MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Carmen inavgvrale
Illvstrissimo domino domino
JOSEPHO COMITI KÁROLYI
DE NAGY KÁROLY.
Arcivm et dominorvm
Károly, Erdőd, Béltek, Etsed, Fűzér, Radvány, Csongrád, Megyer, Surány,
HAEREDITARIO DOMINO.
Sacratissimae Caesareae et Regio Apostolicae Majestatis Camerario etc.
Ad i. Comitatus Szatthmáriensis Supremi
Comitis Mvnvs Proxime Inavgvrando
Par coll. helv. conf. addictor. Debrecinense hvmillime Oblatvm.

Viderat exhaustam Celebri iam Semine Stirpem
Károliam, iustis pertundens astra querelis
Patria; nec tantos satagens perferre dolores,
Jacturam Generis reputans, aeuique futuri
Detrimenta suo secum sub pectore voluens:
Qua querulis ripas quatiebat fluctibus ingens
Danubius, passis iustô moerore capillis,
Constitit, et, quibus indignos perousserat artus,
Ad Coelum duplices erexit squalida palmas.
Atque ita: Quid mortem, quid iam, Pia Numina! nostram,

Extremumque mihi Fati inuidus Ordo moratur
Interitum? hoc ergo cumulo iam defuit vnum,
Quae perpessa fui per secula multa, malorum?
Hoc vnum, vt celebres postquam mala fata tulerunt
Pannoniae stirpes, Heroum semine Claras;
Hanc etiam variâ virtutum laude nitentem
KAROLIAM, ANTONII mors funere mergat acerbo?
Quippe alii pariter fortes, quippe hic quoque demum
Clauditur, ex cuius riuo olim nostra manauit
Gloria, faecundo perlustrans flumine terras!
Sed flere haud satis est; ibo, et durissima questu
Moenia Coelorum rumpam, Superosque mouebo.

Talibus orabat dictis, Coelumque petebat
Aethera purpureo diusium tramite signans,
Vndantique rigans lacrymarum flumine Nubes.
Vt vero superas arces et tecta petiuit;
Ingemit, atque oculos paulum tellure morata
Sustulit ad Superos, rupitque silentia voce:
Dîî! quibus aeternis humana negotia fas est
Imperiis regere, et Regnorum educere sortes!
Si pietas, si qua est caelo clementia; tantis
Afflictam releuate malis: aut denique Fata
Si penitus cupiant Hunnorum exscindere gentem;
Hoc mihi momento veniat sors vltima, quae me
Vitali male concussam radice reuellat.
Si tamen Hungariae sortem, si gentis iniquas
In melius clades, Pia vertere Numina vultis:
Hanc saltem petimus Stirpem seruate iacenti
Pannoniae, veterum iacturam Haec vna rependat!
Non iniusta loquor: possit quid viuida Virtus
KÁROLYDÛM, didici. Sit tanto Nomine felix
Dacia, et aeternam possit sperare salutem!

Tum DEVS ingentes repetens longo ordine clades,
Atque animo Patriae sortem miseratus iniquam,
Concussit Caput augustum, dêhinc Fata reuoluens,
Talia voce refert: Jubeo te soluere cunctos
Corde metus, tristesque animo secludere curas,
O Diua, o fatis multum dilecta Virago!
Mox erit, vt tandem LEOPOLDVS, (nomen in omni
Pannoniâ late acceptum) tua vulnera longo
Desperata malo placidâ sanauerit arte:
Cum veterem laeto plausu reparabit honorem
Hungarus, et verso fatorum cardine, autium
Accipiet decus, ac toto celebrabitur Orbe.
Tunc erit, vt tandem Diurorum sanguine Regum
Natus ALEXANDER, LEOPOLDI, Nomine dignus,
Deliciaeque et amor Gentis, sumat sibi fasces
Pannonicas, gratus Scythicis PALATINVS in oris.
Tunc ZICHYVS, patriae feruenti notus amore
Clarescet, tantamque reget Prudentia mentem:
Magne Comes, meritis, quae Te super aethera tollent,
Maior habende TVIS, TV mox eris alter ab Illo!
Et vero decus hoc aeui viuente redibit
ANTONIO; viet spes Gentis, et inclyta tantae
Stirpis progenies, JOSEPHVS, – et omnis in Vno
Gloria KÁROLYDVM serie constabit auita.
Heu, quae Illum Virtus, quae Gloria, quique manebit
Laudis honos! Illum certatim bellaque vellent
Paxque togata sibi: neque enim non cognita bello
Pacique, Heroum, – quos Károliana propago
Fertiliore tulit Virtutum semine quondam, –
Nomina sunt, meritis, et belli, et pacis amicae.
Dum Pia te cupient defendere Numina; crede,
KÁROLYDÛM, semper Stirps Tllustrissima viuet!

