Quis novus, ô Clio, venit in tua templa sacerdos,
Primaque tam doctâ fert sua dona manu?
Fallor? an hunc Iuvenem vestro fovistis in antro?
Hujus et ore loqui Gentibus ipsa voles? –
Si probat ex oculorum acie Iovis armiger ales,
Fulminis heredem quem cupit esse sibi;
Noscere si fas est generosum ex ungue leonem,
Qui dare mox possit jura tremenda feris;
Si quod habet signum melior natura futuri,
Vatibus et vires indicat ipsa suas:
Hoc opus, hoc certè magnum quid nunciat! atque
Plurima divinae semina mentis habet.
Hinc ego vatieinor. Non unquam vana locuto
Dictorum testis tu mihi, Posteritas!
Hic erit ex tantis, hic ex tot millibus, ipsi
Quem nequeant Livii
*A két i fölött egy közös csúcsos ékezet...
vincere, Roma, tui.
Non gravis hunc Crispus, non ille tyrannidis ultor,
Arte vel ingeniô praeteriisse velit,
Quô genitum sese proavô, dignissimus olim
Terrarum dominus jure superbus erat.
(Tam patriae laudis, patrii quam nominis, heres
Unquam jure nepos si tamen esse potest!)
Adspice, qualis in ore vigor! qui pectoris ignes!
Quod, quale ante diem robur et ingenii!
Quam secura fides, quam certa scientia veri!
Quantaque cum tali pondere simplicitas!
Macte animô, generose Puer! quâque, auspice Musâ
Tam bene coepisti currere, perge viâ.
Non tibi Pieridum vel amor, vel gratia Phoebi
Defuerit; totô vince favente chorô!
Plaudit magnorum Generatrix magna Virorum
Iam tibi, quae talem te quoque terra tulit.
Iam vocat en! palmamque volens jam porrigit Ille,
Qui tibi nunc judex, ante magister erat;
Ille, suae decus Helvetiae, cui fortia sacri
Foederis aeternô facta notare stilô,
Gentis et humanae seclorum ex ordine fata
Cuncta ter octo libris explicuisse, datum.
Hunc tua si superet tanti ducis aemula virtus,
Tu fueris tota primus in Historia.