factam fuisse, ut infamato coram Suae Majestate Sacratissima ac Dicasteriis Politicis imo et universo Regno, Supplicantis nomine, humillimum ejusdem petitum pro officio Revisoratus Librorum anno adhuc priore institutum, inane reddatur, manifeste patet:
1o) Ex eo, quod ejusdem libri secunda pars, cessantibus tantisper post primam Diætam Budensis Revisoratus laboribus, Eidem substrata quinis a 21. Novembris 1790. usque 11. Maji 1791, prout censuræ frustatim substernebatur, subscriptionibusadprobata fuerit, quin aliqua contra primam partem usque ad tempus porrecti pro Revisoratus officio supplicis libelli ddo 17. Augusti 1792. exceptio ab eodem Budensi Revisoratu facta fuisset.
2o) Ex eo, quod supramemoratum opus R. Patris Alexovics: A’ Könyvek’ szabadosolvasásárúl, librum Supplicantis apertis non minus quam indignissimis sarcasmis impugnans, cum exitu anni 1791. in lucem publicam prodiverit; ex quo proinde Revisoratus Budensis sive per ipsum revisionis actum, sive per lectionem impressi exemplaris ex officio sibi incumbentem, librum Supplicantis illico noscere, atque anno adhuc 1791. ad trutinam vocare, multoque prius, quam in Octobri anni 1792, debito tribunali substernere debuerat, si accusationem ejusdem mala fide in illud tempus adservare non voluisset, quo Supplicans die 17. Augusti anno 1792. Revisoratus Officium sibi conferri petiturus erat.
3o) Ex eo, quod prohibitio libri, lite adhuc coram Serenitate Vestra Regia et Excelso Consilio R. L. H. pendente, per extraordinarias viarum ambages, imo, prout e Supplici Libello ad Suam Majestatem Sacratissimam porrecto, ac præsertim e deductione abnormitatum R. Patris Rhiethaller eidem adclusa, atque hic in paribus sub A. humillime advoluta manifeste patet, per apertas propositionum e libro Supplicantis extractarum detorsiones et mutilationes, in viro ad officium suum ingenne gerendum nusquam tolerandas, procurata sit.
Pro qua benigno-gratiosa Serenitatis Vestræ Regiæ apud Suam Majestatem Sacratissimam interpositione æternis gratitudinis affectibus obstrictus, emoritur
Serenitatis Vestræ Regiæ
Budæ die 8a Maji, 1793.
devotissimus servus
Franciscus Versegi,
emeritus Capellanus
castrensis.

[A külzeten Verseghy Ferenc kezével:]
Ad Serenissimum Hungariæ et Bohemiæ Regium Hæreditarium Principem, et Archiducem Austriæ, Dominum Alexandrum Leopoldum, Aurei Velleris, una Insignis Ordinis S. Stephani R. A. Magnæ Crucis Equitem, Regni Hungariæ Palatinum, et Locumtenentem Regium, uti et Generalem Ejusdem Regni Capitaneum, Comitem et Judicem Jazygum et Cumanorum, unius Legionis Militiæ equestris ordinis Hungaricæ Proprietarium Colonellum, Comitatuum Pesth, Pilis et Solth Articulariter unitorium Supremum ac Perpetuum Comitem, Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici, nec non Tabulæ Septemviralis Præsidem, Dominum suum benignissimum, gratiosissimum
supplex libellus
Francisci Versegi,
pro benigno-gratiosa Serenitatis
suæ Regiæ apud Suam Majestatem
Sacratissimam ratione Libri: a’ Világnak
közönséges Történetei, írta Millót,
Első Kötet, interpositione
humillime supplicantis.