Sic ait; et placido requiem de lumine spirans,
Illustrem Patriam, nutu blanditus amico
Jam mulcente fouet dextrâ, iam lumina siccat.
Illa autem grato suspiria pectore mittens
Oscula diuinis manibus feruentia figit;
Purpureasque genas ad gaudia tanta reformans,
Ad terras hilari se maiestate ferebat,
Exultans, sortisque animo secura futurae. – –

Tandem Vota piae Gentis reuolubilis Anni
Circulus ad terras retulit, cursuque rotato
Augustam tantis Natalibus attulit horam.
Heroumque alto JOSEPHVS stemmate natus
Hanc Patriam, quam congenitâ virtute bearet,
Conspexit, longâ spe plurima secula ditans.
Ergo alacris Daciae squalentia rura Voluptas,
Pannoniaeque tenet montes; volat aethere clamor,
Laetisonisque polo permixtus plausibus errat:
Et qua Carpathiis coeli conuexa rotantur
Montibus, ingeminata sonat de rupibus Echo,
Ingentem late terris reboanda per Istrum.
Ipsi exsultantes proprio Natalia DIVI
Conspectu celebrauerunt, dignoque Deorum
Conciliis Puero laetantes adstipulantur,
Cumque herbam primâ haerentem radice viderent
Amplas Virtutum iam nunc promittere messes,
Et calamum exilem pingues iam trudere aristas:
Quemuis cepit amor, tantaeque Propaginis ingens
Cura exornandae tenuit praecordia Diuum.
Munera tum Puero nascenti, et pinguia dona
Quisque dare, ac magnas in maius tollere dotes
Coeperunt. Oleâ tunc primum cincta coronâ
Terribili molles cunas Tritonis obumbrat
Aegide; perpetuam iurans sibi sumere curam
Telemachi, et teneros duci se Mentore gressus.
Mussabat Divûm chorus omnis. Denique toruô
Lumine Gradiuus crepitantia concutit arma;
Deberique sibi nascentem Nomine et ipso
KÁROLYUM Getico violentior intonat ore.
Cui Pallas: – dextrâ Themidem amplexata togatam, –
Sit satis effuso bellorum vortice multos
KÁROLYDÛM Patriis rapuisse, ait, hactenus oris:
Jam Themidi permitte, suos exornet honores
Nomine KÁROLYÔ, Patrumque tropaea togato
Pacis honore tegat; non tantum tristia belli
Fulmina, sed niveae Pacis quoque foedera vellent
Nomine laudari tantô. Ne sit tibi durum,
Martius Astraeae gladio si cesserit ensis,
Optime KÁROLYDÛM dextris vibrandus vterque!

