MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Csokonai Vitéz Mihály – I. Ferenc császárnak
Pozsony, 1796 december vége

Sacratissima Caesareo-Regia Apostolica Majestas.
Princeps ac Domine Clementissime!

Homagiali cum subjectione ad sacros pedes Vestros provolutus, depono ante scabellum Throni Vestri, unde tot Nationum pendet felicitas, Augustissimi – exile hoc opusculum, quod primum est et juvenilis ingenii mei, et sincerae erga Principem Optimum Maximum fidelitatis atque devotionis specimen.
Cujus quidem utriusque luculentiori testimonio evincendae gratia,*
gatia em.
jam occasione comitiorum volui edere Ludum Metastasii Achillem nomine, idiomati Hungarico, genio Nationis, modernisque belli circumstantiis accomodatum; quo et Sacratissimo Vestro Nomini homagialem devotionem in carmine et illuminationibus, nomine Musarum Hungaricarum deponere, – et nobiles Patriae filios ad bellum sub sospitaturis Sacratissimae Vestrae Majestatis Auspiciis suscipiendum excitare, – et aliquam pecuniae summam in cudenda bene praeliantibus meritoria Numismata convertendam, ex intratis duorum Theatralium ludorum colligere, proposueram. Iam etiam nobiles aliquot juvenes*
jùvenes em.
in hunc finem mihi assumseram, qui actionem libenter agerent,*
argerent em.
et proh! quanta fuisset ibi Spectatorum omnis ordinis frequentia, verum ab hac intentione moesto sane animo secedere coactus sum, cum Theatrum Civitatense ejusdem Arendator ac Director, nec pro ablato pretio per lubitum ipsius proprium determinando, concedere in duas vesperas voluerit.
At dabitur forsitan olim occasione alia mihi ostendere, me nullum fugiturum esse servitium, quo me Musasque Hungaricas majori etiam fidei testimonio commendem; quam sane ambabus arripere manibus haud intermittam.
Interim dignabimini, Augustissime Imperator, Rex Clementissime! dignabimini leve hoc et tanta Majestate minime dignum munusculum pro innata Vestra Clementia accipere. Caesar estis Vos, Magne Caesar: Caesarum nomina haud sunt ignota ratibus, qui sub*
sib em.
protectione eorum aurea sub secula rediisse crediderunt. Nihil poëtis accidit unquam felicius, quam Heroum sub alis, laudes eorum cecinisse, qui dum pro vita gentium vixere, ad immortalitatem moriuntur. Nec ego propter aliud genua coram Sacratissima Vestra Majestate flecto, quam pro Clementissimae hujus gratiae supplicatione, nec aliud in votis habeo, quam augustum ex tanto imperio agellum, quem propriis manibus colam; et minimam invictissimae Vestrae aquilae plumulam, quae me a fatis atque hominibus protegat. Sic innocentibus Musis vacaverim, sic laudes Vestras immortales cecinerim, sic miseram Matrem, quae mihi vitam, quam nunc Vestra Majestas possidet, olim dederat, tranquilla aluerim; qui pro Regiis Nutibus vivere ac mori paratus sum
Sacratissimae Vestrae Majestatis.
ad cineres fidelis cliens et
subditus Michaël Csokonai.