MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

MTA BTK Lendület
Nyugat-magyarországi irodalom Kutatócsoport

Pálóczi Horváth Ádám művei
Elektronikus kritikai kiadás

Pálóczi Horváth Ádám – Nagy Sámuelnek
Balatonfüred, 1792.
Amice! Litteras Tuas 28vo 7br. anni habentis ad me datas, sed quum ego publicis aeque ac privatis […] occupatus diu domo abesse debui non prius, quam hodie cum reditu perceptas, non mediocri cum gaudio legi; et invenio in illis laudes meas, huius studio trahimur omnes, invenio antiquos priscae latinitatis lepores, qui me, Hungaricae alias eloquentiae quamcumque deditum, nimirum quantum delectant, [… … … …] erga homines litteratos […], qui non solam spem nobis, viam non satis tritam hoc sit meritum in nostra Patria ingredientibus firmant, sed et dulce [… …] solatium: Te olim et Tui similes ad maiorem Naturae eruditionis Culturam animosos Patriae iuventutis [… …].
Psychologia mea, qua Debrecini vix in binis extat exemplaris nec apud nos in sufficienti repetitur copia: idem ego qui libelli, serti etiam huius Author fui. [… … … … … … … … … …] et ergo, meum, nec cum sufficientibus Subsidiis, nec cum competenti, [… … … …] et methodus scribendi desiderabat temporis mora [… … … … …] accepi sub manu responsum: ut aliquot pagellas mutem: hoc quidem ego non feci quum non esse censerem recti characteris, aliud sentire, aliud scribere: sed neque fui demum satis audax plura quam quineouenta imprimi facere exempla: falso haeriolatur tenue meum opus, nec publico plus, quam censoribus placiturum. – Erit fors aliquis, si opus profiturum esse putabitur, qui cum majori copia denuo inprimi faciet: Ego interim hoc momento serviam Pestinum dispositiones, ut 50 exempla si qua adhoc extant Debrecinum transponantur.
In reliquo gratulor mihi, quod inter Vos, plures qui me libenter legunt et amant amicos invenerim pergite quaeso amare, – mutuum est quod datis, quum me diligitis. Amico Tuo Csokonai (amicus enim Tibi esse debet quum me ambo amatis) redde his, quos accludo versiculos. Eodem momento percepi versus Istius, quo Tuas literas, et en – instantaneo respondeo et persevero Tui,
amantissimus