MTA-DE
Klasszikus Magyar Irodalmi
Textológiai Kutatócsoport

Csokonai Vitéz Mihály összes művei
Elektronikus kritikai kiadás

HU EN
Csokonai Vitéz Mihály – ismeretlennek
Debrecen, 1793.

In sua me puerum traxerunt otia Musae,
Otia iuditio*
Utólag, más tintával jav. ebből: iudicio
semper amata meo.
Utque Caballinà*
Utólag, más tintával jav. ebből: Caballino
primum scaturigine Phoebus
Bellerophonteis ora rigavit aquis:
Exin’ sola mihi placuere Cacumina Pindi
Solaque Castaliis saxa canora modis.
Et licet haud faciles nactus sim in carmine Musas,
Nec possim armigera Pallade digna loqui:*
Ugyanazzal a tintával a : ;-ből jav.
Me tamen in sacras Valles et amoena vireta
Parnassique potens per iuga raptat amor.
Hic mihi fons vitreo pallentes flumine curas
Abluat, hic raucà gaudia voce canat.
Non me*
<ego> me Ugyanazzal a tintával az áth. szó fölé írva.
vittato velavit rite Tiarà*
Az ékezet utólag, más tintával pótolva.
Inter Presbyteros sacra Cathedra pios.
Non ego Consultis regales*
A második e utólag, más tintával olvhtl. betűből jav.
Juris honores
Invideam, aut magnas ambitiosus opes.
Non mihi Paeonias optarim industrius artes,
Impleat ut loculos febris acuta meos.
Non Eratostheniis quaesitum ductibus*
<ex artibus> ductibus Utólag, más tintával az áth. szavak fölé írva.
aurum
(Si modo mi*
Utólag, más tintával jav. ebből:
faveat Phoebus) habére velim.
At modo temporibus nostris laudatur, et alget,
Cuius Apollineum carmen ab ore sonat!
Non lacrymas inter sedet et suspiria Caesar:
Dedignare sacros, Aula.*
Utólag, más tintával !-ből jav.
fovere Viros.
Ennius hoc nostrum fato revocetur in aevum,
Et videat nullum Vatibus esse decus:
Malit abire iterum Pavonem in Pythagoraeum,
Quam modo Maeonius, (qui fuit) esse senex.
Carmina laudantur*
A második a n-ből betűből jav.
passim; qui carmina fecit,
Emendicatis victitat ipse bonis. –
Quando igitur largo quae dignaretur Honore,
Quaeque pararet opes nos mihi nulla placet*
A lap széle sérült, az utolsó betűnek csak a széle látszik.
Sola sed Aonio Tempe resonantia rivo, –
Sed bona quae possunt cogere nulla, – iuvant:
Pauperiem charis, video, me quaerere Musis,
In Permessiacis naufragus exsul aquis!