Annuit huic pia turba Deum: visusque feroces
Ponere Mars animos, tandem prece Palladis actus
Deposuit cunctas Deus hic adamantinus iras.
Tum Themis, et niueis Tritonia docta lacertis
Amplexae Puerum, coelesti nactare sparsô
Oscula libarunt, tandem super astra leuatum
Pannoniae, Diusque volentibus ostenderunt. –
Vtque erat armigeris Virtus vicina Deabus
Aeterna illustri Dea Maiestate renidens:
Ipsi formandos mores, et prima dederunt
Lustra regenda Deae; teneris praesset vt annis
Dignum Atavis olim Patribusque datura Nepotem.
Ergo Dea ambrosiis Puerum complectitur vlnis:
Mentemque aethereis vt reddat flatibus aptam
Ad Virtutis opus. Themidisque oracla severa;
Ilicet emollit, generosisque imbuit illam
Motibus, humanas remouens e pectore faeces.
Et iubet, vt secum repetentem axempla Suorum
Et pater Aeneas, et auunculus excitet Hector! –
Jamque videbatur, – cum vix lanugine primâ
Floreret malis praecox ad magna Juuentus, –
Virtutis patriae vestigia passibus aequis
Sectari, et magnos generoso pectore motus
Voluere: cum titulis vltro illum Gloria dignis
Ornat, et insigni comitatur nomen honore.

Audiit, antiquum referens aeuô Hungara nostro
Terra decus, tanto JOSEPHYM nomine clarum:
Audiit, atque alacres concepit pectore motus.
Vtque orbi, Virtus quid possit KÁROLYANA
Monstret, honoratas, o Szathmár Inclyte! fasces
Dat gestare Tuas, clarumque tenere Tribunal. –

Ardua Virtutis, Comes Illustrissime: facta est
Haec via; cum meritis Patrum repleta Tuorum
Vulgari nihil ornatus Virtute capessat:
At Tu scande vias Laudis, nec to ardua saxi
Turbarînt, pete quâ scopuloso deuia cliuo
Semita quaesiti Templum Tibi pandât Honoris!
Te Szathmár, Tua Te Prouincia gestit habere,
Unanimique suas Tibi fasces tradere voto
Gratatur, titulisque suis hoc scilicet vno
Nunc illustre lubens addi putat ornamentum.
Sit felix, faustumque Tibi, quod splendida longo
Tempore iam meruit Virtus Tua, stet, precor, ille
Laudis honos, meriti non vilia munera Vestri!
Has geminat Szathmár voces, festiuus ad astra
Sic rexonat Károly, rapidisque Samusius vndis. –
Sic Debrecen tanto laetatur honore Nepotem
Mactatum Illorum, – Quêis plurima debuit olim,
Et Quêis debet adhuc, et Quorum haud immemor Anquam
Esse potest, grato Quos semper corde tenebit.
Nunc quoque, Magne Comes! Te felix hospite laetos
Ingeminat plausus, Teque hoic praesente superbit! –
Salue! Viue diu! Comes Illustrissime, Salue!
Hoc Salue argutô geminant Tibi gutture Musae,
Quas Helicone sub hoc iussit Diuinus Apollo
Innocuam pulsare chelyn, humilesque myricas
Inter, et exiguis virgulta trementia ramis
Virtutes Magnorum homimim, laudesque Deorum
Cantare, et leni deducere carmina plectro.
Te Musae saluere iubent, ac tempora circum
Et tenues hederas, et serta nitentia texunt.
Accipe laetitiae, quae totum Helicona pererrat,
Pignora, Magne Comes! nec gaudia despice nostra!
Si quid honoris habent, laudisque, exilia Vatum
Munera: ne patiare istam sordere coronam!
Quin geminum Salue repetit, genibusque salutat
Submissis, chorus Aonidum, chorus omnis Olympi;
Seque TVIS velatum alis, hacque Aegide tectum
Carpere securae petit otia blanda quietis!
Ergo Magne Comes! Musarum haec dulcia Tempe
Nominibus decorare TVis dignare, precamur!
Quae mox officii memores, Te carmine Diuis
Sublimem super astra ferent, Coeloque locabunt! –
Salue, Viue, Vale! felicem ducere vitam
Te pia vota iubent, quibus haec Gens astra lacessit. –
Tarda sit illa Dies, serisque Nepotibus olim
Deploranda, TVos cum Spiritus altior artus
Deserat, et meritos coelo capturus honores
Despiciat Terras, cognataque transeat astra!