MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Csokonai Vitéz Mihály – Szilágyi Gábornak
Debrecen, 1794. december 7.

Clarissime Domine Professor!

Psal. 39. v. 1, 2, 3, 4, 8, 9, 10, 11–14.


Doluisti, ut ipse confessus es, te id fecisse, quod pridem molitus es, certe et ego dolui, doleo, et in perpetuum dolebo; plus dico, dolore illo penitus aegre valeo; sciunt quibuscum exinde loqui datum est. Ego ineptus sum, qui cum aliis loquar, tanto minus valeo pro viribus docere; ad quod faciendum Tuo ipsius judicio inhabilis existo, tanto magis, quod jam et alium increpare dignatus sis, ob Praeceptoratum haud susceptum; unde factum est, ut ego stolidus in casu necessitatis factus fuerim Deus, olim truncus, ficulnus, inutile lignum, cum sapientes alii in Collegio non fuerint; ego qui Legibus ejus semper contrafacio, Proceres Scholasticos non honoro, eorum instituta, vile subiectum subvertere Gigantico ausu laboro, e cursu meo, quo proprium genium sequebar, retractus, conditione opima, privatus, ad lanienam reservatus, publicae contumeliae, sacroque Enthusiasmo devotus, immerens, latro, nec in latronum societate ferendus, beneficiis omnibus indignus, vanus philosophaster; raro exemplo Poëtarum Praeceptor, et simul publice illudendus constituor. Lacrymas cohibet justus, altus et major dolor, quam flere permittat! Deum, atque hominum fidem! Eum in finem duntaxat ego, fortuna mea privor, ut hic per annum, sine fructu, privato sumtu, serviam publico, lusus sum multis, et iocus ingratiis, aegerrimo corpore asininos Classis labores, ideo tantum ferre cogor, ut laudis et utilitatis nihil, dolorum, indignationis, et langvoris anno exacto, plurimum referam. Proh fatalem illum diem! quo me contemtum, eiectum, odiosum, invisumque caput, uno prandio vendendum praebui! Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, tristem sustinemus notam. At ita cum iis agitur, quibus non omne placet, quod Somogyiana manus offert, apud alios etiam indigni omnibus beneficiis reputantur, qui tali flagitio Divinam ultionem lacessere non horrescunt. Lis mea 60 florenis aestimatur: civili foro, tot pro unius personae, quantumvis huic Athenaeo propter pecuniam utilissimae laesione, ridicula, et ceparia non solvissem.*
solvissem, A vessző helyén értelemszerűen pontnak kell állni: solvissem. Sed.
Sed res est horrenda, et quam ante Bachum sepultum patrare ausus sum, post dimissos a me discipulos, et ab Iurato, Civitatenses hospites – sera scilicet nocte. Ego vero horum omnium veniam peto, sine satyra – nec exscissa e libro quopiam schedula – gratias simul pro Paterno Tuo, quo nullus major esse possit, amore, cumulatisque in me indignum prodiga manu beneficiis, favoreque, cui totam felicitatem debeo: gratias inquam habeo dignas, ut reliqui Praeceptores fecerunt. Nunc vale, meque imposterum etiam amare perge. Sum.
Celeberrimi Domini Professoris
humillimus cliens.
Michaël Csokonai.

Nunc proscriptis, fastuosum, et temerarium animum prodere nolui, ne his etiam Discipulos asvefaciam, prout ebrietate feci.