HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
[Jegyzetek az állati nemi ösztönről]

Observatio de Tribadico Anserum.
Anno 1802, Cum Kleistianorum Operum, Hungarice translatorum Editioni incumberem, eademque causa Comaromii apud Per[illustrem] D[omi]num Valentinum Laky, Com[ita]tus V[ice]fiscalem commorarer: observati Anserem feminam, quae masculo usuque V[e]neris Carnis, pluribus vicibus, sociam suam instar maris conscendisse, viriliter sane uropygium suum, illius foramini applicuisse, motitasse, lintamque Veneream, illius pace, exercuisse, et demum seminem vel pituitam, e natibus, caeruleo albescentem, vitream, viscosam, ovini odoris, albumini vel spermati virili similem, bona copia ad terram ejaculasse, quam quidem materiam, quia luto immersa fuit, uberiori examini subjicere non potui. Harem. Claustrum Moniale. Anser femina postmodum alacrior visa est. d. 28o Febr.
Anno 1795, die 4oMaii. Cum essem Pestini, vidi in Domo Ci[vi]tatis Ketskemétiensis, Canem Pudlium, quem Domus eiusdem Arendator, n[omi]ne Ausser in conclavi sunt aluit, quique cum eiusdem filiola, annorum circiter 6 ludere t[alite]r solebat, puellulamque in area prioribus pedibus in Vékonya acceptam, voluisse, penemque eius natibus applicuisse, et motitasse visusque semine illuvisse.