MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Csokonai Vitéz Mihály – az egyháztanácsi küldöttségnek
Debrecen, 1794. december 17–18.

Admodum Reverenda Consistorialis Deputatio!

Ut meo me officio Venerabile Consistorium, Ecclesia et Curatoratus, clementer liberare dignentur, id me petiturum triplici declaratione, (utpote 1a/ die 7a*
die 17a A dátumban az 1-es szám elírás, ez egyértelmű már a szövegösszefüggésből, nem is beszélve a jegyzőkönyv tanúságáról (ld. CsEml. 57–58. l.). Értelemszerűen em.
Xbris Humanissimo Domino Contra-scriba; 2a/ die 13a Xbris Clarissimo Domino Professori Stephano Kotsi; 3a/ die 15a hujusdem Plurimum Reverendo Domino Super-intendenti, adjecto ad offerendum, et insinuandum Venerabili Consistorio, libello suplici praestita) promisi et spopondi. Rationes moventes, inpellentes, et rapientes, breviter in adnexis suplicibus litteris enumerantur. Nunc vero humillime, et debita veneratione, obsecrationeque flebili, coram Veneranda Deputatione suplico, ut praefata resignatione non obstante, meam mihi caussam, sub Paterna Vestra Inspectione, et Directione, ulterius quoque tuto continuare liceat; quae, ut Prudenti Vestro, benignoque examine, tota publice discutiatur, non propriae utilitatis, aut pecuniae, aut fortunae; nec alienae ignominiae, aut faciendae existimationi, et auctoritati jacturae studium; sed veritatis, aut pro me, aut contra me pugnaturae ratio induxit. Cum vero, et ingens animi perturbatio, quam vel solam vix tolerare valeo; et circumstantiarum mearum, quibus circumseptus sum, ratio, Classi meae vacare prohibeant: ideo, ut Venerabilis Deputatio, hominem vice mei, idoneum, pro illo temporis spatio, denominare dignetur, peto perquam humillime. Secus etiam*
etiam <am> Az áthúzott betűk az új sor elején állnak: a költő utóbb mégis odatoldotta ezeket a sor végén álló szóhoz, így feleslegessé váltak.
vestes longas iam exui: – nec nisi ad dandum Venerando Vestro Conspectui debitum honorem, cras iisdem indui cupio, omni enim vita et re Scholastica mihi interdici velim; donec, aut tuto in portu, manuum*
manuum Az um olvashatatlan betűkből javítva.
Vestrarum auxilio navigare datum fuerit; aut necesse habuerim fracto inter tumentes Aeoli iras navigio, superstites e jactura*
e jactura A szóval egybeírott e áthúzva, majd a sor fölé betoldva.
fortunarum tabulas aliena circum littora deportare. – Caeterum Deus est potens, Deus est sapiens, Deus est in inmensum bonus; providebit! Patria, est Mater Optima; filium suscipiet! Bonis viris nusquam terra caret; adiuvabunt! Studium, quod inde ab ineunte aetate, ad hunc diem, per 21 annos, fovi et exercui, multis me, ut hactenus, ita olim magis magisque commendabit! Ipse,*
Ipse Az e olvashatatlan betűből javítva.
superent modo mihi vires, dabo operam, ut dulcissimae meae Patriae Popularibusque meis, exiguam hanc, quo adhuc animus calet, vitalis lucis scintillam, eorumque commodo, si Diis placet! atque ornamento, resolvam in cinerem, a pia olim Posteritate lacrymis humectandum! – Ero in posterum etiam qui fui
Vobis
Patres Benignissimi, Colendissimi!
addictissimus cliens
Michaël Csokonai
Poëtarum Praeceptor.

[Címzés:]

Ad Venerabilem Consistorialem Deputationem
supplices literae
Michaëlis Csokonai.
Poëtar. Pr.
A. 1794 d. 18a Dec.