HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Kazinczy Ferenc – Török Lajosnak
Kassa, 1791. február 13.
*
A levél első oldalának bal felső sarkában egykorú bejegyzés: Copia
Illustrissime Domine Comes
Regie scholarum, et studiorum Supreme Director
Domine Gratiosissime, humillime Colendisssime!
Periodicam scholarum districtus huius vernacularum pro posteriori anno 1790 semestri relatione ex tabellis, per locales directores mihi submitti confretis, eformatam Illustrissimae Dominationis Vestrae septem mensibus tardius, quam par erat, hicce humillime praesento. Causa tanta dilationis, prout id iam in dupplici humillima mea repraesentatione opposueram in socordia*
Javítva: in socordiam-ról.
ipsorum localium directorum quaerenda est, quod nonnulli ut sunt: Soóvariensis, Gölnitzienses[!], Menhardensis, Kajathensis, Mochnyensis, et Agriensis his tantum diebus illam mihi submiserunt, Gyöngyösiensis vero, et Alsó-Metzenzőfiensis ad praestandas eas et ternis quidem meis adursoriis se commovero passi sunt; unde factum est, ut relationes a parte scholarum harum collectioni huic inseri nequiverint.
Liceat mihi Illustrissime Domine Comes Regie Scholarum et Studiorum Supreme Director, antequam ea, quae ex altissima ordinatione regia summario huic adnecti debent, explicarem, negligentiae huius unicum adferre exemplum, unde pateat, num haec, quam in alios devolvere adnitor, sequities mihi vel in minimo adscribi possit? Praeter id quod ex intimato excelsi Consilii Locumtenentialis Regii Hungarici de dato 20ae Aprilis 1790[.] No 13027[.] via conternentium comitatuum, alio item de dato 1ae Octobris 1790[.] No 23423[.] per episcopatus diaecesanos publicata (quae bini ordinis altissimae ordinationes ab huic in impresso secum communicatae sunt) scholas normales in statu priori relictas et officiosas correspondentias cum districtualibus inspectoribus, ut antea fovendas esse, universi locales driectores abunde satis intellexerunt, ego eosdem primum quidem medio dimissarum men[se] Augusto 1790[.] circularium, mox aliquantum serius peculiaribus litteris adversoriis ad submissionem relationis semestralis exstimatae non intermisi; ea cum cautione, ut cum praemetuandum mihi fuerit nonnullos ex dominis localibus directoribus, seu ob respectum determinationum comitatensium cum initio anni hoc nefors detrectaturos adursorias meas litteras scholae nationali T. non vero locali eius directori vel magistri inscripserim; quo sic litterae hae, quae secundum omnem magistrationum correspondentialium praxim sub instructione etiam scholis nationalibus facta, earundem localibus directoribus ea ratione consignentur, prout correspondentiae cum comitatibus factae per vicecomites reterari consvererunt, etiamsi litterae tales non ad nomen vicecomitum sed ad comitatuum nomenclationem inscriptae sint. At complures scholae repertae sunt, apud vel ipse hic passus sperato caruit successu, eoque me redactum esse vidi, ut restantes semestrales relationes, quae a parochis localibus directoribus mihi submisse non sunt a magistris exigerem. Talis est schola Alsó-Metzenzőfiensis in comitatu Abaújváriensi, cuius paedagogus senior se non tantum a submissione tabellaris consvetae relationis, sed etiam a praestando quovis obsequio per localem directorem, et parochum dominum Jacobum Knapp severe inhibitum esse rescripsit; ut hoc Illustrissima Dominatio Vestra ex hic humillime adnexis eius literis intelligere uberius dignabitur.
Vel ex hoc unio exemplo clarum satis est, quid mihi ab iis sperare liceat localibus directoribus qui suas informationes en ad tantas quidem exstimulationes submiserunt, unde veritus sum summarii huius mei praesentationem in longius differe, utut hoc tam quoad numerum scholarum, quam etiam in respectum annotationes localium directorum sequiter admodum adiectas omnino mancum esse ultro confitear.
Comitantur hanc tabellarium informationum collectionem.
1o) Tabellaris informatio de schola regia normali Cassoviensi cum individuali iuventutis scholasticae in ea institutae specificatione sub A et numeris 1. 2. 3. 4. et 5. accedere his deberent delineationes alumnorum graphidis; sed cum schola haec per magistratum civicum Cassoviensem eo ipso tempore, quo delineationes similes pro praescripto fine praeparari consveverunt, obsignata fuerit, magister intimidatum discipuli dispersi sint, tales hoc semestri praeparari, et hic adtuli nequiverunt.
