HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Magyar írók levelezése
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Verseghy Ferenc – Batthyány Józsefnek
Buda, 1792. november 3.

Eminentisime Domine Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, S. R. I. Princeps,
Regni Hungariæ Primas, Archiepiscope, Domine gratiosissime!

Infrascriptus, postquam ab hujate Librorum Revisoratu per repræsentationem ad Ex. Consilium R. L. H. factam propter Librum suum: A’ világnak közönséges Történetei, Első Kötet, delatus esset; ubi tamen Liber hic una cum Dissertatiunculis eidem adnexis die 24. Aprilis 1790 Cæsareo-Regio Librorum Revisoratui Viennensi præsentatus, atque ab eodem una cum prædictis Dissertatiunculis per subscriptionem Domini spectabilis Secretarii Hoffinger, ac Admodum Reverendi Domini Revisoris Szekeres de dato 30. Aprilis 1790 reapse adprobatus est; ac proinde nihil etiam catholicæ religioni adversum, ut prætenditur, continere potest: humillime apud Eminentiam Vestram supplicat; quatenus petitionem ejusdem, qua per libellum hic sub A in paribus adnexum ab eodem Ex. Consilio R. L. H. prælibatam Revisoratus hujatis repræsentationem ex ea causa, ut sese legaliter defendere possit, sibi extradari humillime flagitat, potentissimo voto suo sustentare, atque causam ejusdem etiam coeteroquin sub gratiosissimum ac paternum patrocinium suum recipere dignetur, e sequentibus motivis:
1o Quia dignitas Sacerdotii nostri catholici, cujus dignissimum per Hungariam Caput in Eminentia Vestra Supplicans devotissime reveretur, et cujus Fidei ac Religioni sese adhærere idem Supplicans in præmentionato Libro suo pag. XXXIX. palam profitetur; per publicas membrorum Ejusdem Sacerdotii ad dicasteria politica delationes vehementer læditur. Quapropter Supplicans non tam propter se, quam propter Status sui honorem tuendum, principaliter sibi incumbere reputat, ut sese ab impacta sibi ac scriptis suis nota legaliter purget; quod tamen, nisi ipsi Relatio Revisoratus in paribus extradetur, præstare nullatenus potest.
2o Quia Supplicans inde ab anno 1786. propter conciones suas ac regnante in iisdem superno linguæ ac purioris doctrinæ dono, ab Invidis quibusdam, qui eundem a Parochiali Concionatura Pestiensi amotum voluerunt, partim vero a furiosis crassæ superstitionis propugnatoribus, continua persecutione, ac publicis, sacerdotalis Status honori vehementer noxiis, dehonestationibus lacessitus, atque a gratiosissimo ac paterno Eminentiæ Vestræ patrocinio per nequissimas factiones procul semotus, in tam extremas circumstantias redactus est, ut ipsorum Fratrum suorum, tanquam hostium contra se conjuratorum, consortium fugere debuerit. Quæ omnia supplicanti eo gravius acciderunt, quod propter easdem conciones suas, quarum Cæsareo-Regiam Censuram subscriptione Spect. Domini Secretarii Hoffinger, ac A. Reverendi Domini Revisoris Szekeres de dato 23. Octobris 1786. hucusque habet, nunquam legaliter, sed per occultas tantummodo ac nonnisi a sublesta fide ambulari solitas ambages accusatus, nunquam sive amice sive judicialiter auditus, atque eo minus unquam convictus, ejusmodi tamen contumelias a Fratribus suis in publico sufferre debuerit, quas vel notorie-pessimo Malefactori impingere, christiana charitas vetuisset.
Supplicans igitur ab æquitate ac justitia Eminentiæ Vestræ eo, a fortiori humillime flagitat, ne opportunam hanc sese ac statum suum a dehonestationibus purgandi occassionem, qua ipsi per communicationem Relationis a Revisoratu contra librum suum factæ procurari posset, eidem supplicanti eripi patiatur.
3o Quia Supplicantem, non obstantibus quibusvis seu publicis seu privatis dehonestationibus, quæ communnissima crassæ, ut dici solet, ignorantiæ contra quosvis melioris judicii ac sanioris doctrinæ viros arma sunt; gratiosissimo ac paterno Eminentiæ Vestræ patrocinio non indignum esse, ex Attestato vitæ in ipsis castris exemplariter gestæ, Illustrissimi Domini Episcopi Albaregalensis, tunc Superioris et vicarii Generalis Castrensis sigillo ac subscriptione firmato, atque in paribus vidimatis hic sub B adnexo, luculenter patet.
IIsdem igitur gratiosissimis patrociniis ac paternis favoribus, cum plena sui devotione, sese, causamque suam humillime recommendat.
Eminentiæ Vestræ
Budæ, in Aquatica, in platea ab urso nigro
nominata, No 480.
Die 3a*
[.]a [Átírással javítva.]
Novembris. 1792.
obsequentissimus cliens
Franciscus Versegi mpria
aboliti Paulinorum Ordinis
sacerdos, AA. LL. et Philosophiæ
Doctor, et emeritus capllanus castrensis.

[A külzeten Verseghy Ferenc autográf címzése:]
Ad
Eminentissimum ac Reverendissumum Sanctæ R. Eccl. Tituli S. Bartholomæi in Insula Presbyterum Cardinalem, S. R. I. Principem, et Dominum Josephum e Comitibus de Batthyán, Perpetuum in Németújvár, Ecclesiæ Metropolitanæ Strigoninesis Archiepiscopum, sacræ Sedis Apostolicæ Legatum Natum, S. R. Hungariæ Primatem, summum et Secretarium Cancellarium, Insignis Ordinis S. Stephani Regis Apostolici Magnæ Crucis Equitem, IIlustrissimorum Comitatuum Castriferrei, quidem Perpetuum, Strigoniensis vero Supremum ac itidem Perpetuum Comitem, Sacræ Cæsareo et Regio-Apostolicæ Majestatis actualem Intimum Status et Ex. Consilii R. L. H. Coniliarium et ad Ex. Tabulam Septem-viralem Cojudicem, Dominum Suum benignissimum, gratiosissimum
supplex libellus
Francisci Versegi.