MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Propositio. Nescio qua natalis Patria cuique est cara.
Verus amor Patriae cun[c]torum*
cuntorum em. (ld. CsÖM. I. 423. 1.)
infixus in imis
Cordibus ut quocumque*
quocunque em. (ld. CsÖM. I. 423. 2.)
solo vitalibus auris
Vescatur, quamvis immensa ibi copia rerum
Instar aquae sibi delabatur cornua cunctis
Plena optabilibus teneat seu rebus Amalthea
Attamen ardet amore suae Patriae atque redire
Semper habet mentem as[s]uetasque*
asuetasque em. (ld. CsÖM. I. 423. 7.)
revisere terras
Clausa bene cavea quamvis animalia fiant
Et large semper cunctis alimenta ministrent,
Attamen in silvas haec, quas coluere, redire
Nituntur magis, et cupiunt cava in arbore tecta.
Tantus amor Patriae cum sit cuique inditus ergo,
Saevior ille feris vilique abiectior alga,
Qui natale solum insidiis belloque lacessat.