HUN–REN–DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Csokonai Vitéz Mihály – Schedius Lajosnak
Debrecen, 1795. július 9.

Celeberrimo ac Humanissimo Viro
Professori Ludovico Schedio
Michaël Vitéz Csokonai
S.

Humanitati, VIR CELEBERRIME, ut prodesse intendamus, vel hoc unum, nos Homines natos esse, sufficit. Patriae, Civiumque Bono atque Ornamento nihil habere antiquius, sacra quadam, quae nos afflavit, Religione ducimur. – Utrumque meam in Te Observantiam, Tuum in me Favorem excitavit; ut et ego Te sequerer non Passibus aequis, et Tu trans profanum Vulgus, confusosque Plebeculae strepitus in sanctiora Elegantiorum Animorum Penetralia Viam lubens ostenderes.
Ea me Spes, Fiduciaque illa, ad quaedam a Te petenda induxit, quorum omnium Ratio licet non ita sit comparata, ut meritas a me grates referri permitterent, Tua tamen Humanitas Studiumque meum, id quod Viribus deesse videbitur abunde compensabunt. Atque, ut hoc primo loco referam, quia me Lectiones Aestheticas nunquam auditurum haud vane auguror; Librum mihi, quo huius principia haurienda sint, scribere dignaberis, sit ille Latini sermonis, vel Italici, aut etiam (licet technicos huius Lingvae terminos non sufficienter intelligo) Germanici, maxime de Poësi vellem, ut et tota huius Artis Philosophia generaliter ac Contemplative, et specialis de singulis eiusdem partibus doctrina, cum exquisito Scriptorum in quovis genere ex quavis natione excellentiorum Catalogo, ut ex. gr. in Eschenburgii Theoria videre est, reperirentur. Tuas de Aesthetica Praelectiones quomodo nancisci possem? dic, amabo! Caeterum nec hoc fortassis absurdum fore videtur, ut Aestheticis Tuis Lectionibus intersim, si modo fieri possit, me in tertii anni philosophos numerari et summos tamen Specimine rite exhibito Honores in Philosophia capessere,*
Utalás arra, hogy a debreceni kollégiumból tanulmányai befejezése nélkül, bizonyítványt sem kapva bocsátották el.
atque ita Practicas in Mathesi Lectiones ordiri. Equidem tres Philosophiae Annos etiam absolvere paratus essem, imo id maxime mihi placeret, repetere Amoenissimum pariter ac Humanissimum Studium; sed obstat – Res angusta domi, tenuisque Supellex! Quare, si aliqua vel Herulos docendi, vel cum Dominis correpetendi vel alia huius generis Provincia se apud Vos, VIR CELEBERRIME, se obviam daret, eam ut mihi propriam facere digneris, per Tuam Te Humanitatem oro, atque obsecro. Interim vero, vacationis meae intervallum, ego familiaribus meis Studiis totum consecro, ac nominatim colligendis describendisque pro Typo Opusculis, quae Anno proximo Publicis in Ephemeridibus Patriae annunciavi,*
Utalás a Bétsi Magyar Merkuriusban és a Magyar Hírmondóban 1794 őszén megjelent tudósításaira (szövegüket ld. CsÖM. I. 207–208. l.).
et quorum iam Tomus primus Poëmatum integer, Secundus Dramatum fere integer parati sunt, Tertius in quo erit La Secchia Rapita Poema Eroicomico di Ales. Tassoni,*
La Secchia Rapita Poema Eroicomico di Ales. Tassoni: „Az el-ragadtatott Veder. Comica Epopoeia, Tassoni’ – Olasz Poetából.” (MMerk/j, CsÖM. I. 207. l.)
et Quartus cum Dissertationibus ex Poësi sunt sub calamo, Quintus c. Batrachomyomachia ad modum Blumaueri revestita latet et latebit, donec – Sed et hic altera Difficultas! Idem quod iam dixi obstat, quo minus prelo subiici possint, nec praeterea Typographis, ut crumenam suam Nationis gustu periclitent, nec Civibus Nostris Praenumeratio placet, nec Dominis esse Pollionem!* – – At Poëtarum est cum inopia colluctari; tendere adversum obices fortium. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, quam tua te Fortuna sinet!* Velle prodesse Patriae et Literarum studiis tenemur, posse permittimur. Ne igitur culpae vitium in me recidat, feror quo me officii mei Ratio ferri iubet, reliquum fortunae nutui servatum esto. Tu vero, cum iis, quae ex Illius manu Merita Tua repetierunt, Vive feliciter, et me amore Tuo, fac, hilarem ac felicem redde. Vale. Debrecini. IXa Julii. MDCCLXXXXV.

Amicus meus Samuel Nagy multa salute impertitum Te suo Nomine vult.