HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Kazinczy Ferenc összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Horváth Stansith Imre – Kazinczy Ferencnek
Lőcse, 1789. január 7.
Spectabilis ac Generose Domine
mihi singulariter colendissime!
Antequam dominus Matthias Bodonyi passus aliquos faciat illud maxime scire cuperet, visitatoris officium quale premium complexurum est, ut inde iudicare posset, an illius domesticae circumstantiae admiterent[!], ut officio hoc simul defungi posset, de quo tamen in litteris titulatae Dominationis Vestrae quas rite et gratiarum cum actione percepi, nihil occurit. Habitatio etiam ipsius non deberet esset civitati Leitsoviensi[!] alligata. Proinde scio eum in his adhaesurum esse, quare peto in primis de priori me edocere ne gravetur. Illustrissimo domino comiti Török scripturus sum et pro Bodonio patrocinium petam, forte aliquid exoperari potuero. An apud episcopum dominum Molnar aliquid egerit advertere necdum potui, nec nocebit, cum sua illustritate innotescere, qui demum inveteratis ut esse solent relationibus non tam facile credat. Matthei, Vallensis[!] parochus in defensione scholaris aedificii pro catholico ludi-magistro longam dedit dedicationem, quam titulatae Dominationis Vestrae ex officio per extractum communicabo, movebit spero bilem, dum indigne introsumantur et critisentur facta titulatae Dominationis Vestrae necesse erit dissipare nebulas, ne authoritas patiatur. Bellensis[!] ac Felkensis resolutionis pro opibus gratias ago, habiturus sum usu et has archivo induci curabo. Caeterum pretiosis favoribus comendatus[!] esse persevero titulatae Dominationis Vestrae
servus obligatissimus
Emericus Horvath Stansith de Gradecz
Leutsoviae 7. Ianuarii 1789.
[A levél címzése a külzeten:] Perillustri ac generoso domino Francisco Kazinczy de eadem, scholarum nationalium inspectori, domino mihi singulariter colendissimo. Leutschoviae. Ex officio inclyti comitatus.