MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Propositio. Hyemis descriptio.
Aspera crescit hyems, omnique a parte feroces
Bella gerunt venti, concrescunt frigore fontes
Arboris en ramos nunc frigus laesit acutum
Hibernaeque nives, nec non furibundus ab Arcto
Omnia percussit boreas, tam stiria pendet
Maxima culminibus, glacie, tunc flumina torpent.
Nunc nivei longe celsi numerantur et Alpes
Non humus aspicitur, non ullam cernis arenam
Non nunc ardet Athos nive namque obducitur alta,
Imo gemit, tanta nivea ut sit mole retectus
Effoditur fragilis, testis non hauritur unda
Quaque rates ierant nunc pedibus itur et olim
Hospita remigio ferratos sustinet orbes
Horrida de stabulis, gladii instar stiria pendet
Et cernis terras quasi quod perfodere tentet.