2do) Par huic informatio de schola virginum S[anctae] Ursulae Cassoviensi sub B.
3o) Quietantiae professorum scholae regiae normalis Cassoviensis de levata summa 300 florenorum, quae inter eos renumerationis annuae titulo distribui solet, sub C cum adnexis. 1. 2. 3. 4. 5. 6. et 7.
4o) Quietantiae No 17 de stipendio 200 florenorum inter candidatos scholarum nationalium districtus huius apud scholam regiam normalem Cassoviensem hoc anno institutos distributo, sub D.
5o) Liquidatio pecuniae stipendialis Sautererianae pro comparandis libris praemialibus ab anno 1788 usque 1790. Sub E[.]
6o) Specificationem scholarum dotatarum sed nondum apertarium sub F.
7o) Summarium iuventutis institutae sub G.
His sequentes subiicio humillimas meas reflexiones.
1o) Universae districtus huius litterarii iurisdictiones politicae, anno 1789 per me requisitae sunt, ut numerum iuventutis illius, quae in data scholarum nationalium visitatoribus instructione in classem institutionis capacium relata est, inire velint, sed effectuationem desiderii huius interrupit annus proxime evolutus, gravis admodum instituto scholarum normalium. Et cum aversio ea, quae animis civium cuiusvis nationis, et religionis erga scholas nationales normales insederat, ne inducta quidem ad eas lingua materna, et facto a methodo docendi Saganensi resolvi, penitus evulsa est; immo non in secundis exemplis numerum adeat paedagogorum per comitatus, et civitatenses magistratus minime, parochos vero ipsos, quibus propagatio salutaris huius instituti cordi esse deberet, subordinatos sibi paedagogos a praestando superiorati scholasticae obsequio retrahere palam sit: praevideo futurum ut noviores mei ad comitatus, et reliquas iurisdictiones publicas recursus usque quo animi magis conquieverint, et systema studiorum novius elaboratum, per diaetam acceptatum, suam vero Maiestatem S[acratis]simam ratihabitum fuerit, non exoptato hypotheci sua laborantes, et per tot tantosque secretos inspiratores nunc si quando exagitatos irritent.
2o) Huius, quam nunc commemorari, aversus reliquius apud omnes regni iurisdictiones, nationes et religiones superesse docent exempla: 1o scholae Beszterienis in comitatu Abaújváriensi 1791[.] men[se] Ianuario determinatione comitatus pro cassata declaratae; de qua ubi determinatio comitatus per notarium mihi reddita fuerit, uberiorem praestabo relationem – 2) scholarum Újhelyiensis, Patakiensis, et Hommonnensis[!] in comitatu Zempliniensi, quarum magistri restantis sui salarii obtingentias ne expetita quidem ab huis magistratuali assistentia incassatas esse queruntur. 3o) Scholae Iudaicae, Unghvariensis in comitatu Unghvariensi Pétsújfalusiensis in Sárosiensi, Szántóviensis in Abaújváriensi, Madensis in Zempliniensi, Miskoltziensis item in Borsodiensi magistro, et discipulis orbatae, ut ut ad earum reservationem memorati comitatus ab huic officiose requisiti sint. – 4o) Status nec dotatae nec apertae scholae Reformatae Zsértziensis in comitatu Borsodiensi, et Graecorum non unitorum Agriensis, utut actus hic dotationis relate quidem ad priorem via comitatus Borsodiensis, relate vero ad posteriorem cum communitate Agriensi in opus humptum sit. Utraque scilicet harum communitatum, et Reformata Zsértzienis, et Graeco Catholica Agriensis ab ulteriori rerum cursu praestolandum esse censuit.
Hace sunt ea Illustrissime Domine Comes Regie Scholarum, et Studiorum Supreme Director, quae Illustrissimae Dominationis Vestrae ea cum iucunda indicatione quod iuventus scholastica praeter satis pulchrum profectum in linguis vernaculis, et Latina etiam condiscendae maternae Hungaricae cum voluptate incumbat, referendum esse duxi. Caeterum gratiis commendatus omni cum subiectionis cultu persisto. Cassoviae 13[.] Februarii 1791.
Illustrissimae Dominationis Vestrae
humillimus servus
Franc[iscus] Kazinczy mp.